Skip to the text

Caput primum. De mystico somnio regis Nabuchodonosor, et summa intentionis totius operis.

Quid illud Nabuchodonosor somnium juxta litteram designet, potissima illa Danielis expositio docet. Sed displicere non debet, si tropologica discussio ex eadem materia eficiat quod ad veritatis scientiam, vel morum disciplinam lectorem aedificet. Ut ergo summam intentionis ejus paucis perstringam, videtur propheta hoc loco ex mystica visione designare quomodo viros virtutum contingat paulatim defluere, et quibusdam detrimentorum gradibus in ima corruere, et per visitantem gratiam quandoque ad pristinam, vel potius potiorem animi statum resurgere. Haec autem permutationis corruptela, vel reparationis medela accidere utique solet in utraque vita, tam activa videlicet quam contemplativa. Utriusque, ni fallor, in hac una visione typus exprimitur, si recte pensetur. Quid enim est quod Nabuchodonosor mysticam visionem accepit, amisit, et postmodum iterum cumulatius agnovit. Nam ipsam cum ipsius interpretatione ad ultimum recipere meruit. Quid, inquam, in his omnibus nobis innuitur, nisi quod contemplationis gratia quandoque divinitus datur, interdum subtrahitur, tandemque multiplicius reparatur. Activae autem vitae detrimenta designantur in statua, quae inchoata ex auro desinit in testa, in summo aurea, in medio argentea, vel aerea, in imo ferrea vel testea. Ecce ut vides quanto inferior, tanto semper invenitur seipsa deterior. In varia permutatione metallorum signantur varia detrimenta regnorum, et in utrisque multiformis defectus morum, vel meritorum. Sed ecce post multiplicem regnorum defectum, regnum illud suscitatur, quod non dissipabitur in aeternum. Sic saepe mens humana post multiplicem ruinam, divina inspiratione compuncta ad justitiam redit, et ex ipso suo casu erudita et humiliata, quanto eruditior quantoque humilior, tanto et fortior resurgit.

