Caput XX. Compendiosa recapitulatio praedictorum cum similitudinis attestatione.
Juvat hoc loco in considerationem adducere quomodo ista lectio, et evangelica videantur sibi mystica locutione concinere. Refert Lucas evangelista quomodo voluerit Dominus itinerantibus discipulis praesentiam suam in peregrina specie exhibere, et postmodum subtrahere, sed cum rogantibus manere, ad compellentes intrare, et tandem aliquando inter epulas speciem quam recognoscerent ostendere (Luc, XXIV). Quid itaque est Christum, hoc est Dei sapientiam, in peregrina specie praesentem habere, nisi veritatem non in sua simplicitate, sed per speculum, vel aenigmate videre? Extra domum autem et quasi in itinere haec visio ostenditur, quando sublimium contemplatio per mentis excessum et velut in transitu videtur. Quasi duo exeuntes sunt, qui et ambulantes ejusmodi conspiciunt, quando ratio, et intelligentia humanum modum excedentes furtim quidem, et raptim sublimium spectacula percurrunt. Tunc autem Dominus longius se ire fingit, nec tamen penitus recedit, quando contemplationis gratiam quam misericorditer impendere consuevit, non minus utiliter ad tempus subtrahit, ut melius per experientiam doceat cum quanta aviditate requiri, vel retineri debeat. Manere autem, et ad eos intrare compellitur, quando multa precum instantia amissa gratia reparatur, ut visionem exterius oblatam introrsum trahat, et per excessum visa, animus ad se ipsum reversus memoriter retineat, et ad contemplationis gratiam de caetero familiarius possideat. Cibos quales Dominus amat, et delectari solet, apponimus, quando eum pro recuperatione vel accumulatione gratiae in voce exsultationis et confessionis laudamus, honoramus, magnificamus: In voce, inquit, exsultationis, et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI). Inter hos saepe exsultationis et confessionis nostrae hymnos sinus mentis dilatatur, sensus acuitur, et ad mystica penetranda, et usque ad Divinitatis arcana saepe rimanda, intelligentia illuminatur: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam salutare Dei (Psal. XLIX). Panis coram nobis procul dubio a Domino frangitur, quando mysteriorum profunditas mystica interpretatione aperitur, ipsoque revelante cognoscitur. Ex hac panis fractione, mysteriorumque revelatione agitur, ut Dominus in propria specie recognoscatur, et ipsa Veritas (utpote figurarum velamine amoto) in sua simplicitate perspiciatur, Dominique praesentia ex gratiae ipsius infusione perpendatur. Dominus autem (qui et Dei sapientia) ab oculis intuentium evanescit, quando ex contemplatione et admiratione divinae sapientiae contemplantis et admirantis animo innotescit, quantum ejus incomprehensibilitas omnem humanam intelligentiam excedit: O altitudo, inquit, divitiarum, sapientiae, et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI). Humanus siquidem animus, quanto subtilius ad Dei sapientiam contemplandam illuminatur, tanto validius in semetipsum luminis illius immensitate reverberatur, quod est ab intuentis oculis evanescere, et seipsam quasi ostendendo subducere. Ex his itaque licet perpendere, quanta similitudinis proportione haec gemina lectio videatur sibi respondere. Quod enim Dominus se in peregrina specie ostendit, hoc est, quod Nabuchodonosor veritatis revelationem sub mystico velamine accepit. Quod ibi Dominus longius iter se finxit, hoc est, quod visio regi ostensa ad modicum, se ab ejus memoria elongavit. Quod ibi qui apparuerat remanere, et intrare compellitur, hoc est, quod hic elongata visio multa instantia, quaeritur, et tandem Danielis sollicitudine multo profundius, multo perfectius percipitur vel retinetur. Quod ille qui illic apparuerat, tandem aliquando manifesta visione cognoscitur, hoc est, quod hoc in loco ablatae visionis obnubilata veritas prophetica demum interpretatione manifestatur. In his, et aliis quibusdam hanc geminam lectionem sibi invicem concinere videbit, si quis est, qui haec altius perscrutari velit. Habet tamen illa lectio sua quaedam propria, et ista de quibus non est modo dicendum per singula. His itaque per excessum excussis, et pro similitudinis attestatione collatis, ad visionis explicationem, seu explanationem redeamus.
Chapter 20 of 114