Skip to the text

Caput IV. Quomodo secundum varios studiorum suorum successus, quidam se, vel enerviter dejiciunt, vel inaniter extollunt.

Dic, inquit, somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus (Dan, II). Attende quid dicunt. Unum exigunt, et aliud promittunt. Exigunt a rege visionem, et ejus pollicentur interpretationem. Et tamen quam vane exigunt, tam falso promittunt. Unum autem erat quod veraciter dicere possent, si vera confiteri voluissent, visionem videlicet minime nosse, nec per se scire penitus potuisse. Qui ergo falsa profitentur, cur saltem vera non confitentur? Communis pudentia generalis impudentia. Communis pudentia impossibilitatem suam celare, generalis impudentia, ultra possibilitatem praesumere. Et respondens rex, ait Chaldaeis: Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos et domus vestrae publicabuntur. Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum a me accipietis. Quis, quaeso, regem, Nabuchodonosor libere non reprehendat, quod sapientes suos pro tali causa perditioni addicat, cum forte et ipse simile, vel pejora faciat? Quid enim est sapientes suos ultro perdere, nisi sapientiae studia penitus omittere, et subtilissima illa ingenii sui acumina in doctrinae alicujus investigatione ulterius exercere jam nolle? Quid autem est sapientium domos publicare, et ad communem omnium usum redigere? Domos autem, illum habitationis nostrae locum dicere consuevimus, ad quem semper post multiplices labores atque discursus quiescendi gratia recurrere solemus. Quid igitur per sapientium domum rectius datur intelligere quam privata illa atque secreta quietis suae otia quibus solent studiosi quique doctrinae studiis vacare? Sapientium igitur nostrorum domus, quodammodo publicantur, quando studiosa illa quietis nostrae otia, ad omnem dissolutionis evagationem exponuntur, doctrinaeque secreta penetralia ad omnem curam vel curiositatem prostituuntur. Quam multos videmus post praeclara studiorum suorum insignia, scientiaeque magnalia, cum forte ad qualemcunque honoris gradum promoti fuerint, vel forte administrationis cujuscunque curam susceperint, omnem statim doctrinarum suarum disciplinam despicere, saecularibus negotiis solum semperque vacare, cunctos sapientiae cultores sub uno die perdere, eorumque abdita secreta publicare? Quid isti facerent si Nabuchodonosor regnum acciperent? Quam multos itidem videmus, post multum spiritualium exercitiorum instantiam, post acceptam denique contemplationis gratiam, cum forte ab illo sublimitatis suae statu aliqua tentatione, vel qualicunque fatigatione dejecti fuerint, et ad illam celsitudinis suae artem sine aliquo, vel forte sine magno labore redire non posse perspexerint, omnem protinus spiritualium studiorum industriam deponere, vel damnare, et seipsos sub omni hora ad omnes vagos, vanosque discursus exponere. Videas illos non solum illa contemplationis suae otia non repetere, verum etiam omnem meditationis, seu lectionis instantiam penitus omittere. Quid aliud isti quam sapientes suos occidunt, qui omnes spiritales intellectus in semetipsis varia desideriorum suorum fluctuatione obducunt? Ecce audivimus de minis, videamus de promissis. Si autem somnium, inquit, et conjecturam ejus narraveritis, praemia et dona, et honorem multum accipietis a me. Praemium est quando illud accipimus quod meruimus; donum, quando illud accipimus, quod necdum meruimus; honor autem quando et illud obtinemus, ad quod promerendum minus idonei sumus. Praemium itaque est quod meritis redditur, donum quod gratis impenditur, honor quod ex sola dignitate confertur: praemia, inquit, et dona, et honorem multum accipietis a me. Nihil, fratres, verius: quam libenter sapientibus nostris stipendia meritorum impendimus, quam gratanter eis honorem debitum vel gratuitum conferimus? Et ut inde quid sentiam plenius absolvam, nihil certius exspecto, nihil amplius timeo quam ut nimium honorem et majorem reverentiam quam oporteat ejusmodi sapientibus impendi, quisque satagat, cum forte suis desideriis satisfecerint, et votis suis pro voto responderint. Quis suis studiis et disciplinis non amplius ascribat, quam ipsa Veritas dictat? Quis, quaeso, opinionem scientiae et sapientiae suae, non solum, juxta aequitatis modum, sed et praeter, imo supra aequitatis debitum nolit extendere? Quoties itaque animus studiis suis libenter insistit, et inde sibi famae et gloriae dilatationem promittit, loquitur quodammodo sapientibus suis, et praemia, et dona; et honorem multum accipietis.

Chapter 4 of 114