Caput II. Quomodo contemplationis gratia quibusdam modo datur, modo subtrahitur, interimque amissa recuperatur.
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo (Dan. II). Primum studium virilis animi esse debet, ut possit dominari affectionibus; secundum ut possit imperare cogitationibus; tertium ergo animus spiritalia quaeque, et vitiorum suorum victrix anima in regno suo extunc jam incipit habere, quando excessibus suis edomitis jam praevalet, non solum affectionibus, verum etiam cogitationibus imperare, ut utrumque possit et illas ab illicita concupiscentia, et istas ab inepta evagatione restringere. Quid est autem somnium videre et futurorum praesagia, seu occultorum mysteria praevidere, nisi gratiam contemplationis divinitus accipere, et per mentis excessum judiciorum divinorum cognitionem ex divina revelatione percipere? Recte autem anno secundo rex iste somnium vidit, quia spiritualis quisque post edomitam concupiscentiam cognitionumque disciplinam, tandem aliquando contemplationis studio vacare praevalet atque assuescit. Saepe autem fit ut, dum humanus animus ad divinorum judiciorum subtilitatem, seu etiam districtionem contemplandam ducitur, ex ea ipsa divinae districtionis consideratione quam percipit, subito timore medullitus concutiatur. Dum enim mens rudis, et coelestibus disciplinis minus erudita, de propria industria, magis quam de gratia divina, adhuc omnia praesumit, facile in hunc timorem ex divinae severitatis contemplatione, aequitatisque illius consideratione cadit. Praesumptuosa namque mens, dum miranda subtilitate conspicit, quam sit supra humanam virtutem divinis beneficiis respondere, et divina severitas pro aequitatis jure quam valeat, vel debeat erga nos districte agere, saepe in immensam formidinem (imo pene usque in desperationem) solet seipsam praecipitare. Sed dum trepidus animus hujusmodi pavore confunditur (ut taceam quam juste absque ulla dubitatione, tam misericorditer quam utiliter) sub hoc necessitatis articulo, contemplationis gratia subtrahitur, ne a subtilitatis suae nimietate in desperationis foveam totus praecipitetur. Somnium itaque quasi ab eo fugit, dum illam quam per mentis excessum videre consuevit contemplationis lucem amittit.
Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi sommia sua. Regium profecto animum gerit, qui desideriis suis imperare, et studia, et exercitia sua pro deliberationis arbitrio disponere consuevit. Ejusmodi itaque animus regius omnes sapientes Babylonis in unum convenire facit, et diversas quodammodo sectas in unum per scrutinium cogit, quando omnem sollicitudinem, et indagationem (quas per varia studia, et exercitia dispergere consuevit) uni, et soli coelestis doctrinae negotio impendit. Ab ejusmodi autem sapientibus, et quasi in unum coeuntibus, quasi somnia nostra amissa requirimus, quando subtracta contemplationis nostrae spectacula, per multiplicem et infatigabilem studiorum nostrorum instantiam reparare satagimus. Qui cum venissent, statuerunt coram rege. Ecce quid dicitur; ecce qualis convocatio coram rege stare perhibetur. Regium animum necdum te habere existimes, si subtilissima illa cogitationum tuarum acumina undecunque pro voto colligere, et pro arbitrii libertate, cujuscunque intentionis studio immobiliter figere necdum vales. Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. Sapientium nostrorum convocationem alloquimur, quando perscrutationum nostrarum evagationem in intimis increpamus, vel ad sublimium investigationem inflammamus. Studeamus autem juxta hujus similitudinem profectuum nostrorum damna non negligere, quin potius studia nostra ad eorum reparationem incitare.
Illud sane notandum quod superius dicit se esse conterritum, hic autem mente confusum. Sed sciendum quia mens humana, dum ad divinae aequitatis ardua limpidius contemplanda sublevatur ex infirmitatis suae reverberatione, sub uno eodemque tempore unde terretur, inde confunditur. Nam procul dubio in divinae justitiae consideratione, invaletudinisque humanae comparatione homo infirmitatem suam horrescit, pariter et erubescit. Responderuntque Chaldaei regi, Syriace: Rex, in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. Primo loco considerandum cui et quomodo responderunt. Utique Chaldaico regi, Syriace quod quidem idem est, sicut Hieronymus super hunc eumdem locum diffinivit, quod Chaldaice. Quid itaque est regi in propria lingua respondere, nisi expresse et manifeste quod sciri oportet insinuare? Cum enim cuilibet aliquid in aliena et ignota lingua dicitur, strepitus quidem vocis ad aures, sed sensus ejus usque ad animum non ingreditur. Quasi ergo in propria, et nota lingua respondetur, quando id, quod opportunitas exigit, convenienter intimatur. Quod si ad nominis interpretationem recurrimus, in eamdem proculdubio sententiam reducimur. Syria namque interpretatur sublimis. Quid itaque erit respondere Syriace, nisi sublimiter respondere? et quid erit respondere sublimiter, nisi respondere convenienter et sufficienter? Nihil autem melius, nil certius, nihilque sublimius animus agnoscit quam quod per experimentum didicit, et forte hic est proprius atque praecipuus, et omnino sublimissimus humanae animae discendi modus, quando aliquid proprio experimento probamus. Nonne tuae tibi cogitationes seu occupationes, tam proprie quam aperte respondent, et satis sublimiter ad veritatem erudiunt quando ex proprio defectu docent, et quasi per experientiam loquuntur, quam frustra vel temere aliquid supra humanum modum de propria industria praesumitur? Tota sane istorum responsio hoc maxime videtur continere (illud videlicet) quod rex violenter exigebat, omnino non posse. In ejusmodi ergo sapientibus, quales tibi superius ostendimus, hoc erit, ut opinor, eorum respondere suam impossibilitatem proprio experimento docere. Singula autem responsionis eorum pertractemus, et primum de primo videamus.
Chapter 2 of 114