Skip to the text

Caput XXIX. Quomodo vel ad quantam perfectionem saepe homo post multiplicem lapsum ex divina operatione resurgat.

Quid per aestivum tempus nisi fervorem spiritus, et quid per aream nisi prudentiam spiritus intelligimus? Quid itaque aestiva area nisi spiritalis intelligentia? In hac area veritatis grana a figurarum paleis vehementis discussionis trituratione excutiuntur. In hac area virtutis annona a vitiorum aristis districte examinationis ventilatione separatur. In hujus areae tritura laboramus, et quasi grana a paleis separamus, quoties vera et aeterna bona a falsis et transitoriis secernimus. Nec nobis sufficiat paleas excutere, sed studeamus etiam earum cumulum igne supposito in favillam vertere, et transeuntium nitorem in nigredinem mutare, et affectum nostrum in eorum contemptum vel odium transformare. In hac area desudat quisquis spiritalis esse desiderat. Spiritalis enim judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Audi quemdam spiritalem in hac area laborantem: Proposui, inquit, in corde meo quaerere, et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole (Eccle. I.) Ecce area, ecce tritura, et ubi est palea, ubi est arista? Vanitas, inquit, vanitatum, et omnia vanitas. Ecce palea, et vidi quod in omnibus, inquit, esset vanitas, et afflictio spiritus (ibid.). Ecce palea cum arista. Sed ubi est favilla? Quem ergo, ait Apostolus, fructum habuistis in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI.) Quid est nigredo favillae, nisi confusio verecundiae? Vide ergo quomodo stipularum nitorem in abominationis nigredinem verterant qui jam erubescebant in quibus aliquando delectari consueverant. Audi et illum qui vanitatum paleas non solum in nigredinem, sed etiam in fetorem verterat, cum dicebat: Omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifacerem (Philip. III). Dolor autem poenitentiae est ignis ille quo solent spiritales viri vanitatum aristas comburere, et in abominationum favillas vertere. Has utique favillas in conscientiae nostrae adhuc area toleramus, quandiu de praeteritis culpis confusi vel suspecti sumus; sed, flante vento, favillae, tolluntur, cum ad Spiritus sancti inspirationem reatus nostri formido omnis atque suscipio absorbetur, et per spem veniae ab omnis confusionis nigredine conscientiae nostrae area mundatur, ita ut veraciter Domino psallere possimus: projecisti post tergum omnia peccata mea. Nonne in favillam, non dicam membra caetera ferrea vel aerea, sed et caput ejus aureum redactum erat, cum Propheta dicebat: Et confusio faciei meae cooperuit me (Psal. XLIII). Nonne pro favillarum eventilatione Domino supplicabit, cum Domino in oratione proclamaret: In te speravi, non confundar in aeternum (Psal. XXX). Nonne nigrae illae confusionum suarum favillae vento raptae atque sublatae fuerant, cum per veniae praesumptionem culparum suarum maculis emundatus in laudis confessionem erumperet, dicens: Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis (Psal. CII). Vide ergo quia corruptionis opibus in favillam redigitur, et postmodum vento raptatur et tollitur; quia, nisi praevaricatrix anima prius confusiones suas cognoscat, et erubescat, et digno poenitentiae dolore exurat, et absumat, conscientiae suae aream a culparum suarum maculis non emundat, et ad plenam veniae securitatem nunquam se sublevat. Raptis autem vento nullus locus eis invenitur; quia post diu quaesitam, vixque impetratam veniam contra similes tentationes mens non solum cautior sed et robustior efficitur, imo contra similium corruptionum detrimenta insuperabilis redditur. Nullus sane locus eis potest inveniri, cum ad similem corruptelam nec sensus decipi, nec affectus potest corrumpi. Sed quid illud sibi vult quod lapis ille in quo statua percutitur, percussaque comminuitur; quid, inquam, est quod lapis non crescit in rupem sed mutatur in montem, nec lapis in lapidem grandem sed potius excrescit in montem magnum et eminentem? Sed scimus quia perfecta charitas mittit timorem. Nescit enim perfectio charitatis augere formidinem, sed mutat et magnificat in confidentiae montem. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Hierusalem. Videsne, quaeso, quomodo concurrunt sibi propheticae sententiae, quomodo concordet David cum Daniele, veritas cum figura, Prophetae sententia cum visione prophetica? Lapis autem, ait, qui percussit statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram. Quam magnus, quaeso, mons, qui implevit universam terram, qui non commovebitur in aeternum? Vultis audire quam magnus, quam firmus, quam grandis, quam immobilis? Audi alium hunc confidentiae montem tenentem, et de ejus magnitudine, seu immobilitate proponentem: Certus sum, inquit, quia neque mors, etc., usque, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII).

Chapter 29 of 114