Caput XVII. Quod ille summum devotionis culmen attingit, qui quidquid sibi molestiae etiam praeter meritum accidit, suis meritis ascribit.
Inveni, inquit Arioch, hominem de filiis transmigrationis Judae, qui solutionem regi annuntiet. Ab Arioch invenitur, quod aequitatis judicio justum et rectum esse deprehenditur. Invenit itaque Arioch Danielem idoneum, et dignum qui tantam acciperet gratiam, qui mysteriorum revelationem divinitus perciperet, qui solutionem regi annuntiaret. Et forte quod de filiis transmigrationis Judae fuit, quam longam captivitatem patienter sustinuit, Danielis meritum in idipsum adjuvit, et eum ad tantae gratiae susceptionem aptiorem exhibuit. Iste Daniel utique de Jerusalem in Babylonem captivatus fuerat, et fortassis nihil tale commiserat unde ejusmodi captivitatem incurreret, nisi eum communis casus involveret, et aliena malitia injuste opprimeret. Nihilominus tamen meritis suis ascribebat captivitatem quam sine culpa sustinebat. Peccavimus, inquit, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis (Dan. IX). Recte ergo de filiis transmigrationis Judae dicitur, qui etiam inter immeritae oppressionis flagella Domino humiliter confitetur. Nam et Judas confitens interpretatur. Vide ergo quam recte divinitus glorificari meruit qui divinam gloriam (non propriam) in tanta, et tali afflictione vivendo, et confitendo quaesivit. Quam multi non tam propria culpa, quam aliena malitia notam suspicionis incurrunt, et quasi de Hierusalem ad Babylonem, et veluti de loco pacis et quietis ad locum confusionis et captivitatis transeunt. Hierusalem namque visio pacis, Babylon confusio interpretatur. Quid itaque est de Jerusalem in Babylonem injuste captivum transire, nisi sub sinistra, sed tamen falsa, suspicione laborare? Pravorum est semper bonorum vitam lacerare, et cum vera non possunt, falsa tamen criminatione impetere, et cum ad operum infamationem deficiunt, simplicem illum intentionis eorum oculum nota, si possunt, sinistrae suspicionis obducunt. Velut igitur in modum Danielis mens justi sub injusta captivitate apud Babylonem tenetur, quando falsa suspicione laborans, injustae confusionis opprobrio tam impudenter quam irreverenter affligitur. Nonne sub Babylonica, ut sic dicam, afflictione gemebat, qui dicebat: Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me (Psal. XLIII). Cogita tamen illam confusionis suae captivitatem quam tunc sustinuit, quam sine culpa tunc temporis portavit, qui secura conscientia dicere potuit: Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo (ibid.) Sed cum inter instantia flagella praesentem in nobis culpam minime deprehendimus, nec tunc quidem securi esse debemus. Ad hoc nos suo exemplo erudivit, qui ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV). Saepe etenim pro praecedenti, saepe pro praesenti, sed latenti, culpa percutimur, et pro tali quidem quam omnino nullam, vel forte satisfactione deletam credebamus. Et quidem, quod omnino fatendum est, non semper ad correptionem, seu ad purgationem percutimur. Sed modo ad eruditionem, modo ad probationem, seu alio quolibet modo flagellamur. Sed verae et perfectae devotionis est poenam quam patitur suis semper meritis ascribere, et culpam quam in se minime deprehendit, ex occulto timere. Ille itaque devotionis fervor quasi summum perfectionis culmen jam attigit, qui quodlibet injustum confusionis opprobrium, et quidquid sibi etiam praeter meritum accidit, suis meritis ascribit, qui in omni afflictione sua Dominum glorificat, et semetipsum in omnibus sine simultate accusat. Quam recte ille devotionis fervor inter filios transmigrationis Judae deputatur, qui inter quaelibet injustae exprobrationis ignominiosa semper Domino humiliter confitetur. Saepe autem qui ejusmodi sunt qui divinam prae caeteris gloriam quaerunt, qui scipsos inglorios vident, et videri non refugiunt, supra caeteros gratiam divinitus percipiunt. Inveni, inquit, hominem de filiis transmigrationis, qui solutionem regi annuntiet.
Chapter 17 of 114