Skip to the text

Caput XIV. Quod triplex sit verae devotionis officium.

Notandum sane quod triplex sit officium verae et perfectae devotionis. Primum est confessio criminis, secundum postulatio miserationis, tertium glorificatio miserentis. Primum est accusatio culpae, secundum supplicatio veniae, tertium magnificatio divinae munificentiae. Haec omnia iste noster Daniel magnifice exsequitur, sicut ex ejus verbis cognoscitur. Confessio et accusatio est culpae, ubi alio loco Domino loquitur in oratione: Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis (Dan. IX). Supplicatio, et imploratio est veniae, ubi legis eodem ipso dicente: Exaudi, Domine; placare, Domine; attende, et fac (ibid.). Glorificatio et magnificatio sui Creatoris sibique miserentis est procul dubio quod hoc in loco legis: Sit nomen Domini benedictum a saeculo, et usque in saeculum, quia sapientia, et fortitudo ejus sunt, et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna, atque constituit (Dan. II). Sapientia et fortitudo sane accipientis quidem bona, sed procul dubio largientis Dei bona sunt, quia ex ejus utique munere acceperunt quicunque sapientiam et fortitudinem habent, quicunque sapienter et fortiter agere potuerunt. Quid enim habes, inquit Apostolus, quod non accepisti? (I Cor. XIV). Ipse, inquit, mutat tempora et aetates. Scimus quia omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Juxta hunc modum, et in aliis rebus considerari potest. Ex occasione itaque temporis opportunitatem accipimus, ut modo haec, modo illa utilius vel expeditius agere valeamus. Nostris itaque usibus tempora mutat, quando nunc harum, illarum virtutum exercitiis opportunitatem accommodat. Sed quid, quaeso, juvat exercendorum accepisse opportunitatem, nisi ex ejusdem largitatis munere accipiamus et exsequendi facultatem? Scimus autem quia aetates diversae aliis, et aliis effectibus sunt magis aptae. Certe quae in pueritia discimus profundius retinemus, et expeditius proferimus. In juvenili aetate est virtus corporis robustior, et animus audacior, et idcirco ea aetas ad exercitationis usum efficacior. Usque ad provectiorem aetatem tum multiplex doctrina, tum multiplex rerum experientia quotidianis provectibus scientiam auget, et idcirco ea aetas prae caeteris omnibus consiliis viget, prudentia pollet. Prima itaque dictarum aetatum ad discendum, secunda ad exercitandum, tertia vero praevalet ad discernendum. Juxta similitudinem annorum et meritorum, ut sic dicam, aetates consideramus, et secundum diversorum provectuum differentiam, diversarum virtutum efficaciam nos habere cognoscimus. Differentes itaque efficaciae, facultates diversae quodammodo sunt annorum aetates. Temporum ergo et aetatum modos meritorum ille optimus moderator alternat, qui nunc harum, nunc illarum virtutum tam facultatem, quam opportunitatem pietatis suae dispensatione administrat. Transfert regna atque constituit, quando eversa vitiorum tyrannide virtutes regnare facit. De his vitiorum, virtutumve populis, et tam de horum destructione quam illarum exaltatione mystice scribitur, cum per Prophetam dicitur: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX). Vinea plantatur quando bonum propositum in bona intentione figitur. Gentes ejiciuntur, quando confessionis edicto, professionis voto interminatur peccatis, vitiis abrenuntiatur. In eamdem sententiam currit, quod alios idem Propheta de vitiorum exstirpatione, vel virtutum plantatione cavit: Ejecisti gentes, et plantasti eos, afflixisti populos, et expulisti eos (ibid.). Odiosus ille vitiorum populus afflictionis magnitudine expellitur, cum tandem aliquando tam contritione corporis quam compunctione cordis a carnalium desideriorum dominatione anima diu multumque oppressa liberatur. In hunc itaque modum salutis nostrae auctor et protector, dum vitiorum in nobis dominium destruit, virtutes vero in eorum locum restituit, transfert regna, atque constituit. Et recte quidem, quia Domini est regnum, ipse dominabitur gentium: Dat, inquit, sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Nemo ergo de suo ingenio praesumat, nemo interiorum vel exteriorum scientiam suis studiis vel meritis ascribat. Ipse est enim qui dat sapientibus sapientiam, ipse aeque qui dat scientiam intelligentibus