Skip to the text

Caput VIII. Quomodo in omni proposito, vel instituto debeamus aequitatis regulam consulere, et improvide statuta ad saniorem sententiam revocare.

Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis, et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi (Dan. II). Sicut in Daniele intelligitur fervor devotionis, sic per principem militiae recte, ut arbitror, intelligimus zelum rectitudinis et rigorem districtae severitatis. Certe sine rigore justae severitatis, nec illud quidem regnum licet in pace vel securitate possidere, in quo solent homines hominibus imperare, et in quo solent homines possidentium pacem perturbare. Quis imperantium unquam pace diutina frui, vel laetari potuit, qui pacis adversarios, cum potuit et oportuit districte judicare, et fortiter ferire noluit? Quanto magis autem in illo utique regno, in quo non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus, quanto magis, inquam, in ejusmodi regno oportet nos fortiter agere, et omnes perstrepentium cogitationum, vel affectionum tumultus, et quoslibet internae pacis perturbatores districta animadversione ferire? Bonus sane iste princeps militiae (rigor videlicet; et severitas justitiae) cujus legibus, vel disciplinis quisquis non obtemperat, ab illa coelestis militiae societate se alienat. Recte autem, ut arbitror, iste princeps militiae Arioch dicitur. Nam Arioch ad solitudinem redigens interpretatur. Scimus quia regnum coelorum intra nos est. Debet itaque iste princeps militiae quodcunque regnum vel regionem videt contra hoc regnum exsurgere, vel rebellare, et aeterni regis legibus non obtemperare, forti impugnatione evertere, et ad sempiternam solitudinem redigere, et si fieri potest, in aeternum delere. Si igitur per Danielem devotionem, per Arioch zelum rectitudinis debemus intelligere, quid est Danielem ab Arioch de lege, et sententia regis quaerere, nisi compunctam mentem aequitatis judicium consulere, et ex magna devotione vehementer discutere, an forte justum vel injustum sit, quod meminit se prius per spiritus sui impetum statuisse? Multa enim tempore compunctionis et orationis mens hominis mala et injusta esse invenit, quae prius ex animi impetu, et quasi praecipitanter definivit, quae tamen injusta esse tunc temporis non advertit, et multa saepe ex eodem spiritus sui impetu homo contra conscientiam suam dictat, et tamen eamdem animi sui praecipitationem, postmodum sub orationis et devotionis suae tempore temperat, et ad saniorem sententiam reformat. Debemus itaque ea quae praecipitanter, magis quam prudenter statuimus, et mala esse pertimescimus, postmodum diligenter discutere, et utrum justa an injusta, utilia an inutilia sint, sagaci retractatione perquirere, et in hunc modum quasi per Danielem officium Arioch de lege vel sententia data requiritur, dum de quolibet minus consulto mentis proposito ex magna devotione, tandem aliquando verae aequitatis, et summae discretionis regula consulitur. Quid sit autem ad interficiendos sapientes egredi, ex superioribus facile potest perpendi. Sciendum autem quod inconsulte sententiae definitionem vel qualitatem saepe tunc facilius deprehendimus, ampliusque formidamus, cum jam qualis sit, ex ipso opere et quasi per experimentum probamus. Hinc est quod Arioch hoc loco tunc primum de sententiae datione consulitur, cum ad ejus occasionem jam jamque egreditur.

Chapter 8 of 114