Illud quoque notandum quod contemplativae vitae gratia quam activae elabitur, sed multo difficilius reparatur. Hinc est quod Nabuchodonosor somnii visionem quam tam facile amisit, cum tanta difficultate recuperavit. Hinc est quod regnorum detrimentum latius describitur, et gradibus distinguitur, et inexterminabilis regni subintroductio paucis perstringitur, et subito quidem, et sine ulla degradatione subinfertur. Et forte quod de qualibet geminae vitae gratia dicitur, de utraque intelligi datur. Nam Scriptura sacra saepe unum dicit, et aliud innuit. Solet itaque vicissim utrumque contingere, et hominem videlicet in activa exercitatum, subito et inopinate cadere, et item a contemplativa dejectum per visitantem gratiam miranda facilitate resurgere. Sed congrue satis hoc loco, ubi de utriusque vitae lapsu vel reparatione agitur, congrue, inquam, utriusque proprietatem expressit, et qua sibi proportione respondeant ostendit. Nam a contemplativa facilius decidimus, et ad activam facilius resurgimus. Haec autem regis Nabuchodonosor visio (sicut et caetera ipsius) satis evidenter ostendit quam apte tale nomen accepit. Nam somnium procul dubio quod vidit futurorum praesagium fuit. Et illud nihilominus quod per praesagium futurum praevidit rerum aliarum signum fuit: nam morum accidentia expressit. Vide ergo quam recte tale nomen sortitur. Nabuchodonosor quippe prophetans istiusmodi signum interpretatur. Nonne Nabuchodonosor per mysticam visionem prophetabat, unde et ejus visio prophetia erat, quae varios regnorum defectus portendebat? Quis autem nesciat quia omnia in figura contingebant illis? Ergo illa regnorum permutatio figura fuit quia aliud aliquid per mysterium significavit; et rerum spiritualium signum fuit. Signum itaque prophetabat, qui in futurorum praesagio rerum spiritualium figuras praevidebat. Sed quale signum? Signum istiusmodi, hoc est signum tale quod, quale, vel quam verum sit, potest experimento probari, et quasi ad oculum ostendi, vel signum istiusmodi quasi ejus rei quae potest digito ostendi. Si enim in detrimento regnorum morum detrimentum dicitur intelligi, quo, quaeso, in loco, vel tempore hoc non possit ostendi, hoc non possit videri. Et haec quidem illi nominis interpretatio satis congruit, secundum quod ei accidit. Nam est et alia non minus congrua secundum quod fecit: interpretatur namque Nabuchodonosor sessio in agnitione angustiae. Quid est sedere, nisi semetipsum humiliare? Attende autem quantum rex iste seipsum humiliavit, qui Danielem servum sibi ex captivitate addictum adoravit, quando regni sui dejectionem (quam sine angustia nosse non poterat) ipso exponente agnovit. In agnitione itaque angustiae sedit, qui audito imminenti periculo ad prophetantis se pedes humiliter prostravit. Haec autem quae dicta sunt de nominis interpretatione videntur historiae alludere, sed nihilominus et illud considerandum est quomodo valeant mysterio congruere. Quid enim aliud designat haec tanta persona quae pariter videtur esse rex, atque propheta, nisi animum gemina praeditum gratia et plene exercitatum tam vita activa quam contemplativa? Nonne tibi videtur animus humanus in se regiam quodammodo personam gerere, cum coeperit affectibus et passionibus (tum ex liberi arbitrii jure, tum ex gratiae collatione) fortiter praesidere, et cum auctoritate imperare, et illud quod intra nos est regnum coelorum viriliter vendicare? Nonne tibi videtur dono quodam quasi prophetiae pollere, cum jam ex providentiae munere acceperit imminentia pericula posse praevidere atque praedicere, maxime autem cum jam coeperit per contemplationis gratiam mysteriorum profunda rimare, et per mentis excessum, et velut per somnium divinorum judiciorum arcana mirari? Recte autem et Nabuchodonosor dicitur qui praevidentiae dono donatur, et tunc veraciter qui ejusmodi est signum prophetat, cum ex causis praecedentibus morum detrimenta praevideat. Nam semper detrimenta meritorum designant detrimenta praemiorum. Absque dubio namque quantum detrahitur merito, tantum semper detrahitur et praemio. Prophetat igitur signum, et signum istiusmodi, qui ejusmodi signum vel ejus rei signum praedicit quae, qualia sint, possunt quodammodo digito ostendi, et experimento probari. Saepe autem defectus bonorum desideriorum praesignat defectum bonorum operum. Nam, torpente voluntate, necesse est animum postmodum a bono studio tepescere. Solet autem et e converso contingere. Cui vero datum est imminentia pericula, et mala adhuc futura posse praevidere, si curat et satagit cum dolore et animi angustia illa in considerationem adducere, et semetipsum in eorum exspectatione humiliare, potest ei idem nomen secundum aliam interpretationem congruere. Nam Nabuchodonosor, ut dictum est, interpretatur sessio in agnitione angüstiae. Nemo autem miretur quod per regem iniquum animus virilis, et vir virtutum intelligi dicitur. Quis enim nesciat (nisi sacrarum litterarum imperitus) quam saepe in Scripturis significet Christum serpens animal venenosum, et leo animal ferocissimum? Et si exponenti beato Gregorio credimus, in David adultero per mysterium intelligitur Christus, et in innocente Uria intelligitur perfidus ille Judaicus populus. Quid igitur mirum si per regem iniquum quem improbamus, intelligimus rem justam quam approbamus? Et quidem in rege injusto quamvis fuerit voluntas inordinata, erat tamen ei potestas ordinata. Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, teste Apostolo, ordinata sunt (Rom. XIII). Recte itaque satis regia potestas virtutum animum designat, qui regnum illud internum moribus sibi vendicat, sive liberum arbitrium per quod ex cooperante gratia affectionibus et passionibus suis animus imperat.

Chapter 1 of 114