Caput VI. Quam temere, vel frustra ex humana industria praesumimus quod ex angelica solum, seu divina revelatione exspectare debemus.
Videamus tamen quid isti adhuc addant, subtiliter discutientes quid vitiose, vel quid forte veraciter dicant. Nam et incaute prolata ad nostram cautelam valent, et recte prolata ad imitationis studium informare habent. Sed neque regum quisquam, inquiunt, magnus, et potens verbum hujusmodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo (Dan. II). Rex recte dicitur qui ad regnum sublimatur. Sed quid ait rex ille, vere Rex regum et Dominus dominantium? Regnum caelorum, inquit, intra vos est (Luc. XVII). Ad hoc sane regnum sublimari possumus, si perfecte id volumus. Habet sane hoc regnum intra nos existens incolas multos et habitatores infinitos. Quanto autem quisque ejusmodi regnum amplius dilatat, fidelius dispensat, districtius regit, prudentius disponit, tanto potentior efficitur, tanto major judicatur. Ad hoc autem regnum magis provehit atque conducit paupertas spiritus quam copia sensus: Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Qui ejusmodi regnum accipit fiducialiter psallit, cum dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II). Bene autem de ejusmodi regibus dicitur. Sed neque regum quisquam magnus, et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. In hoc autem dicti reges magni sunt, et suam sibi potentiam defendunt, quod nihil de propria virtute praesumunt, quanto minus ea quae supra hominem sunt? Certe illud verbum rex divinitus acceperat, et omnino tale erat quod nisi ex Dei revelatione sciri non poterat. Quod ergo sciri non poterat nisi a Deo, qua temeritate praesumitur ab homine ariolo, mago, vel Chaldaeo? Quid igitur est hujuscemodi verbum ab ejusmodi quovis sapiente sciscitari nolle, nec debere, nisi ea quae supra hominem sunt ex nulla humana industria, vel arte debere praesumere? Hinc est quod additur, cum dicitur: Sermo enim quem tu, rex, quaeris gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio. Certe quod supra hominem erat, rex ab homine exigere non debebat. Quid autem gravius, quidve molestius quam hominem ab homine, homini impossibilia exigere, et quae supra humanum modum sunt ab humana possibilitate extorquere velle? Sed quae impossibilia sunt apud homines, apud Deum possibilia sunt. Exceptis, inquiunt, diis quorum non est cum hominibus conversatio. Recte hoc loco satis per deos sanctos intelligimus angelos. Si enim propter imaginis, seu etiam similitudinis participationem homines dicti sunt dii, quanto rectius angeli? Ego dixi: dii estis et filii Excelsi (Psal. LXXXI), et angeli quidem omni hora, imo omni pene momento inter homines versantur, et tamen cum hominibus non conversantur, quia et tunc quidem cum inter homines sunt, non humanitus, sed coelitus, et vere divinitus degunt. Quis neget vel nesciat angelos hominibus multa quae supra homines sunt revelare potuisse, et revelare solere? Sed ut adhuc de exterioribus ad intima nostra similitudinem trahamus, sic saepe quae nulla nostra investigatione penetramus, ex divinis revelationibus et inspirationibus agnoscimus. Si autem per deos quis intelligi velit non angelos, sed homines divinitus aspiratos quorum conversatio jam non sit cum hominibus (hoc est humana sapientibus) eo quod jam veraciter dicere possunt: nostra conversatio in coelis est, nihil verius dici potest. Multa enim ex divina inspiratione agnoscunt, quae humanam investigationem excedunt. Si vero sententia illa superior ad hunc sensum accommodatur, nihil in ea nisi rectum sonare videtur ubi dicitur. Non est homo super terram qui sermonem tuum, rex, possit implere, quasi dicatur: Nemo eorum qui super terram sunt, nisi illi tantum qui coelesti conversatione coelos ascendunt.
Chapter 6 of 114