Caput III. Quod in omne quod agimus, intentioni bonae studere et gratiae divinae inniti debeamus.
Rex, inquiunt, in sempiternum vive (Dan. II). Ut itaque ad invicem conferamus exteriora cum interioribus, corporalia cum spiritualibus, utinam internam illam familiam, tam disciplinatam habeamus quam disciplinatam, istam exteriorem agnovimus. Audivimus quid prima fronte suo regi respondeant, et forte hoc ipsum eos ipse docuerat, doceamus et nostram (in omni videlicet nostro conamine) simillima respondere: Rex, in sempiternum vive. Quid tamen hoc erit, quaeso, exoptatio, an admonitio? Exoptatio, ut hoc valeat, an admonitio, ut in hoc ipsum omne studium impendat? Quae est autem vita illius interni principis, et internae illius familiae dominatoris? Quae, inquam, est illius principalis in anima (humanae videlicet mentis) vita, nisi intentio bona? Quidquid homo agat, etiamsi bonum sit, inutile tamen erit, nisi bona intentione fiat. Tunc autem mens hominis etiam inter bona opera moritur, quando intentio depravatur. Veritatis attestatio est: Quia, si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI). Quid igitur erit in sempiternum vivere, nisi in omni opere bono intentionem bonam habere? Utinam ad omnem conatum nostrum, ad omne incoeptum bonum, haec nobis responsio primo occurrat, in hoc omnis nostra cogitatio suspiret, et satagat, ut in aeternum vivamus, quod tunc quidem fiet, si nihil nisi bonum, et sine bona intentione agamus. Ut enim de caeteris taceamus, o quoties ipsam veritatem, non pro veritate, sed pro vanitate quaerimus, et inventam veritatem, non in veritate, sed ad vanitatem diligimus, et quod miserrimum est, in verbis vitae ad mortis lucra negotiamur, vel certe interioris hominis vitam recte intelligimus gratiam divinam! Sicut enim corpus nihil potest sine vita sua, id est sine anima, sic interior homo noster nihil boni potest sine gratia divina: Gratia, Dei, inquit, apostolus, sum id quod sum (Cor. XV). Et Veritas ipsa de se: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Quid ergo est dicere, in sempiternum vivere, nisi indesinenter gratiae adhaerere? Quidquid disponas non de tua industria, sed de divina gratia praesumas. Quidquid peragas, illi, non tibi ascribas hoc utique regi illi, et eo maxime tempore dicendum erat, quod illud quod divinitus acceperat humanitus quaerebat, et ad aliud quod sperabatur, humanae potius industriae, quam divinae gratiae innitebatur. Sed illud est valde mirum (imo supra humanum modum stupendum) quod saepe cum haec apud nosmetipsos tacite loquimur, et intime sentimus, nihilominus tamen, et sub eodem tempore propriae industriae innitimur, ac si cooperantem gratiam penitus ignoremus. Saepe cum de divinae gratiae commendatione, subtiliter aliquid apud proximos loquimur de nostrae locutionis subtilitate apud nosmetipsos gloriamur. O infinita hominis stultitia, et recte quidem dicis hominem nil posse sine gratia? Sed si veritatem loqueris, unde gloriaris? Doceamus itaque occultorum perscrutatrices subtilissimas, illas videlicet nostras cogitationes, ut in omni nostro studio, in omni negotio hoc primum, hoc praecipue satagant, hanc nobis sollicitudinem primo ingenerant, ut studeamus totum quod proponimus de gratia praesumere, totum quod efficimus gratiae divinae ascribere, et hoc pertinet ad sempiternum vivere.
Chapter 3 of 114