Caput XXII. De modo conditionis, vel corruptibilitatis humanae, et quod in quolibet virtutum culmine oporteat morum ruinam timere.
Quid est statua, nisi effigies humana? Quid itaque est statuam, hoc est similitudinem humanam per visionem cernere, nisi humanae vitae modum, vel ordinem, quasi per speculum, et in aenigmate oculo contemplationis aspicere? Tu rex, inquit, videbas, et ecce quasi statua una grandis (Dan. II). Si modum vel qualitatem humanae vitae perscrutari velis, si ad dignitatem conditionis, si ad facilitatem reparationis, ad quodlibet horum te verteris, videbis te in singulis deficere, et nihil horum ad plenum posse comprehendere. Vide ergo in intuentis oculis quam grande est, quod ab ipsius aspectu omnino comprehendi non potest: Statua, inquit, illa magna, et statura sublimis, stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. Bene autem postquam magnam dixit, et sublimem forte adjungit. Siquidem aliud est esse magnum, et aliud est esse altum. Nam et ager magnus dicitur, qui tamen nulla altitudine attollitur. Sic sane quaedam pene incomprehensibilia sunt, quae tamen multa investigatione, vel admiratione digna non sunt. Sed quod hanc statuam grandem, sublimem, terribilem audivimus, ad triplicem considerationem recte accommodare possumus. Humanae siquidem vitae conditio, quae in hac statua figuratur, quamvis unumquodque secundum aliquid in singulis invenitur, specialius tamen, et expressius, ex uno grandis, ex altero sublimis, et ex alio invenitur terribilis. Una itaque humanae conditionis consideratio et immanis est, ex ea parte qua subjacet corruptioni; et sublimis est ex ea parte qua reservatur reparationi; et terribilis ex ea parte qua patet perditioni. Vultis audire quanta immanitas corruptionis? Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Hierusalem; cui exaeguabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? Magna velut mare contritio tua. Quis medebitur tui? (Thren. II). Vultis agnoscere quanta sit sublimitas reparationis? Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII). Vultis et illud nosse quantus sit terror divinae percussionis? Quis, inquit, novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? (Psal. LXXXIX). Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent. Attende ergo magnitudinem statuae nostrae in consideratione culpae; altitudinem, in consideratione gratiae; terrorem, in consideratione poenae. Quaere culpae magnitudinem, et secundum culpam originalem, et secundum culpam actualem. Et pro culpa originali audi quid de homine dicitur homini: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Et de culpa actuali, accipe vocem improperii: In omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (Jer. II). Unde est quod ei dicitur: Leva in circuitu oculos tuos, et vide ubi nunc prostrata sis meretrix. O vere gratiae altitudinem, tam secundum gratiam justificantem quam secundum gratiam confirmantem, quam secundum gratiam glorificantem! Metire si vales sublimitatis celsitudinem, secundum gratiam justificantem: Nam quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras (Psal. CII). Suscipe et eminentiae altitudinem, secundum gratiam confirmantem. Quoniam secundum altitudinem coeli terra corroboravit misericordiam suam super timentes se. Aestima, si potes, dignitatis sublimitatem, secundum gratiam glorificantem: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Si autem filii, et haeredes. Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. XIV). O statuae nostrae aspectum vere terribilem, secundum poenae addictionem; terribilem, secundum judicium corruptionis; terribilem, secundum judicium reprobationis; terribilem, secundum judicium damnationis! O aspectum terroris, secundum judicium corruptionis! Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. O aspectum plenum horroris secundum judicium reprobationis! Et sicut non probaverunt, inquit Apostolus, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia (Rom. I). O aspectum plenum terroris, plenum horroris, secundum judicium damnationis! Terribilis enim, secundum eumdem Apostolum, quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios. Ignis enim eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Eorum utique qui ducunt in bono dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Ex his omnibus, ut arbitror, perpendis quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis. Quid his terribilius dici, quid his horribilius potest excogitari? Et intuitus, inquit, ejus erat terribilis. Quod autem de statua dicitur, stabat contra te, non multa eget expositione. Tunc procul dubio contra unum quemlibet hujusmodi statua erigitur, quando speculantis animi foeditas, infirmitas, calamitas oculis ejus ingeritur, et qualis sit, vel qualis adhuc esse possit, ei per revelationem ostenditur, ut ejus impudentia, superbia, duritia confundatur, humilietur, conteratur: Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX). Divinitus arguitur, quando divina inspiratione jam tactus animus conscientiae propriae accusatione confunditur. Et quasi contra faciem propriam praevaricatrix anima statuitur, quando in foeditatis suae consideratione contra semetipsum per increpationem servire videtur. Contra speculantis itaque animum statua quodammodo statuitur, quando ad sui ipsius confusionem, et humiliationem divino quodam nutu suae ei corruptibilitatis imago proponitur. Disce itaque, homo, disce confidentiam tui (si subito, et semel non potes, gradatim saltem et per temporum intervalla), deponere stude; satage de te humiliora semper magis magisque sentire, ut ad veram perfectamque humilitatem possis vel sero pertingere. Haec sunt consummatae charitatis inconcussa fundamenta, haec sunt aeternae securitatis regnantis animae firma munimenta. Depone arrogantiam, deprime superbiam, contere perversam illam de tua virtute fiduciam, jacta in Domino curam tuam. Omnem virtutem, omnem fortitudinem, omnem industriam tuam reputa velut cinerem et favillam. Quid aliud notavit favillam quam omni turbini cedere, imo ad quemlibet, vel tenuem flatum dissilire, quietisque suae locum deserere? Congrua satis corruptelae nostrae forma, et imago convenienter expressa in cinere et favilla. Vide, quisquis es, ne forte oporteat velis nolis, quandoque interius vel exterius talem forte, interius apud te in tua existimatione, vel exterius etiam coram aliis in tua actione. Interius, inquam, ex proposito et studio voluntatis, vel exterius ex defectu et fluctu humanae corruptibilitatis, et quam multi sunt qui nullo modo ab altitudine propriae aestimationis descendunt, nisi tunc primum cum exterius in actione turpiter cadunt. Ad hoc namque procul dubio nonnulli permittuntur in actione deformiter cadere, et aurum suum in argentum, argentum in aes, aes in ferrum, ferrum in testam mutare, ut ex proprio defectu, et quasi per experimentum discant, quid de propria virtute et fortitudine sentire debeant. Videamus ergo quomodo quosdam contingat, juxta ostensae imaginis formam, quasi de summis bonis pene usque in extrema mala per varios corruptionum defectus corruere, et velut aureum caput in testeos pedes terminare, ut discamus, in quolibet virtutum culmine morum ruinam timere, ut satagamus semper et ubique verae et perfectae humilitatis formam modumque tenere.
Chapter 22 of 114