disciplinam. In eamdem procul dubio sententiam pergit qui dicit: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum eo fuit semper, et est ante aevum (Eccle. I). Utrique consentit, qui ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta. Pro illis quae vere profunda sunt, et humanae intelligentiae modum excedunt, Apostolus exclamat, cum dicit: O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI.) De his tamen ipsis sublimibus et profundis revelat utique per Spiritum suum quantum sciri oportet, vel expedit nobis. Revelat ergo profunda et arcana secreti sui, nec haec tantum, sed et occulta consilii alieni quae nobis aliena malignitas abscondit, ut facilius decipere nos possit. Audisti quid de ejus revelatione optare vel sperare debeamus, audi adhuc quid de ejus scientia timeamus. Novit in tenebris constituta; novit sane intima nostra et quaelibet cordis nostri occulta, nec solum illa quae soli ipsi de nobis scimus, et alios latere volumus, sed ea etiam quae in conscientiae nostrae latebris ipsi penetrare non sufficimus. Revelat ergo sua, revelat aliena, novit nostra. Revelat arcana sua, revelat fraudulenta aliena, novit occulta nostra. Revelat profunda dispensationis suae, revelat abscondita fraudis diabolicae, novit tenebrosa conscientiae humanae. Revelat profunda sua, ut sciamus quid de illo credere, quid ab illo sperare debeamus. Revelat abscondita aliena, ut sciamus quid timere, quid cavere debeamus. Novit tenebrosa nostra, ne illum aliquid latere posse credamus, et nos ipsos spe vana decipiamus. Revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L). Ecce revelatio profundorum, et alibi orat in idipsum: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). De absconditis alienis timebat qui dicebat: Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi (Psal. XXX). Ad idipsum respicit quod alias psallit: Linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII). Nonne abscondere volebant venenum quod sub lingua portabant? Latebrosa nostra eum latere non posse credebat, qui dicebat: Omnia autem nuda, et aperta sunt oculis Dei (Hebr. IV). Salomonis sententia est quod solus ipse scit omnia, vel sciat omnia corda filiorum hominum (Sap. IX). Cujus sententiae concinit, qui dicit: Scrutans corda et renes Deus (Psal. XII). Sed quid sibi voluit quod dicit, et lux cum eo est. Absque dubio Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt ullae. Cur ergo non dicit quod veraciter dicere potuit, quia Deus lux est, sed ait, et cum eo lux est? An forte hoc docere nos voluit, quia ubi ipse per inhabitantem gratiam manserit, necessariae cognitionis lumen deesse non possit? Nam lumen quidem quod ipse est, prout ipsum est, in hac utique vita interim videre non possumus; sed lumen quod cum ipso est, non solum ad solatium, sed etiam ad suffragium accipere consuevimus. Quale autem hoc lumen esse dicimus, per quod quid agere, quid vitare, quid diligere, quid odio habere, quid credere vel sperare debemus agnoscimus? Qualis, quaeso, est lux ista quae novit profunda et abscondita, ipso utique revelante, ipso denique inspirante, qui dat sapientibus sapientiam, et scientiam intelligentibus disciplinam? Hucusque Daniel glorificavit Deum pro communi bono, nunc autem pro speciali beneficio sibi sociisque suis specialiter impenso. Tibi, inquit, Deus patrum meorum confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. Superius dixit, dat sapientiam sapientibus. Hic autem dicit: Quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi; et item: Quia sermonem regis aperuisti nobis. Praecipuus ordo charitatis bona communia praeferre privatis. Charitas enim non quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum. Qui ergo communia bona charitatis instinctu propriis anteposuit, quid mirum si prius hostiam laudis obtulit pro illis quae plus dilexit?

Notandum autem quod tria illa, quae Danielis officio superius assignavimus in hoc uno versu pariter notare possumus. Nota vocem confessionis et glorificationis in eo quod legis: Tibi, Deus patrum meorum, confiteor, teque laudo; supplicationis autem preces se obtulisse ostendit in eo quod dicit: Et nunc ostendisti nobis quae rogavimus te. In his autem tribus, ni fallor, verae devotionis officium continetur vel expletur.

Chapter 14 of 114