Caput XIX. Quod amissam contemplationis gratiam, melius devotione, quam investigatione recuperamus, et quod id quoque gratis obtinemus quod merito devotionis acquirimus.
Sed ecce jam Daniel ad visionis narrationem vel expositionem accedit, cum adjungit: Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo, hujuscemodi sunt (Dan. II). Quia per somnium sopitur sensus corporeus, recte per illum mentis excessum intelligimus, et per somnium, ea quae per mentis excessum videmus. Caput est summum et praecipuum membrum corporis, et mens est principale hominis interioris. Visiones itaque capitis sunt contemplationes mentis. In cubili autem quiescere consuevimus, et idcirco in ipso quietis otium recte intelligimus. In hoc cubili quasi ad quiescendum interior homo noster locatur, quando animus ad summam tranquillitatem componitur. In hoc cubili tunc quodammodo somnium videtur, quando inter intimae quietis suae, summaeque tranquillitatis otia mens ad sublimia contemplanda sublevatur. Somnium, inquit, tuum et visiones capitis tui hujuscemodi sunt. Nihil aliud est Danielem nostrum ista dicere, amissumque somnium retractare, regemque docere, quam devotam mentem saepe post amissam contemplationis gratiam, qualis in ea aliquando fuerit, ad memoriam revocare, et per multam compunctionis instantiam iterum eam reparare, firmiusque tandem atque perfectius possidere. Firmius namque atque perfectius rex per Danielis officium visionem suam cognovit, quam prius per semetipsum accepit. Ad hoc namque saepe ejusmodi gratia quibusdam in suis primordiis datur, atque subtrahitur, ut per experientiam agnoscant quid cum quanta aviditate expetere debeant. Ad hoc iterum (nec tamen sine magno labore) datur recuperari, ut ex eo melius innotescat, quam stricte oporteat custodiri. Sed ut ad sequentia transeamus, ecce Daniel antequam visionem explicet, duo quidem praemittere studet, quomodo videlicet eam rex prius obtinuerit, vel ad eam postmodum ipse Daniel recuperare possit. Et de primo quidem: Tu rex, inquit, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post te. Et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt. Ac si aperte dicat: Quia de futuris studiose quaesisti, futurorum revelationem accipere meruisti. De secundo quoque adjungit: Mihi autem quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Ac si regi apertius dicat: Mihi quoque ipsum est revelatum, non per sensum proprium, non ob meritum meum, sed ad profectum tuum. Palam autem omnibus puto hoc ipsum, quantum juxta historiam placeat, quod aliud quidem quod precibus obtinuerat industriae, vel meritis suis nullo modo ascribat. Tu rex, inquit, coepisti. Et tu cogita, et excogita, si vales, quantum futurorum cogitatio apud Deum valeat, quae futurorum revelatione divinitus remunerari soleat. Audi hominem de futuris sollicitum, et in ejusmodi cogitationibus vehementer occupatum: Nunquid in aeternum projiciet Deus, et non apponet ut complacitior sit adhuc? Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem? (Psal. LXXVI.) Audi eumdem de ejusmodi edoctum, et de his quae quaesierat profunde illuminatum: Miserator, et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors, non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur (Psal. CII). Forte tunc futurorum revelationem amiserat, et amisisse dolebat, cum diceret: Jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius (Psal. LXXIII). Et item: Et lumen oculorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII). Ad pristinam, ni fallor, gratiam aspirabat, qui dicebat: Quis mihi det, ut sim juxta dies pristinos? (Job. XXIX.) Solitam mysteriorum revelationem repetebat, qui a Domino postulabat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Tu quoque qui haec audis, vel legis, si ab ejusmodi gratia excidisse te sentis, attende diligenter quid tecum tacitus agis, cogita quibus cogitationibus vehementer occuparis. Si sola vana, sola instantia meditaris, quid mirum si profundorum, si futurorum revelatione fraudaris? In initio conversionis tuae, quando sola aeterna, sola spiritualia et futura cogitasti, quando sola sublimia suspirasti, quid mirum si secundum desiderium tuum consolari meruisti? Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Desisti jam ad Domini pedes sedere et quiescere, ad similitudinem Mariae. Turbaris jam erga plurima, ad similitudinem Marthae. Memento ergo unde excideris, et age poenitentiam, et priora opera fac. Si pristinam illam gratiam cupis reformare, si visiones capitis tui in cubili tuo quaeris recuperare, recurre ad Danielem, renova devotionem. Ad cordis sane renovationem, ad amissae gratiae reformationem melius proficis, citius promoveris intima devotione quam profunda investigatione, nisi forte investigatio tua sit circa detrimenta tua, detrimentorumque remedia. Consonat in haec verba Danielis illa sententia. Mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est. Certe omne verbum sapientiae, et intellectus sciscitans rex, decuplum super omnes ariolos, et magos in Daniele invenit. Verumtamen vir tantae sapientiae, non tam investigatione, quam prece, quod quaesivit obtinuit. Nemo ergo quaerat per humanam sapientiam ea quae sunt supra humanam intelligentiam. Ad profundiorem fortassis intelligentiam nos vocat, quod nec illud sibi Daniel ascribat quod merito devotionis obtinuerat. Sed ut interpretatio, inquit, regi manifesta fieret. Forte et illud gratis obtinetur, quod merito devotionis acquiritur. Nam et ipsam devotionem quidem non a nobis habemus, sed ex munere largientis accipimus: Quid enim habes, inquit Apostolus, quod non accepisti? (I Cor. IV). Ergo et devotione, et gratia quidem: Gratis, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X). Si igitur devotione gratis accipimus, gratuitum est et id quod ejus merito obtinemus. Quando gratia pro gratia impenditur, sicut primum, ita et secundum munus gratis obtinetur. Non ergo dona Dei percipimus, quia meruimus, sed ut ex eis proficere, vel prodesse possimus. Et veritatis quidem intelligentiam accipimus ad profectum nostrum; veritatis autem doctrinam ad profectum aliorum. Ex utraque autem liberum arbitrium ad bonum adjuvatur, et ad boni cooperationem utraque illi divinitus impenditur. Per regem vero, ut diximus, arbitrii libertatem accipimus. Danieli itaque perplexorum interpretatio, divinorum judiciorum ratio, quasi ad hoc datur, ut regi manifestetur, quando ad hoc devotio ad veritatem illuminatur, ut liberum arbitrium habeat, et agnoscat in quo se exercere, quid cavere, quid eligere debeat.
Chapter 19 of 114