Caput IX Quod quidquid contra nos accidere solet, dispensante Deo, libero mentis arbitrio, juxta meritorum qualitatem respondet.
Sed si per Arioch districtio aequitatis recte intelligitur, mirum fortassis, nec immerito, alicui videbitur, quomodo ejusmodi sententiae exsecutio ad Arioch officium spectare dicatur, cum eadem utique sententia, nec juxta historiam, nec juxta mysticam intelligentiam justa judicetur. An forte rex juxta historiam furore turbatus justum esse credidit, quod veraciter justum non fuit, eo quod tunc veraciter dicere potuerit: Turbatus est a furore oculus meus? Sic sane quidam juxta hujus similitudinis typum, zelum quidem rectitudinis generantes, sed secundum scientiam non habentes, rectum credunt esse vel fingunt quod sapientes suos occidunt, majora sibi meritorum lucra proponentes vel promittentes ex corporalibus exercitiis acquirere, quam ex spiritualibus quidem, in quibus interim non possunt quantum vel quam leviter volunt, proficere. Sed si adhuc profundius inspiciamus, et ad divina judicia recurramus, statim videbimus quia multa quae homo injuste disponit vel agit, Deus nonnisi juste fieri permittit. Cur ergo et illa non dicantur ad Arioch officium pertinere, quae juxta hanc considerationem ex divinae districtionis aequitate, nostris probantur meritis respondere? Et interrogavit, inquit, eum qui a rege acceperat potestatem. Attende ergo quod Arioch iste a rege potestatem accepit, quia quidquid circa nos utiliter seu inutiliter accidit, ex liberi arbitrii merito vel vitio descendit. Accipit autem Arioch exercendae modo utilis, modo inutilis sententiae potestatem a rege, aliquando a sciente et volente, aliquando a sciente et nolente quandoque a non sciente et volente, quandoque a nesciente et nolente. Quemadmodum enim dictum est, quod cuique accidere solet, dispensante Deo, libertatis arbitrio juxta meritorum qualitatem respondet. Quidquid ergo circa nos agitur pro meritorum retributione aequitatisque jure, justo Dei judicio moderatur. Sed providus ille animi obtutus, saepe sub magnae perturbationis suae impetu, Omnipotentis beneplacitum seu judicium agnoscit et acquiescit. Aliquando agnoscit, nec acquiescit, quandoque autem sic effectus est ut voluntatem Dei solam circa se fieri concupiscat, quamvis eam interim ad plenum non intelligat, modo autem sic afficitur ut voluntati Dei omnino acquiescere non possit, etiamsi illam (quam interim scire non potest) ad plenum scire potuisset. Sed quid mirum si humanus animus non potest semper acquiescere etiam cognitae divinae voluntati, quando quidem saepe nec suae potest acquiescere utilitati? Saepe enim per impatientiam sententiam dictat quam suae utilitati esse contrariam penitus non ignorat. Non igitur tunc tantum dictus ille princeps militiae a suo rege exercendae sententiae potestatem accipit, quando ejusmodi rex aliquid juste et utiliter disponit, sed etiam nunc quidem, quando aliquid per impudentiam seu etiam per impatientiam ordinat quod Dei dispositione, praecedentibus ejus meritis, aequitatis retributione respondeat, imo etiam tunc quando aliquid agit unde odiosam, quamvis justam, sententiam incurrit.
Chapter 9 of 114