Caput XXIII. Quod de magno saepe virtutum culmine soleat meus humana gradatim in ima corruere.
Qui stat, ait Apostolus, videat ne cadat (I Cor. X). De quantumlibet celso fastigio facile potest in ima corrui, vel in profundum demergi, imo procul dubio quanto gradus altior, tanto casus deterior. Debet nos semper istud Nabuchodonosor somnium, et cautos reddere, et sollicitos efficere. Vide, obsecro, visionis ejus statuam; vide, inquam, a quanta sublimitate incipitur, et in qualem tandem finem deducitur. Habet sane caput aureum, et finem testeum. Quid auro charius, quid testa vilius? Attende et illud quomodo gradatim ad deteriora vergit, et quandoque in foedissimo fine finem facit. Prima pars aurea, secunda argentea, tertia aerea, quarta ferrea, et quinta describitur testea. In auro intelligitur charitas, in argento veritas, in aere simultas, in ferro crudelitas, in testa fictili fragilitas. Testa enim facile frangitur, et per eam recte impatientiae fragilitas figuratur. Ferrum quod caetera omnia metalla comminuit et domat, competenter quidem crudelitatis violentiam designat, quae resistentia quaeque premit, ut opprimat. Aes autem argentum imitatur in sono, sed multum dissonat in pretio. Sic simulatio suavem adulationis tinnitum habet in sermone, et suaviter reboat, et dulciter resultat in opere; sed quantum per verbum, et exercitium demulcet extrinsecus, tantum per consilium et desiderium pallet intrinsecus. Argentum quoque quo frequentiori usu atteritur, eo utique clarior redditur: sic veritas vehementi discussione quo magis eo melius commendatur, si veritatis consilia experientiae usu certiora, eo clariora redduntur. Charitatis claritatem auri fulgor exprimit, quae coelestis desiderii igne flammescit; et, sicut aurum caeteris metallis praefertur, sic charitas caeteras virtutes supergreditur. O quantum est inter testam et aurum, inter statuae finem et statuae principium! Statua, quae ex auro incipit, testam desinit. Puto, quia nemo repente fit turpissimus. Sed qui minima negligit, paulatim defluit. Sicut quibusdam profectuum gradibus ad alta conscenditur, sic rursum gradatim ad ima descenditur. Attende quomodo in hac statua prius aurum, postea argentum, post haec mediante aere, sequitur et ferrum. O quanta differentia auri et ferri! O quantum in se differunt charitas et crudelitas! Quid tamen de his ait Veritas? Abundabit, inquit, iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Vide, quaeso, unde quo pervenitur de abundantia charitatis ad abundantiam iniquitatis. Charitas ad aurum, iniquitas pertinet ad ferrum. O mirabilem (imo detestabilem) commatationem de charitate ad iniquitatem! Si averterit, inquit, justus justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur (Ezech. XVIII). Opus detestabile et dignum confusione, quod inchoatur ex auro, et consummatur in testa et ferro. Sic namque describitur pedum pars ferrea, et quaedam testea. O confusibiles operarios, qui, in initio conversionis suae, opus suum inchoant ex auro, et tandem consummant luto. Scimus, quia saepe cum immundus spiritus exierit de homine, quaerens requiem et non inveniens, assumptis secum septem spiritibus nequioribus se, revertitur in domum suam, et ingressus habitat ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Quam multos videmus in initio suae conversionis spe gaudentes, spiritu ferventes, in tribulatione patientes, sollicitos in opere, studiosos in lectione, devotos in oratione. Quid isti videntur tibi, nisi in auro operari, et in charitate initiari? Charitas enim, ut scriptum est, patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII). Nonne operari tibi videtur in auro, cui dictum est a Domino: Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam? (Apoc. VIII.) Sed sunt multi qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Nec tamen qui hujusmodi sunt, statim se in infima demergunt, sed prius de bono in pejus, dehinc de minus bono in malum, et demum de malo in deterius corruunt. Mons enim cadens paulatim defluit, et terra alluvione consumitur. Siquidem quae hujusmodi sunt, paulatim incipiunt a pristino desiderio tepescere, et priori fervore magis magisque deficere.
Chapter 23 of 114