Skip to the text

Caput XXVII. Quibus reparationis gradibus mens saepe ex divina operatione resurgit, quae de magnis bonis in ima cadit.

Sed nec horum tamen ferream, seu lapideam duritiam debemus despicere, potens est enim Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quae enim impossibilia sunt apud homines, apud Deum possibilia sunt. Vide enim quod sequitur: Videbas, inquit, ita, donec abscissus est lapis sine manibus, et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et fictilibus, et comminuit eos (Dan. II). Ecce lapis sine manibus abscinditur, unde ferri duritia conteratur, et quidem recte. Quae enim manus talem lapidem concidere, seu etiam abscindere posset, qui ferrum conterere vel comminuere valeret? Sed quod non potest humana opera vel quaelibet humana industria, fit in sola voluntate divina. Solus utique Deus est, qui sine aliquo conatu, sine aliquo sui motu, quoties et quaecunque voluerit potest operari, stabilisque manens dat cuncta moveri. Sed quid, quaeso, est, qui hoc potuit et voluit facere manibus, minime voluit haec perficere? An forte in hujusmodi ferreis et obduratis mentibus melius operatur inspiratione quam percussione, corrigiturque saepe interna illustratione, quem non possunt flagella corrigere? Percussi, inquit, filios vestros, et non doluerunt, renuerunt recipere disciplinam (Jer. V). Sed cum multo sit levius apud nos dicere quam facere, saepe tamen in his etiam mentibus, in quibus videtur percutientis manus opera defecisse, operatur quidem miro et incomprehensibili modo interno suo verbo vel sibilo: Verbum, inquit, quod egredietur de ore meo, non redibit ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabit in his ad quae misi illud (Isa. LV). Sic et Spiritus sanctus ubi vult spirat. Verbo enim Domini, coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Lapis itaque sine manibus abscissus, timor Domini divinitus inspiratus, in ictu hujus lapidis statua dejicitur, et monstruosum opus destruitur. Sicut per timorem mens dejicitur a proposito bono, sic per timorem sane excutitur a proposito malo. Sicut enim initium omnis peccati superbia, sic initium sapientiae timor Domini. In hujusmodi itaque lapide statua concutitur, ut confusibilis mens confundatur et humilietur. Quid est hujusmodi percussio, nisi interna compunctio? Quid autem est percussae statuae comminutio, nisi compuncti cordis contritio et humiliatio? Sed scimus quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Melius itaque sane conteri in hoc lapide quam erectum stare et superbum sapere. Percussit, inquit, statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos. In inferioribus et deterioribus suis utique statua concutitur, quando mens elata atque perversa per spiritum timoris Domini ad iniquitatis et infirmitatis suae considerationem reverberatur. Haec pia Domini percussio tam misericorditer intentatur quam utiliter in hac vita in nobis completur, cum dicitur: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX). In hunc utique modum redargutus, et in infirma sui parte percussus fuerat, et per ejusmodi percussionem seipsum contra seipsum erexerat, qui dicebat: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L). Sed postquam ferrum et testa concutitur, etiam caetera conteruntur. Tunc contrita sunt, inquit, pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum. Vidisti superius, quibus gradibus bonitas defecit, crevit perversitas. Vide nunc quomodo gradatim proficiat totius bonitatis fundamentum, humilitas: prius erubescimus vera mala, postea ficta bona. Novissime etiam vera bona cum sint imperfecta et inconsummata. Sic sane primum conteritur ferrum et testa, deinde membra aerea, novissime argentea et aurea. In malis facilius erubescimus iniquitatem quam infirmitatem. In bonis autem citius erubescimus imperfectionem quam intermissionem. Hinc est quod in infimis membris prius conteritur ferrum quam testa. Superius autem citius comminuuntur argentea, quam aurea membra. Primo itaque in ferri contritionem damnamus mala, quae per iniquitatem commisimus. In testae autem contritione, ea quae per infirmitatem contraximus. Aeris autem contritio quid est quam simulati boni reprobatio? In argenteis membris hoc est, quod nobis minus placet, et quod minime placere debet, non quod sint bona, sed quod non sint optima. In aureo enim opere hoc solum sane reprehensibile cernitur, quod optimi operis inchoatio, usque ad digni vel debiti finis talum non perducitur. In argenti igitur contritione boni operis imperfectio. In auri autem contritione arguitur optimi operis intermissio. Hoc nunc de hujus statuae contritione jam diximus, secundum eam lectionem quam primo posuimus, ubi partim in bono partim in malo accepimus.

Chapter 27 of 114