Caput XXIV. Quomodo vel quibus corruptionis gradibus de summis in ima corruat saepe animus humanus.
Nec statim tamen inchoata deserunt, sed agunt adhuc bona quae possunt. Refrigescente namque charitate, operantur sane bona ex deliberatione. Quid putamus tamen interesse inter priorem illum statum, et istum secundum? Multum per omnem modum. Aliud est bonum sequi ex desiderio, atque aliud ex solo consilio. Aliud, inquam, est bonum operari cum magna delectatione, atque aliud ex sola deliberatione. Istud bonum, sed illud optimum. Istud ad argentum, illud pertinet ad aurum. Pretiosum quidem metallum in argento, licet longe vilius sit auro. Studeat ergo in argento operari, cui forte deest copia auri: Si non potest bona agere ex delectatione, age tamen saltem ex veritate, et veritas liberabit te. Vultis autem nosse opus quod fit ex hujusmodi argento, quomodo luceat, vel quantum placeat, et possessorem suum quam divitem vel securum reddat? Omnis, inquit, qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam bona sunt (Joan. III). Bonum est itaque argento hujusmodi abundare, sed nec minus stultum aurum suum in argentum mutare. Omnis enim homo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, non est aptus regno Dei. Vultis autem nosse quomodo divinus eum sermo per increpationem feriat, qui aureum opus in argentum commutarat? Scio, inquit, opera tua et laborem, et patientiam tuam (Luc. IX). Ecce opus bonum, ecce brachia, ecce pectus argenteum. Sed videamus quid sequitur, cum postmodum subinfertur: Sed habeo, inquit, adversum te, quod charitatem tuam primam dereliquisti (Apoc. VIII). Arguitur ergo qui adhuc bonum agit, quod charitatem primam reliquit, et aureum caput in pectus argenteum deflexit. Quicunque hujusmodi te esse perpendis, memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Alioqui time illud quod sequitur, quod minime resipiscendi divinus sermo minatur: Sin autem, inquit, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II). Time ergo nisi ad priora bona citius redeas, ne adhuc in deteriora cadas. Elige quid malis; ascendere sive descendere. Non enim potest homo in eodem fixus diutius stare. Fugit enim velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Memoriter tene, nec mediocriter time, quoniam qui ad primam charitatem non revertitur, cito ejus candelabrum de loco suo transfertur. Quid per candelabrum gestatorium lucis, nisi opus bonum, opus veritatis? Hujusmodi candelabrum stat in loco suo, quando bonum opus surgit ex proposito bono. Sed hujusmodi candelabrum de loco suo transfertur, cum bona boni operis intentio in malam commutatur. Sic opus argenteum transit in aereum. Et est quidem frequens hoc malum inter filios hominum. Saepe enim quod prius quis agebat ex veritate, ad laudem hominum resolutus, postmodum actitat pro humano favore: Popule, inquit, meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant (Isa. III). Qui igitur blandum se exhibet in sermone, benignum in opere, pravum autem atque perversum in cogitatione et voluntate, iste profecto abjecto argento jam operatur in aere. Aeris enim more suaviter tinnit extrinsecus, sed voluntatis depravatione pallescit intrinsecus. Nunquidnam tibi non tale videtur opus illorum, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. In hujusmodi opere, ut arbitror, desudabat, quem Dominus increpando arguit, cum dicat: Scio opera tua, quia nomen habes, quod vivas, et mortuus es (Apoc. III). Sed quisquis hujusmodi es, non te existimes diu posse latere: Sed si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus (Abd. I). Quandoque oportet te propheticam imo Dominicam vocem audire: Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. Et tunc revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum (Isa. XLVII). Denudata autem turpitudine tua, cum jam coeperint venter et femora aerea apparere, incipies mox laudatoribus tuis, imo jam derisoribus tuis sordescere, et de die in diem magis magisque vilescere. Jam tunc illis incipies irasci, indignari, illos detestari et crudeliter persequi, quibus antea multum placere studuisti. Et quam blandus eras prius, tam eris postmodum asper et durus. Sic aes tuum mutabitur in ferrum, diceturque tibi: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena? (Jer. II.) Haud dubium est opus aereum mutasse in ferrum. Lenitatem in severitatem, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, qui prius linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Qui prius vos tam blandos, tam benignos exhibuistis, unde jam bella et lites in vobis? Jam zelum amarum habetis, et contentiones in vobis. Occiditis et zelatis, litigatis et belligeratis, et unde haec tam saeva crudelitas et ferri duritia in vobis? Quid putas causae est, quod sunt tam veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, nisi quod tibias et plantas ferreas habent, qui laetantur cum male egerint, et exsultant in rebus pessimis? Sed hoc est in istis prae omnibus mirabile, imo supra omnia miserabile, quod sicut sunt prompti et audaces ad mala inferenda, sic sunt pusillanimes et supra modum impatientes ad toleranda illata, ut recte mirari possis quonam modo convenire possit ferrum cum testa, tanta crudelitas cum tanta impatientia. Ecce statua nostra in qualem finem desinit, quae post caput aureum fictiles plantas accepit. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? Quid auro pretiosius, quid testa vilius? Quomodo ergo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Quid auro tractabilius, quid testa fragilius? Quomodo charitas se attrectare; quomodo attenuare permittit, quae omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet? Quid autem voluntate contemptibilius, quid delicata mente dejectius, quae super et in prosperis per concupiscentiam resolvitur, et in adversis per impatientiam frangitur? Vae illis, qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in pravas (Eccle. II). Contritio enim et infelicitas in viis eorum. Contritio propter testae corruptibilitatem, et infelicitas propter ferri rigorem, eo quod pedum pars quaedam sit testea, pars vero quaedam sit ferrea. Quid autem est, quod hujusmodi homines ad sua iterum desideria convertuntur, quod post opera aeris et ferri ad opus figuli trahuntur, nisi quod non habeant (praeterquam in concupiscentiis suis) ubi delectentur, eo quod per simulationem prius perdiderint gaudium bonae conscientiae, et postmodum per crudelitatem gloriam famae. Ut autem ea quae diffusius jam diximus, ad compendium revocemus, in capite aureo, intelligitur devotio, in membris argenteis discretio, in aereis simulatio, in ferreis indignatio, in testeis dissolutio.
Chapter 24 of 114