Caput XXVIII. Quibus promotionis gradibus saepe divinitus reparetur mens quae de magno malo in deteriora labitur.
Nunc autem secundum eam lectionem, quae secundo loco ponitur, aliquid loquamur. Sicut nihil facilius erubescimus quam malitiam, sic nihil difficilius cognoscimus vel erubescimus quam arrogantiam. Arrogantia enim oculum mentis obnubilat vel excaecat, ut nec seipsam agnoscere valeat. Qualem enim seipsam mens elata per aestimationem fingit, talem procul dubio veraciter esse se credit. Vide ergo quam difficile sit illa nos in nobis reprehendere, et arguere, et per increpationem et reprobationem conterere, in quibus dudum credidimus nos veraciter debere et aliis placere. Sed quoniam jactantia, dum gloriam suam foras dilatare studet, veris falsa permiscet, et non solum ea quae de se vera, verum etiam quae novit falsa, aliis de sui aestimatione persuadet. Ibi procul dubio facilius in confusionem dejicitur, ubi de falsa ostentatione, conscientiae etiam proprio testimonio convincitur. Unde utique est, quod jactantiae argentum quam aurum arrogantiae, quo facilius eo et citius atteritur. Sed, sicut multo difficilius arrogantiam quam jactantiam, sic multo laboriosius erubescimus jactantiam quam pertinaciam. Ex jactantia siquidem famam nostram saepe crevisse, semper autem ex pertinacia decrevisse non dubitamus. Nam nihil aliud pertinaciam dicimus, nisi cum in nostra sententia contra aliorum consilia impudenter persistimus. Quis autem illud malum facilius non erubescat, in quo et aliis se multum displicuisse minime ignorat? Recte igitur prius aes quam argentum contritum esse describitur, quia facilius, ut dictum est, mens de pertinacia quam de jactantia confunditur. Pertinet autem ad contritionem testae, confusio de propriae infirmitatis et impatientiae consideratione. Cum autem perversa mens ad tantam infirmitatem et impatientiam pervenit, ut passionibus suis, etiam cum voluerit, omnino resistere non possit, quis non videat quam facile in hac fragilitatis suae consideratione erubescat? Facilius autem, ut superius dictum est, illa excusamus quae per infirmitatem contrahimus, quam quae ex sola malitia committimus, unde et illa citius erubescimus. Recte ergo, ut legitur, prius comminuitur ferrum quam testa, sicut et post ista, aes, argentum et aurum recte describuntur comminuta. Hujusmodi ergo contritionis ordo describitur, cum dicitur: Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum. Ubi et adducitur, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento; nullusque locus inventus est in eis.
Chapter 28 of 114