Caput XIII. Quomodo semper ad innovationem intelligentiae debeamus non nostram industriam, sed Domini magnificentiam magnificare.
Sed accepta mysterii revelatione videamus adhuc quid Daniel agat vel dicat: Et Daniel benedixit Deo coeli, et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo, et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo ejus sunt, et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit (Dan. II). Exemplo discamus quid ipsi facere debeamus, cum revelantis gratiae lumen accipimus. Satagamus itaque juxta Danielis exemplum illi gloriam, et honorem, et gratiarum actionem referre, a quo habemus sapere, et intelligere, et quidquid boni nos constat habere. Quod multi sunt qui cum lumen veritatis accipiunt, statim hoc suis meritis, vel studiis ascribunt, seipsos magnificant, et attollunt, caeteros omnes sui comparatione despiciunt. Loquitur apud se anima ejusmodi, super omnes docentes me intellexi. Nititur illud Salomonicum ad se tam imprudenter quam inaniter trahere: Praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me (Eccle. I). Econtra nos demus illi gloriam a quo accepimus intelligentiam. Studeamus semper statim in ipso exortu revelantis gratiae, in ipsa innovatione illuminatae intelligentiae, digna Deo laudum praeconia referre. Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae. Neomenia, nova luna, nova luna intelligenti innovata, et divinitus aspirata. Scimus quia luna lumen a seipsa non habet, sed a sole accipit ut lucere possit. Sic sane humana intelligentia divinitus accepit, ut veri luminis radiis renitere possit. Quoties igitur novos divinae illustrationis radios accipimus, et aliquid quod humanam intelligentiam excedit ex divina revelatione cognoscimus, debemus statim in gratiarum actionem assurgere, et magnificentiae tuba in divinae bonitatis praeconia reboare: Magnificate, inquit, Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum (Psal. XXXIII). Ecce quomodo buccina personuit; ecce quomodo ad clangorem buccinae secum et alios animavit. Ejusmodi buccinae clangorem in nova luna fieri voluit, vel se facturum spopondit, cum dixit: Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum (Psal. XV). Sic Daniel cum revelantis gratiae lumen accepit, quasi ad novae lunae exortum magnificentiae tuba personuit, cum ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo, et usque in saeculum, quia sapientia, et fortitudo ejus sunt.
Chapter 13 of 114