Skip to the text

Caput XXVI. Dictum est quomodo defluat homo saepe de bono in malum, nunc dicitur quomodo corruat saepe de malo in malum et vitio in vitium.

Si quis autem totum quod de statua dicitur velit accipere in malo, ejus assertioni absque dubio facile cedo. Sed sic tamen sensum suum qui ejusmodi est studeat approbare, ut praedictum minime audeat condemnare, eo quod Spiritus sanctus soleat saepe in uno quod loquitur plura designare. Nam, sicut aliquid est in hoc scriptione quod facilius accommodatur ad lectionem illam, sic et aliquid invenitur in eadem quod levius applicatur ad istam. Nam aurum sane hujus statuae, cum optimum legatur, accommodantius in meliorem partem accipi posse videtur. Sed, sicut hoc secundum praedictam lectionem recte accipitur juxta rei veritatem, sic in hac lectione quidem convenienter satis referri potest ad suam de se superbientis animae aestimationem. Sic quod statua non animal describitur hoc quod per revelationem cernitur, huic secundae lectioni alacrius arridet, ubi totum quod dicitur in malam partem accipere placet. Quid enim aliud est hujusmodi statua nisi humana figura, sive humana vita? Et quid aliud est humana figura sine rationabili anima, nisi actio congrua sine intentione recta? Toties itaque non dicam animal nutritur, sed statua juxta humanam effigiem fabricatur, quoties homo in ordine conversationem suam secundum carnis prudentiam (quae inimica est Deo) moderatur. Videamus itaque hujusmodi statuae qualia quaecunque membra divinus sermo describat, cum dicat, hujus statuae caput ex auro optimo erat, etc. Secundum hanc itaque acceptionem qua totum referimus in malam partem, per aurum potest intelligi arrogantia. per argentum jactantia, per aes pertinacia, per ferrum saevitia, per testam impatientia. Aurum siquidem omnia metalla pretii sui dignitate praecedit, et superba mens caeteros omnes in sui comparatione despicit. Argentum suavem, et admodum dulcem sonum habet, et jactantia in sui laudis praeconio blandam jucundamque se exhibet. Aes eo quod valde durabile existat, recte satis pertinaciam figurat, quae a suo consilio, vel proposito vix vel nunquam deflecti queat. Ferrum quod caetera soleat metalla domare convenienter satis saevitiam designat, quae solet caeteros premere. Per testam autem quae facile frangitur, recte satis impatientia designatur. Aureum itaque sibi caput fabricat, qui sibi sanctitatem arrogat. Pectus argenteum et brachia argentea circumferre videtur, qui de consilii et operis sui rectitudine gloriatur. Quasi ventrem et femora quodammodo aerea habet, qui in his etiam pertinax permanet quae propter vilitatem despicere, vel propter inhonestatem erubescere deberet. Tibias ferreas habere se ostendit, qui et contra superiores se per audaciam erigit, et inferiores per saevitiam premit. Testeis plantis innititur qui terrenorum amori immoderatius incumbens ad impatientiam effrenatur.

Notandum sane quibus corruptionis gradibus defectus nostri malum incrementum accipiat, quomodo gradatim ad deteriora devergens usque in ima descendat. Vide quomodo arrogantiam sequitur jactantia, jactantiam pertinacia, pertinaciam saevitia, saevitiam impatientia. Jactantiam sane arrogantia praecedit, quia nisi prius elata mens de se alta sentiret, nunquam tam impudenter de scientia, vel sanctitate jactaret. Cum autem quod in semetipsa de sua scientia, vel sanctitate sentit, aliis etiam persuasum esse credit, quid jam mirum si in suo consilio, vel proposito pertinax perstiterit? Nisi vero in suo consilio, vel proposito prius pertinaciter persisteret, nunquam pro eorum defensione in alios tam improbe saeviret. Saevitia impatientiam generat, quia quo quisque proximum suum minus amat, eo utique minus infirma molestius tolerat. Scimus autem quia amoris alveus quo amplius erga proximum obstruitur extrinsecus, eo altius erga semetipsum intumescit intrinsecus. Et quanto quisque miserabilius per privatum amorem in semetipso languet, tanto utique molestias suas molestius sustinet, tantoque difficilius desideria sua cohibet. Hinc est quod erga alios severus, et in semetipso resolutus, dummodo in alios furit, modo in semetipso torpescit, pedibus ex parte ferreis, et ex parte testeis incedit. Et quidem saepe quaedam adeo ex magnis conatibus, quos in principio conversionis audacter praesumpserunt, tam enormiter inanescunt, ut in tanta dissolutione qua tandem tam enerviter vivunt, nec tenue quidem non dicam exprobrationis sed nec correctionis, imo blandae admonitionis verbum patienter audire possunt: Vae miseris. Quid, quaeso, jam de his poterit fieri, vel quae jam spes ulterius haberi, qui propter arrogantiam nullo modo possunt a suo tumore dejici, nec propter pertinaciam de suo errore convinci, nec propter ferri duritiam a suo rigore deflecti, nec propter testeam fragilitatem de suo corpore redargui?

Chapter 26 of 114