Skip to the text

Caput VII. Qui sint affectus principales, et quo ordine vel modo redigantur in virtutes.

Nunc de earum filiis, et prius de filiis Liae dicendum videtur: nam et ipsa prior peperisse legitur. Filii Jacob ex Lia, ut diximus, nihil aliud sunt quam ordinati affectus. Qui quidem si inordinati sunt, ejus utique filii dici non possunt. Septenaria itaque Liae proles, septem sunt virtutes. Siquidem nihil aliud est virtus quam animi affectus ordinatus et moderatus. Ordinatus quidem, quando illud est ad quod esse debet; moderatus, quando tantus est quantus esse debet. Principales ergo affectus septem sunt qui ab una animi affectione alternatim surgunt. Spes videlicet et timor, gaudium et dolor, odium, amor et pudor. Isti omnes possunt esse ordinati, modo inordinati; sed, cum fuerint ordinati, tunc tantum inter Jacob filios deputandi. Si non esset timor inordinatus, sermo divinus minime dixisset: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII). Item, si non esset timor ordinatus, scriptum non esset: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Item, si non esset amor modo ordinatus, modo inordinatus, Scriptura sacra nec hunc praeciperet, nec illum prohiberet: Diliges, inquit, Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI). Et alibi: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (Joan. II). Similiter debemus et de aliis affectibus intelligere, aliquando ordinatos, et idcirco bonos; aliquando inordinatos, et idcirco malos esse. De bonis autem, quos et Jacob filios esse diximus, nunc quo ordine generentur videamus.

Chapter 7 of 87