Caput XVI. Quibus gradibus mysteriorum cognitio proficit, et ad quantam scientiae perfectionem animus saepe merito devotionis ascendit.
Et solutionem, inquit, regi narrabo. Quae est ista mysticae visionis solutio, nisi sacramentorum mysteriorumque divinorum facilis enodatio, et prompta explicatio? Si autem per regem liberi arbitrii potestatem oportet intelligere, quid aliud erit ejusmodi solutionem ad regiam notitiam pervenire, quam mysteriorum divinorum rationem palam et in promptu habere? Si igitur liberum, et promptum, et in potestate nostra habemus occultorum enodationem in commune proferre cum voluimus, jam mysteriorum divinorum scientiam, et enodationem in nostro arbitrio esse, et quasi ad regiam potestatem jam pervenisse non dubitamus. Haec autem tanta scientiae vel doctrinae dilatatio Danieli tunc recte ascribitur, quando ejusmodi gratia merito devotionis acquiritur et possidetur. Videamus ergo quibus promotionis gradibus divinorum cognitio dilatatur. Primo omnium Daniel mysticae visionis notitiam ex divina revelatione accepit. Postea etiam ejus utique sociis res eadem innotuit, tandem autem ejusdem rei scientia usque ad regis notitiam pervenit. De primo dicitur: Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est. Postmodum autem tam pro se, quam pro sociis suis Daniel profitetur: Quia sermonem, inquit, regis aperuisti nobis. Et nunc de propalanda regi ejusdem rei notitia idem ipse pollicetur. Introduc me in conspectum regis, et solutionem regi narrabo. Et ut breviter absolvam quid super his sentiam, alii in sua oratione, alii in sua meditatione. alii autem in ipsa sua saepe locutione, revelationem divinam accipiunt, et sublimia quaelibet atque profunda ex divina inspiratione cognoscunt. Verumtamen non solum illud quod orando, sed et illud etiam quod meditando vel loquendo subtiliter penetramus, tunc etiam recte Danieli attribuimus, quando horum quodlibet merito devotionis acquirimus. Quidam ita que sunt qui nunquam nisi post intimam compunctionem, et quasi post cordis emundationem ad sublimia contemplanda vel penetranda ascendere possunt, qualium personam Job in seipso expressit, cum dicit: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus (Job. III). Antequam comedat suspirare habet necesse, qui nisi per compunctionis gratiam, et post lacrymarum effusionem, ad intimam animae refectionem, veritatisque pabula nullo modo potest pertingere. Alii in suis meditationibus divinis revelationibus copiose affluunt, et forte adhuc tales sunt, qui sine praemeditatione, vel subtilia penetrare, vel subtiliter disserere omnino non possunt. Priores itaque illi suis orationibus, isti autem suis meditationibus ignem sibi divinae revelationis accendunt: Et in meditatione mea exardescet ignis, ait Psalmista (Psal. XXXVIII). Ignis in meditatione exardescit, quando animus et propriis investigationibus ad divinae revelationis lucem, arcanorumque manifestationem proficit. Ignis in meditatione exardescit, quando ex propria inquisitione ad veritatis cognitionem, et amorem animus incandescit. Quosdam autem constat ad tantam eruditionem profecisse, ut possint omni hora de subtilibus quibusque subtiliter disserere, et ad quaelibet interrogata (sine praemeditatione aliqua) pene semper sufficienter respondere, parati semper, quemadmodum scriptum est, ad satisfactionem omni poscenti rationem et ea quae in nobis est fide, et spe (I Petr. III). Quidam autem ex eis qui ejusmodi sunt divinae revelationis, lucem tam familiarem habent, ut multa eis etiam inter loquendum revelentur, ex illis quae ipsi prius ignorabant. Quandiu igitur per solam cordis compunctionem divinam revelationem animus obtinet, quasi solus Daniel usque adhuc mysteriorum notitiam habet. Quando autem meditationibus nostris tam divina revelatio occurrit, jam mysticae visionis agnitio usque ad Danielis socios pervenit. Cum autem jam coeperit mens illustrantem gratiam tam familiarem, et quasi ad manum habere, ut pro arbitrio et voluntate possit, cum placuerit, ad quaelibet discutienda, astruenda, defendenda sub omni pene hora sufficere, jam occultorum enodatio incipit se usque ad regiam notitiam dilatare. Nonne regio quodam jure in facultate profundiorum scientia, vel eruditio possidetur, quando pro voluntatis arbitrio de quibuslibet mysticis et profundis, facile et absque ulla difficultate disseritur? Ecce ad quantam scientiae perfectionem saepe animus merito devotionis perducitur, ecce qualis fructus saepe veram devotionem sequitur. Hunc devotionis suae fructum provida mens antequam obtineat saepe et prudenter praevidet, et fidenter exspectat. Unde fit maxime, ut devotionis studiis vehementius incumbat. Solutionem, inquit, regi narrabo. Et additur: Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Judae qui solutionem regi significet. Ecce, ut audis, accepta promissione solutionis illius quam rex multum desideravit, Danielem Arioch ad regem introduxit. Ut superius dictum est, Daniel ad Arioch manuducitur, quando ex conspectu districtae aequitatis fervor devotionis inflammatur. Multis autem modis atque respectibus humanus compungitur animus. Optimus autem pene modus compunctionis qui surgit ex consideratione districti examinis. Daniel itaque non a quovis, sed quasi ab Arioch tunc introducitur, quando ex consideratione verae justitiae minus servatae, animus intime compungitur. Ad regem introducitur, et quasi regiae potestati assistitur, quando vera devotio ex virtute possidetur, et ea animus pro arbitrio utitur. Festine introducitur, quando facile, et absque mora cum oportuerit, ad cordis contritionem animus emollitur. Studeat ergo ejusmodi facultatem, seu facilitatem compunctionis et devotionis habere, qui ad eam quam superius assignavimus scientiae dilatationem cupit attingere. Prius est enim ut Daniel per Arioch, et cum festinatione introeat, quam regi sermo desideratus innotescat.
Chapter 16 of 114