Skip to the text

Caput XI. Quomodo perturbationis nostrae tempore debeamus ad orationis remedia confugere, et ejusmodi suffragium in usum adducere.

Restat modo illud quaerere quid sit Danielem ad regem intrare. Recte fortassis per regem qui in omnibus praesidet et imperat, intelligimus hoc loco vehementem animi motum, et validum libere voluntatis impetum, cui facile quaelibet alia affectio cedat vel obediat. Et quam multis (cum sunt vehementer affecti, vel acriter commoti) omnino non occurrit rationem vel discretionem consulere, quanto minus ad orationem confugere, vel ullam devotionem admittere? Sed quid aliud hoc dicimus esse, quam sapientium neminem coram rege audere apparere? Saepe tamen qui ejusmodi sunt, post sedatum animi impetum, cum ad semetipsos redeunt, ad discretionis judicium et devotionis officium recurrunt, satagentes corrigere in quibus perturbationis tempore excesserunt. Sed si circa cordis disciplinam studiosi sumus quemadmodum esse debemus, doceamus et assuescamus animum nostrum sub quovis impetu et perturbationis tempore ad discretionis consulta confugere, et hoc est sapientes ante conspectum regis amittere. Sed quia saepe contigit ut nulla rationis attestatione praecipitem perturbationis suae impetum lenire possit, debet mens sub ejusmodi necessitatis articulo ad devotionis auxilia recurrere, et ad pacandam perturbationis suae violentiam divinae miserationis suffragia impetrare, et ejusmodi devotionis remedium oportet in usum adducere, et hoc est Danielem ad regem intrare. Quasi enim ad regem Daniel ingreditur, quando ad pacandum animi impetum, sub ipso etiam praecipitationis impulsu devotio suffragatur.

Notandum autem quod superius dicitur introductus, hic vero simpliciter ponitur quod sit ingressus. Puto autem quia aliud, et aliud sit ab alio introduci, vel per semetipsum ingredi, sicut ex superioribus patet, sub omni vehementi animi impetu devotae orationis suffragium praesto habere, hoc est Danielem in praesentia furentis regis non deesse. Sed, ut omnes communiter et sollicitudine efficimus, alia orando, et Deo supplicando precibus obtinemus. Quando igitur humana sagacitate et exercitatione devotionis praesidium ad sedandum animi impetum assuescitur, ille noster Daniel quodammodo ante dicti regis praesentiam, alieno officio introducitur. Quando autem hoc non tam meditando quam orando efficitur, Daniel procul dubio ad regem per semetipsum ingreditur. Debemus itaque studiosa et sagaci praemeditatione mentem nostram ad devotionem excitare, et hoc erit Danielem alieno officio introducere. Item, quia saepe etiam cum necessitas exigit et urget, devote orare non possumus, divinae visitationis et nostrae compunctionis tempore oremus, ut necessitatis tempore orare possimus. Si itaque orandi facultas oratione obtinetur, Daniel pro certo per semetipsum ingreditur. Sed nec illud quidem negligenter praetereundum quod sub tempore regiae perturbationis et furoris legitur ingressus. Nam introductionis tempore nullum profecto regiae perturbationis vel indicium accipimus. Non enim credere oportet hunc regem semper esse iratum, atque aliquo furore turbatum. Aliud est animi impetum esse vehementem, aliud est esse praecipitem. Aliud, inquam, validum esse atque invictum, atque aliud esse ira et insania plenum. Aliud denique invincibilem et pene immobilem, aliud vero intolerabilem et plane irrationabilem. Sed quis, quaeso, Danielem sub regii furoris tempore praesumeret, vel auderet ante regem adducere? Supra humanam industriam, et virtutem esse judico tantae et tam intimae perturbationis tempore orationi incumbere, cum vix, vel nullo potius modo tunc temporis contingat ejus saltem meminisse. Oportet ergo, eo quo supra diximus modo, Danielem per semetipsum coram rege turbato intrare, si vult sub tantae necessitatis articulo periculo repugnare. Mens itaque studiosa, et circa salutem suam sollicita, quae adhuc, cum fuerit perturbata, perturbationi suae orando repugnare non novit, et hujusmodi usum, vel gratiam necdum obtinuit, oret, et impetret tempore tranquillitatis divinitus sibi dari gratiam orandi sub tempore perturbationis. In hunc modum forsitan dabitur Danieli quandoque ad regem per semetipsum intrare, et adhuc ipso furente, et tunc forte poterit non semel tantum, sed saepe et assidue malae sententiae differendae inducias petere et obtinere, ad hoc ut eam possit postmodum penitus delere. Quando intimae perturbationis suae tempore devota mens humiliter petit et supplicat, ne sub concitati furoris impetu divina eum pietas aliquid per impatientiam agere permittat, unde postmodum poenitere oporteat, si impetrat quod optat, quid aliud devotionis nostrae Daniel videtur tibi facere, quam furentis regis insaniam mitigare? Cum autem ad aliquid praecipitis affectionis suae vehementia trahi se sentit, quod interim sub tantae perturbationis suae nube, vel turbine utrumne rectum sit agnoscere ad plenum non possit, si interim patientiam sibi petit, donec quid faciendum sit tranquillitatis suae tempore rectius possit discernere, accipiendo quod petit quid aliud tibi videtur efficere, quam inducias petere et accipere? Daniel, inquit, ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. Vides certe quia devotio pie et utiliter de Domini pietate saepe praesumit, quae nulla sua sagacitate humana industria efficere possit, et quam juste de Domini pietate magna praesumimus, si magnanimitatem nostram pro amore ejus, cum ejus adjutorio vincamus.

Chapter 11 of 114