Caput XII Qualibus meditationibus oportet animum ad devotionem inflammare, vel quomodo oporteat studiorum nostrorum instantiam reformare.
Sed videamus quid post haec Daniel fecerit, vel quid de eo scriptum sit: Et ingressus domum suam, Ananiae, Misaeli, Azariae sociis suis indicavit negotium, ut quaererent misericordiam a facie Dei coeli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii ejus, cum caeteris sapientibus Babylonis (Dan. II). Per tres istos, Danielis socios individuos, et comites inseparabiles, circumspectionem, discretionem, deliberationem intelligimus, sine quibus verae devotionis officium nullo modo posse expleri quotidiano experimento probamus. Si enim intime et devote orare volumus, primum est ut vitam nostram circumspiciamus. Videamus quibus studiis vel exercitiis occupari consuevimus, vel quibus adhuc occupari sumus, vel quale propositum in his de futuro habemus. Sed quid ista juvat in considerationem adducere, nisi eadem sollicitudine satagamus singula quaeque forti examinatione discernere, et bona a malis vigili sagacitate secernere, ut sciamus pro quibus debeamus Domino supplicare, seu etiam gratias agere? Cognitis autem seu bonis, seu malis nostris, restat adhuc provida deliberatione perquirere qua occupatione vel sollicitudine possimus, et pro praeteritis malis satisfacere, et de praesentibus se explicare, et de futuris cautelam curiosius exhibere. Primum est circumspectionis, secundum est discretionis, tertium est deliberationis. Circumspectionis est morum nostrorum modum in considerationem adducere; discretionis est in omnibus judicium facere; deliberatio autem consilium quaerere, et invenire. Circumspectio dicit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isai. XXXVIII). Discretio fatetur: Feci judicium et justitiam (Psal. XCVIII). Deliberatio loquitur: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.) Ad circumspectionis studium revocatur, cui dicitur: Leva in circuitu oculos tuos (Isai. XLIX), et vide tunc ubi prostrata sis, meretrix. Ad discretionis examen animare nos voluit, qui dixit: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). Deliberationis officium praecipitur, seu etiam commendatur cum per sapientem dicitur: Omnia fac cum consilio, et in aeternum non poenitebis (Eccli. XXXII). Quis autem non videat horum officia verae utique devotioni quam sint necessaria? Quis enim unquam intime et devote orare potuit, si vitam suam circumspicere, discutere, disponere postposuit? Quoties igitur necessitas urget devotae orationi vehementius incumbere, oportet nos ad circumspectionis, et discretionis, seu etiam deliberationis officia recurrere, et ejusmodi studiis negotiosisque meditationibus animum nostrum ad devotionem inflammare, et hoc est Danielem sociorum suorum suffragia in orationis suae usum asciscere. Daniel itaque quasi ad domus suae penetralia recurrit, et ad orationis suae negotia perfectius explenda velut cooperatores quaerit, quando, instante jam orationis tempore, seu etiam urgentis necessitatis articulo, devota mens solitam et in id officii necessariam quietis suae opportunitatem repetit, et providis quibusdam, et in ejusmodi usum idoneis meditationibus devotionem suam animare seu inflammare contendit. Sociis suis, inquit, indicavit negotium. Quasi a Daniele Danielis sociis negotium indicatur, quando ex devotione agitur ut imminens negotium in considerationem, examinationem, consultationem adducatur. Misericordia autem impetranda proponitur, si compuncta mens in eo quod devote exsequitur non suis meritis, sed divinis miserationibus innititur.
Notandum sane juxta historiam quod Daniel propheta negotium illud sacramentum vocet, unde in eo mysticam rerum intelligentiam latitare quis dubitet? Et non perirent, inquit, Daniel, et socii ejus cum caeteris sapientibus Babylonis. Juxta hujus rei exemplum, cum viderimus mentem nostram post saecularium studiorum contemptum ad spiritualia etiam exercitia torpere, et paulatim deficere, et sapientum nostrorum periculum imminere, debemus et nos modis omnibus illud a Domino petere, unde possimus consuetam studiorum nostrorum instantiam reparare, vel confirmare. Est autem, ut pariter novimus, tam in studio orandi quam meditandi labor pergrandis, et mentibus vagis, et inquietis pene intolerabilis. In contemplatione vero jucunditas est mirabilis et pene singularis. Quando igitur contemplationis gratia studiosis mentibus confertur labor ille caeterorum studiorum ex ejus dulcedine, in quantum dulcoratur, in tantum levigatur, seu temperatur. Si ergo ejusmodi gratiam nondum accepimus, vel subtractam dolemus, debemus illam ad studiorum nostrorum confirmationem vel reformationem a Domino expetere. Cum igitur haec agimus, quid aliud, quaeso, fecisse videmur quam divinarum revelationum somnia quaerere, ut habeamus unde possimus nostros illos superius designatos sapientes in sua integritate conservare? Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est. Mysterii revelatio quasi nocte percipitur, quando veritatis illustratio tenuiter quidem, et ex parte, et velut ad lunae lumen videtur. Mysterii revelationem quasi nocte percipimus, quando de aliquo Divinitatis arcano quid sentiendum sit ipsi quidem intelligimus, sed rationem qua illud et aliis probare possumus in promptu necdum habemus. Revelationis lumen quasi in nocte et velut in mediis tenebris apparet, quando quis mysterii declarationem quam per intelligentiam videt, sermone explicare, et quasi in apertam lucem proferre, non valet. Sed cum per diutinam retractationem postmodum agimus, ut acceptam veritatis intelligentiam quam ipsi prius vix vel tenuiter videre potuimus, perspicua demonstratione aliis declarare possimus, quid aliud quam quod nocte percipimus sub diei luce proferimus? Recte ergo nulla postmodum fit mentio noctis, ubi Daniel quod prius nocte accepit, tandem aliquando palam loquitur in praesentia regis.
Chapter 12 of 114