Skip to the text

Caput V. Quam multis modis animus seipsum decipit, et suum sibi vitium non invitus abscondit.

Proposito praemio, statim rex subjungit, et dicit: Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi (Dan. II). Duo quaerit, somnium, et interpretationem ejus. Aliud est divinorum judiciorum arcana ex divina revelatione cognoscere, et aliud est eorumdem rationem perpendere vel penetrare potuisse. Hoc ad somnii cognitionem, illud pertinet ad ejus interpretationem. Quam multa divinorum judiciorum cognoscimus, quorum rationem nulla nostra discussione penetramus. Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium servis suis dicat, et interpretationem ejus indicabimus. Quid est iterum respondere, nisi impossibilitatem suam iterato conanimis sui defectu plenius perfectiusque docere? O quam difficile humana impudentia, a sua praesumptione reprimitur. Ecce post plura experimenta adhuc impossibilia exiguntur, adhuc impossibilia promittuntur. Sed videamus quid sequitur: Respondit rex, et ait: Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. Si igitur somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi ut sciam, quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. Ecce ex sua instantia rex non nihil profecit, qui tandem aliquando eorum duplicitatem deprehendit, et te quidem non putes parum profecisse, cum cordis tui duplicitatem poteris ad liquidum deprehendere. Quam multa saepe simulamus, quam multa dissimulamus. Infirma nostra libenter dissimulamus, et illa quae omnino non possumus, posse vel habere nos bona simulamus: et mirum valde quod libenter animus seipsum decipit, et suum sibi vitium non invitus abscondit. Ecce utrumque vitium simulationis et dissimulationis rex in suis subjectis deprehendit, et dissimulationis quidem in eo quod dicit: Certe novi quia tempus redimitis. Simulationis in eo quod post pauca adjungit, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem composueritis. Ignorantiam suam dissimulabant, et aperte fateri volebant, et in hoc tempus redimebant, et tamen de somnii interpretatione falsa promittebant. Sed dissimulationis malum in eis rex experiendo probavit, simulationis vero malum ex ratione cognovit, dum unum vitium ex alio collegit. Si enim nec illud poterant, quod minus erat, quomodo illud potuissent quo majus erat? Perpendis ex his, ut opinor, et animadvertis, quod alia in nobis experimento probamus, et alia utique ex ratione colligimus. Responderunt ergo Chaldaei coram rege, et dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere. Ecce jam tertio respondent, et tandem aliquando defectum suum manifeste docent. Et ut tres responsionis vicissitudines gradibus distinguamus, vide ne forte prima illa responsio sit dubitationis, secunda timoris, tertia desperationis. Et ad primum quidem conatum quando aliquid incipimus, nec tamen perficimus, incipimus saepe de incoepti nostri consummatione dubitare. Ad secundum autem amplius formidare. Ad tertium vero conatum, cum nullum consequimur effectum, solemus penitus desperare.

Et nota quod dubitatio et formido habent responsionem ambiguam, desperatio autem habet responsionem manifestam. Sic utique illi primo et secundo ignorantiam suam magis minuunt quam loquuntur. Ad tertiam autem, lucem jam palam profitentur. Audiamus tamen quam falso vera loquantur: Non est, inquiunt, homo super terram, qui sermonem tuum possit implere. Non dicunt simpliciter, nos non possumus, quod utique verum erat, sed non est homo super terram qui possit, quod absque dubio falsum erat. Nam et Daniel homo erat, et super terram erat, qui hoc potuit, sicut postea rei exitus probavit. Potuit tamen non ex propria industria, sed ex gratia divina. Quis eum dicat non posse quod orando potuit obtinere? Vide quot modis, et quam saepe seipsum animus humanus decipiat, sed quis hoc plene explicare sufficiat? Quam multa saepe nos posse praesumimus quae tamen omnino non possumus, et quam multa quae omnino non possumus neminem posse putamus? Quid, quaeso, est quod animus humanus secundum bonum quod in se probat alios omnino non praedicat, et tamen secundum malum quod in seipso invenit, alios adjicit? Ecce sapientes isti quod de somnii interpretatione praesumebant, non tamen et aeque omnibus in commune attribuebant. Verumtamen quod de somnii recuperatione non poterant, neminem posse confirmant. Sed ut totum hoc secundum unum eumdemque animum consideremus, nihil sane in nobis debemus vel temere praesumere, vel temere desperare. Nam saepe quod uno modo non possumus, alio modo facile explicamus. Quam multa saepe quae non possumus actitando, obtinemus orando.

Chapter 5 of 114