Skip to the text

Caput XXI. Quomodo oporteat unumquemque a praesumptionis suae altitudine detumescere, qui cupit in vera stabilitate quandoque fixus manere.

Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. Hujus statuae caput ex auro optimo erat. Pectus autem et brachia de argento. Porro venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae. Pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam fictilis. Videbas ita, donec abscisus est lapis sine manibus, et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percussit statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Hoc est somnium (Dan. II). Ecce, ut videre potes, imago illa, quae per visionem cernitur, varia permutatione semper in deteriora ducitur, et quae in somno a pretiosissima materia incipit, per multiplicia detrimenta decurrens, tandem in vilissimam materiam desinit. Quod enim inchoatur ex auro, ad ultimum consummatur in luto. Ut igitur breviter perstringam quid super his, juxta generalem quamdam considerationem, sentiam, unumquemque oportere puto, juxta propositam ostensae visionis formam, apud semetipsum a propria aestimatione decrescere, et a sui confidentia magis magisque deficere, praesumptionemque temperare, si regnum coelorum intus apud semetipsum optat aedificari, et illud utique regnum, quod nunquam possit finiri. Omnis homo naturaliter seipsum amat, et approbat, et sane in quantum diligit, in tantum et magni pendit. Semper autem ex magnitudine dilectionis, pendet mensura aestimationis, quia modus dilectionis est sine modo, sine mensura est aestimationis suae magnitudo. O quam rarum ut homo inveniri possit, qui contra Apostoli sententiam non se putet aliquid esse, cum nihil sit! Sed nunquid saltem aliquid parvum? Imo vere magnum, et valde magnum supra modum, et, ut figurate loquar, pene plusquam aureum, cum veraciter sit vile lutum, utquid superbis terra et cinis? Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera coeli posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus (Abd. IV). Oportet itaque eum qui adhuc apud se in immensum tumet, ab enormi illa aestimationis propriae altitudine detumescere, et ad verae humiliationis ima gradatim descendere, et tandem aliquando seipsum velut nihilum et inane reputare: velut vile lutum despiciendo calcare, et quasi favillam et cinerem omni hora aspicere, si illud aeternae stabilitatis regnum cupit in seipso consurgere. Concinit in hanc sententiam cui non erat similis super terram: Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri (Job XXX). Vultis autem adhuc apertius audire quam omnino ab omni confidentia sui dejectus fuit ille qui inter omnes orientales magnus apparuit? Desperavi, inquit, nequaquam ultra jam vivam (Job VII). Desperasse se dicit, sed dubitas forte de quo, de Domino an de seipso? Audi ergo quid alibi dicat, et agnosce quam fortiter in Domini confidentia fixus manebat: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo (Job XIII). Sperabat itaque, sed de Domino. Desperabat nihilominus, sed de seipso. O quanta perversitas de seipso praesumere, et de Domini pietate desperare! Si multum de tua virtute confidis, ibi te in altum erigis, et quasi ad instar montis intumescis, ubi te submittere, et velut vallem facere debuisses. Bonum est ergo dicere huic monti tollere, et mittere in mari. Propter ejusmodi montes conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Econtra si de Domini protectione diffidis, ibi procul dubio satis prave atque perverse vallem efficis, ubi collem, imo montem, et montem excelsum valde habere debueras. Ut igitur sint prava in directa, et aspera in vias planas, ejusmodi omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, et tunc temporis elevabitur mons domus Domini supra verticem montium. O quanta mentis altitudo! o quanta fortitudo vel firmitas in sola Domini pietate confidere, et in ejusmodi confidentia fixum manere! Hic est ille mons qui post statuae dejectionem propriaeque confidentiae extenuationem vel exterminationem ex modico in immensum crescit, ut in aeternum moveri non possit: Qui confidit, inquit, in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Hierusalem (Psal. CXXIV). Hic est mons quem oportet universam terrae superficiem implere, ita ut nihil audeat homo de sua industria, nihil omnino nisi de Domini virtute praesumere. Puto, quia non potest abscondi civitas supra hunc montem sita. Si mihi credis, aedificabis tibi in hoc monte structuram illam, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum, ut sit firmamentum in terra in summis montium. In hoc sane eminenti metropolim, et sedem imperii habere debet regnum charitatis, et regni ejus non erit finis. Regnum siquidem charitatis, ni fallor, est illud regnum secundum Danielis sententiam quod in aeternum non dissipabitur. Ecce quid tibi statuae hujus erectio, vel dejectio proponat, ecce qualia, vel quanta tibi per similitudinem repraesentat.

Chapter 21 of 114