Skip to the text

Caput XXX. Qualem libertatem naturaliter habemus, et quatem potestatem ex gratia accipimus, et quid sit libertatis vel potestatis.

Ecce somnium audivimus. Sed nunquid adhuc interpretatione indigemus? Sicut superius jam dixit, aliud est divinorum judiciorum arcana, et divina revelatione cognoscere, et aliud est eorumdem rationem perpendere, vel penetrare potuisse. Aliud est, inquam, perspicua contemplatione videre quid in rerum universitate soleat vel oporteat accidere, atque aliud est quid cui personae, quali de causa, quave illius cui accidit utilitate debeat contingere. Unum quasi ad somnii visionem, aliud pertinet ad somnii interpretationem, et quid regi Nabuchodonosor datum est ex divina revelatione per similitudinem videre, ex quanto sublimitatis fastigio contingat hominem in ima corruere, et iterum ad integritatis statum, perfectionisque culmen resurgere, sed non aequa accepit qualitatem personae agnoscere cui debeat tale aliquid accidere. Sed quod per semetipsum videre non potuit, ab alio accepit, cum per Danielem audit: Tu es caput aureum, et post te consurget aliud regnum minus te. Alia itaque est gratia per quam cognoscimus judicia divina, atque alia est illa per quam dijudicamus merita propria vel aliena. Illud est contemplationis, istud est meditationis, seu potius devotionis. Nam illa sane meditatio devotioni recte ascribitur, per quam vitae nostrae modus meritorumque qualitas dijudicatur. Et quidem infirmitatis nostrae corruptelam nunquam melius cognoscimus, nusquam plenius deprehendimus, quam cum inter compunctionis lacrymas totum cor nostrum Domino effundimus. Si ergo per Danielem devotio recte intelligitur, merito illi gratia illa ascribitur per quam vitae nostrae status, vel corruptela deprehenditur. Contingit autem saepe unum in una illarum quas dixi, et alium in alia gratia perfectum esse, et quod quisque per semetipsum non potest, ab alterutro discere. Quandoque vero unus idemque homo utriusque gratiae plenitudinem accipiet, et tamen in uno eodemque animo quasi unus alium consulit, quando illud quod per unum mentis statum non potuit, per alium addiscit. Nam multa quae ex contemplationis gratia non possumus, merito devotionis obtinemus. Hoc est quod Daniel a rege consulitur, hoc est quod rex per Danielem eruditur: Hoc est, inquit, somnium interpretationemque ejus dicemus coram te, rex. Felix cui eo adhuc tempore visio haec ostenditur, ejusque interpretatio revelatur. Dum adhuc rex est, passionibus suis dominari potest: Tu, inquit, Rex regum es. Scimus quia motui corporis praesidet corporeus sensus, sensui appetitus, appetitui affectus, et his omnibus rationalis consensus, secundum quod scriptum est, quia excelso alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii, insuper et universae terrae rex imperat servienti. Rex itaque regum est rationalis consensus, qui omnibus cordis corporisque motibus praesidet, et intra ditionis suae jura (accepta tamen divinitus potestate) coercet. Audi enim quod dicitur, et intellige a quo potestas haec datur: Tu, inquit, rex regum es, et Dominus coeli, regnum et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi. Liberum arbitrium hominis in eo regnum accepit et habet quod aliis omnibus quae in homine sunt praesidere debet; fortitudinem accepit, et habet quandiu passionibus suis fortiter resistere valet; imperium accepit, et habet quandiu actiones et voluntates, cogitationesque in bono exercet, vel exercere valet. Gloriam accepit, et habet quandiu adhuc de bona conscientia gaudet: Gloria, inquit, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Scimus quis dicat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Tantum ergo possumus, quantum posse accepimus. Quid enim habes quod non accepisti, nihil enim aliud est habere hujusmodi potestatem et fortitudinem, quam habere gratiam cooperantem. Potestas tua, cooperatrix gratia. Quantum habes gratiae, tantum habes et potentiae; et quantum gratia accepta crescit, tantum et potentia tua proficit; et quantum gratia minuitur, tantum et potentiae tuae detrahitur; et si quando subtrahitur gratia, simul perit et potentia. Patet itaque ex his quia aliud est arbitrii potestas, atque aliud est arbitrii libertas. Aliud est enim magna posse, atque aliud est liberum esse. Et liber, et infirmus esse potes, sicut econtrario et sanus, et servus esse potes. Si sanus et robustus es, et multa, et magna facere potes; verumtamen si liber es, ad nihil cogi potes, vel debes. Et si amittis sanitatem, amittis priorem potestatem, non tamen et libertatem. Potestatis itaque est quod bonum facere possumus quandiu id facere valemus. Libertatis autem quod ad nullum seu bonum, seu malum inviti cogi possumus. Quam multi in definitione liberi arbitrii errant, quia inter potestatem et libertatem distinguere ignorant vel dissimulant. Vide tamen quid intersit cum potestatem homo saepe amittat, libertatem vero nunquam amittere possit. Item nemo ad omnia bona accipit potestatem, sed omnis homo ad omnia bona vel mala accipit libertatem. Nam, uti jam dictum est, ad nullum bonum, vel malum invitus cogi potest. Sed, cum sit liber omnium, non tamen omnium potestatem habet, alioqui omnipotens esset. Multum est autem per omnem modum cum ad illa accipit potestatem, quae sibi sufficiunt ad salutem. Quid autem cum et illa suppetunt quae sufficiunt ad perfectionem. Quemadmodum hic dictum est, et omnia in quibus habitant filii hominum, et bestias agri, volucresque coeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit? Omnia in quibus habitant filii hominum quasi in manu sua tenet, cum ad illa gratiam cooperantem habet quae ex ejus adjutorio humanis consiliis et studiis subjacere solent. Bestias agri inter potestatis suae jura possidet, cum saecularium desideriorum impetus intra aequitatis terminos fortiter coercere valet. Volucribus coeli potenter imperat, cui cogitationes suas quoties voluerit, bonis meditationibus spiritualibusque theoriis occupat. In hunc itaque modum sub ditione sua universa constitui meruit, qui ad singula horum quae diximus, gratiam divinitus accepit.

Chapter 30 of 114