Skip to the text

Caput XVIII. Quod de virtute devotionis saepe minus praesumimus quam debeamus, et quod aliud est munus mysticae intelligentiae, et aliud munus mysticae doctrinae.

Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Balthasar: Putasne vere potes indicare mihi somnium, quod vidi, et interpretationem ejus? Regem Danieli respondere, suamque diffidentiam ostendere, nihil aliud est quam ejusmodi animi vitium, veram devotionem non posse latere. Saepe enim vitia quaedam quae alio tempore non possumus, compunctionis nostrae hora, et inter devotionis nostrae lacrymas facile deprehendimus. Perfecta siquidem devotio omnia discutit, omnia dijudicat. Spiritualis enim dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur.

Notandum sane quod Daniel dum profunda et mystica requirit, cum sublimia et subtilia pollicetur, Balthasar appellatur, quod capillus capitis interpretatur. Est autem capillus capitis, ut nostis, longus admodum atque subtilis. Quid itaque capillus capitis, nisi subtilis profunditas, et profunda subtilitas mentis? Et perfecta devotio profecto mentem et ad profunditatem illuminat, et ad omnem subtilitatem exacuit. Est autem et capillus capitis ornatus, et mens utique hominis ex vera devotione in quantum a vitiis purgatur, in quantum ad veritatem illuminatur, in quantum ad virtutem inflammatur, in tantum procul dubio decoratur, vel ornatur. Nota ergo quod et ille de Balthasar promissione diffidit, qui ei tale nomen imposuit. Nam a rege utique ejusmodi nomen accepit. Et fit quidem ut mens ad miram subtilitatem ex multa devotione exacui se sentiat atque intelligat, et tamen sub tempore necessitatis minus quam valeat, vel debeat de virtute devotionis praesumat. Putasne vere, inquit, potes indicare mihi somnium quod vidi, et interpretationem ejus? Et Daniel superius: Introduc me in conspectu regis et solutionem regi narrabo. Ecce unde Daniel praesumit, fidenterque promittit, regia sollicitudo diffidit. Totum hoc saepe apud unum eumdemque animum agitur, et pene quot affectibus tangitur, tot sententiis variatur. Unam eamdemque rem modo sperat, modo desperat, et secundum varios effectus sive respectus, sententias suae aestimationis alternat. Sed ista alternantium vicissitudinum fluctuatio, tandem utili exitu optimoque fine concluditur, quando quod de humana industria desperatur, tandem aliquando devotionis magisterio totum de gratia divina praesumitur. Quid enim est responsio Danielis, nisi magisterium verae devotionis? Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium quod rex interrogat sapientes, magi, et arioli, et aruspices nequeunt indicare regi. Sed est Deus in coelis revelans mysteria, qui indicavit tibi Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus. Sed quia Daniel mysticam jam visionem agnoverat quam adhuc regia sollicitudo quaerebat, cupit sibi quis fortassis apertius ostendi quomodo una, eademque res ab eodem animo possit juxta aliquid sciri, et juxta aliquid nesciri. Sed aliud est mysteriorum profunda per solam intelligentiam capere, aliud est autem quoties volueris facile explicare, et explanare posse. Vide quam rari sunt qui mystica Scripturarum sine aliena opera et expositione penetrare valeant, multo tamen pauciores qui earum explanationem verbo, vel scripto ad aliorum notitiam propalare queant. Perpendis ergo, ut arbitror, quia aliud est munus mysticae intelligentiae, atque aliud est munus mysticae doctrinae. Alii in uno, alii in alio praepollent, alii autem in utroque eminent. Si super hoc Moysi dicta consulimus, ipsum sapientia, fratremque ejus eloquentia praeeminere cognoscimus. Si ad David respicimus, in uno utrumque invenire poterimus: Incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L). Ecce de uno. Itemque pro alio: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII). Quidam autem jam primum perceperunt et de secundo quidem penitus diffidunt. Mysticam jam visionem Jeremias cognoverat, qui super hoc ipsum interrogatus, dicebat: Virgam vigilantem ego video; et item: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis (Jer. I). Ecce jam audis de uno munere profitentem, audi eumdem de alio adhuc diffidentem: A, a, a, Domine, nescio loqui. Ejusmodi sane diffidentia exprimitur, cum cognoscenti visionem jam dicitur. Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi? Talis diffidentia redarguitur, et unde ejusmodi gratia desperari, vel sperari debeat ostenditur, cum dicitur: Mysterium quod rex interrogat sapientes, magi, et arioli, et aruspices nequeunt indicare regi. Sed est Deus in coelis revelans mysteria. Docet itaque nos in his verbis Daniel noster, ea quae supra hominem sunt, et humanum sensum excedunt, de humana industria penitus desperare, et de sola Domini revelatione exspectare. Quod autem dicit ostensa sibi quae futura sunt novissimis temporibus, ad illud procul dubio respicere videtur quod in fine visionis post caetera adjungitur: Lapis autem qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Quam sint magna, quamve profunda, et quanta veneratione digna ea quae visio ista juxta allegoricum, imo pene juxta historicum sensum loquitur, nemo Scripturarum sanctarum peritus ignorare permittitur. Sed sic ista ad nostram seu aliorum aedificationem juxta moralem sensum discutimus, ut de tanti mysterii auctoritate juxta sacratiorem intelligentiam, nihil minuere vel attenuare praesumamus. Illud itaque stupendum, et multa admiratione dignum occurrit, quomodo contemplationis oculis tam late pateat, qui divinae revelationis cooperatione se usque ad ea quae in novissimo fiunt perlustranda dilatat. Qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt novissimis temporibus, non ait quae ventura sunt tibi, sed quae ventura sunt novissimis temporibus.

Quaerendum itaque est, ne forte aliquid in his verbis lateat quod non uni alicui tantum, sed pluribus, seu etiam praefectis pene omnibus juxta aliquid convenire queat. Neque enim alibi quam apud electos regnum coelorum suscitatur. Regnum quod secundum Danielis sententiam in aeternum non dissipatur, regnum quod intra nos esse dicitur: Regnum, inquit Dominus, coelorum intra vos est (Luc. XVII). Hoc profecto regnum in electis suis Dominus in novissimis eorum suscitat, qualicunque modo eos in primordiis suis per varia tentamenta fluctuare permittat.

Chapter 18 of 114