Caput XXV. De praedictorum differentia graduum, et qualitate singulorum.
Notandum sane, quid de quibus membris dicitur, et qualia quaeque describantur. Describatur autem caput aureum, pectus argenteum, brachia autem argentea, venter et femora aerea, tibiae ferreae, pedes ferrei, vel testei pro parte. Capite totum corpus regitur, unde per ipsum recte intentio designatur, quia per ipsam omne actionis nostrae corpus, sive in bonum, sive in malum finem deducitur. Consilium ad cor pertinet, et cor sub pectore latet. Brachiis opera nostra explicamus, cum aliquid a nobis fieri volumus. Venter tenerior pars corporis et velamentum fetoris obsequium portendit compassionis. Femur pudendis subjicitur et perfectam videri se vult humilitas, quae ad vilia et indigna inclinatur. Tibiae caeteris membris ossa longiora et robustiora portant, unde et recte severitatis rigorem designant. Pedibus terram tangimus, etiam cum erecti stamus, et quantumcunque mens se ad coelestia extendat, sine hujus vitae subsidiis necessitatem suam non sustentat. Per caput itaque, ut dictum est, intelligitur intentio, per pectus deliberatio, per brachium exercitatio, per ventrem compassio, per femur humilitas, per tibiam severitas, per pedem necessitas, per caput desiderium intentionis, per pectus studium deliberationis, per brachium exercitium actionis, per ventrem obsequium pietatis, per femur servitium subjectionis, per tibiam flagellum severitatis, per pedem subsidium necessitatis. Si ergo caput intentio, et aurum devotio, quid aliud est aureum caput, nisi devota intentio? Si pectus deliberatio, brachium actio, argentum vero discretio, quid aliud erit pectus et brachia argentea quam consilia et opera discreta? In ventre compassio, in femore subjectio, et in aere simulatio. Quid itaque aliud est venter et femora aerea, nisi pietas et humilitas ficta? Si per tibiam severitas, si per ferrum crudelitas, quid aliud intelligitur in tibiis ferreis, nisi severitas crudelis? Pes necessitatem, testa voluptatem. Planta ergo testea designat voluptuosam superfluitatem. Pes autem ex parte ferreus, et ex parte testeus describitur, quia delicata mens nunc in eorum odium obduratur, per quos forte a suis desideriis restringitur, nunc vero cum concupita suppetunt, in eorum luxu resolvitur. Quid itaque est fulgor capitis aurei, nisi fervor coelestis desiderii? Claritas pectoris argentei et brachii argentei, certitudo recti consilii et rectitudo operis certi. Sonoritas aerei ventris et femoris, blandimentum falsae pietatis, et fictae humilitatis. Robur ferreae tibiae, rigor immoderatae disciplinae, fragilitas testei pedis, effrenatio superfluitatis. Caput itaque aureum, sancta desideria faciunt, pectus et brachium argenteum, consilia et opera recta. Ventrem et femur aereum, obsequia et servitia ficta, tibias ferreas flagella saeva, plantam testeam subsidia delicata.
Chapter 25 of 114