Skip to the text

Caput XXXI. De diversis corruptionis gradibus, eorumque proprietatibus descendentium de bono in malum.

Sed quaeramus quid illud sibi vult quod ad ista subjungitur: Tu es ergo, inquit, caput aureum, et post te consurget regnum aliud minus te (Dan. II). Attende, quaeso, quid dicat, quid sua nos interpretatione docere proponat: Tu es, inquit, caput aureum. Ut enim de caeteris taceam, hoc vel solum puto in quo interprete opus habemus, et utinam interpretantem intelligere, et hoc vel per interpretem nosse possimus. Nonne statua una unius hominis personam repraesentat, et illa, ut exposuimus, cujuslibet de summis in ima ruentis praevaricationem designat? Si unus est qui ejusmodi est, habens caput aureum, pectus argenteum, caetera autem membra aerea vel ferrea, cur, quaeso, si ipse cui hoc dicitur, est caput aureum, cur non et ipse sit pectus argenteum, et caetera in hunc modum? An forte in ea parte qua aureus es, ipse es, et ipse non es, in ea parte qua aureus non es? Quisquis ergo es, cum post caput aureum jam coeperis pectus argenteum habere, vide, quaeso, et diligenter attende ne forte ipse, jam non sis ipse. Si post multam charitatem, magnamque animi devotionem desieris esse devotus, destiterisque esse aureus, nunquid ipse eris qui prius? Homo, inquit, cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Simile esse Deo, mira ile decus; similem esse pecoribus, miserabile dedecus. Ergo alius, et alius similis Deo et similis pecoribus. Homo bonus factus est, et ad bonitatem creatus est: Solummodo hoc inveni, inquit Ecclesiastes, quia fecerit Deus hominem rectum, et ipse immiscuerit se infinitis quaestionibus (Eccli. VII). Si ergo charitate ferves, et in boni dilectione permanes, aureum caput habes, et tu ipse es, quia id quod, et ad quod factus es, et esse debes. Sed, charitate in te refrigescente, cum jam coeperis a pristino fervore deficere, nunquid adhuc eris ipse, et non potius alius minor te? Tu es, inquit, caput aureum, et post te consurget regnum aliud minus te. Nunquid non es jam minor te ipso, cum coeperis facere ex solo consilio, quod prius actitabas ex magno consilio, et multo desiderio? Et post te, inquit, consurget regnum aliud minus te. Nonne aliud regnum est cum mens regitur solo consilio, quam cum agitur etiam boni desiderio? Nonne est minus regnum sine desiderio solum consilium, quam cum prudenti consilio fervens desiderium? Nonne minus est bonum facere ex sola deliberatione, quam etiam ex magna dilectione seu delectatione. Recte ergo dicitur: Et post te consurget regnum aliud minus te. Et postea de tertio regno subinfertur, cum dicitur: Et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae. Sicut ad aurum pertinet quod fit ex dilectione, et sicut ad argentum quod fit ex sola deliberatione, sic ad aes pertinet bonum quod fit ex simulatione. In primo regnat charitas, in secundo veritas, in tertio regnat simultas. Vide ergo, quaeso, quam recte videtur huic tertio regno convenire quod imperare describitur universae terrae. Neque enim habet hujus regni imperator sortem in regno coelorum qui in bono opere exercet corpus suum, sed negligit in bona voluntate nutrire cor suum: Regnum coelorum, inquit, intra vos est (Luc. XVII). Intus sane, intus in corde regnat charitas, intus regnat veritas, nec his tamen finibus contentae per bonum opus erumpunt foras. Vide ergo ne forte duo illa praedicta regna pertineant ad regnum coelorum, si omnino regnum coelorum intra nos est, eo quod utrumque illorum intra nos inveniri potest. Sed ille tertii regni rex et imperator, non habens partem in regno coelorum, de summo depulsus et foras ejectus, quia in coelo non potest, regnum sibi vindicat in terra. Projecit enim intima sua in vita sua, et non potest dicere, nostra conversatio in coelis est. Quanto magis ergo ejus dominatio in coelis esse non potest? Imperat tamen universae terrae exercens carnem in bono opere, mentem relinquens vacuam bona intentione. Et quartum regnum, inquit, erit velut ferrum. Quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet haec omnia et conteret. Quid est quod dicit haec omnia, nisi quod hoc regnum conterit caetera regna praedicta. Quomodo caetera metalla comminuere solet ferrum, ea videlicet, aurum et argentum? Sicut in auro charitas, in argento veritas, in aere simultas, sic, ut superius dictum est, in ferro signatur crudelitas. Quis autem nesciat quomodo rigor crudelitatis dissipare, et destruere soleat sanctum desiderium, quod pertinet ad aurum; verum consilium, quod pertinet ad argentum; pium sed simulatum obsequium, quod pertinet ad opus aereum? Bene ergo dictum est, et regnum quartum erit velut ferrum.

Chapter 31 of 114