Skip to the text

Caput X. Quibus considerationibus pensanda sunt quae circa nos accidunt.

Videamus adhuc autem quid illud sit quod Daniel ab Arioch iterum inquirit. Quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Ordo congruus, et diligenter observandus, prius interrogatur de lege et sententia, postea de ejusdem sententiae causa. Procul dubio diligenter inquirendum, et vehementer discutiendum (in rebus utique dubiis et maxime periculosis) prius de qualitate actionis, et consequenter quidem de qualitate intentionis. Nam saepe culpa quae ex actione contrahitur, ex qualitate intentionis nonnihil levigatur. Quod tamen inquirit de causa sententiae, ad duo, ut arbitror, possumus imo et debemus referre, qua videlicet intentione fiat, vel qua Dei dispositione fieri contingat. Et circa actionem quidem quaeritur utrumnam sit commoda an incommoda, justa vel injusta. Circa intentionem vero an forte sit pia vel impia, discreta vel indiscreta. Circa Dei autem dispositionem id maxime quisque in dirae vel durae sententiae investigatione perquirat, utrum ad utilitatem an ad ultionem nos feriat. Nam sane cum nos percutit vel feriri permittit, modo ad nostram eruditionem, modo ad nostram correctionem, modo ad correptionem, modo ad damnationem, vel alio adhuc quolibet modo id agit. Haec omnia diligenter inquirenda et subtiliter discutienda. Haec omnia utilem timorem incutiunt, et mentem in oratione compungunt. Haec omnia mentem humiliant, et nostram devotionem excitant, et ad supplicationem inflammant. Vides certe quam recte, quam discrete haec omnia Daniel inquirat antequam precibus insistat, vel supplicationi incumbat. Hinc est quod dicitur, cum subditur: Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus rogavit regem Quid est autem praedicta illa Danielem ab Arioch discere, nisi diligenter et devote consulta districte aequitatis regula tandem aliquando post multam discussionem quaesitam sententiae, et causae qualitatem devotam mentem plenius agnoscere.

Chapter 10 of 114