Caput XXXII. De diversis corruptionis gradibus, eorumque proprietatibus, descendentium de malo in malum.
Sed oportet nos item paululum ad superiora redire, et quomodo haec interpretatio aliae lectioni etiam conveniat ostendere. Secundum autem eam lectionem, primum regnum est arrogantiae, secundum est jactantiae, tertium pertinaciae, quartum saevitiae. Arrogantia siquidem pertinet ad opus aureum, jactantia ad opus argenteum, pertinacia ad opus aereum, saevitia ad ferreum. Videamus quid interpres noster de aureo capite dicat, quidve sentiat, vel quomodo illud ei conveniat: Tu, inquit, rex regum es: et Deus coeli, regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi, et omnia in quibus habitant filii hominum, et bestias agri volucresque coeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit. Saepe cum talem tantamque gratiam accipimus qualem hic descriptam, vel superius expositam audivimus, fit ut inde contra Deum superbiamus, unde devotiores vel magis obnoxii Deo esse debuimus. Sed illud, quaeso, quam pium quantave admiratione dignum, quod cum tumida mens nostra contra Deum superbit, non statim nos districta animadversione percutit, nec gratiam suam illico subtrahit. Sed prius nos pia admonitione convenit, modo interius, modo exterius; intus per divinam revelationem, exterius per humanam exhortationem. Intus, per internam aspirationem, exterius per humanam rationem, sicut hic prius in occulto per somnium, postea in manifesto per verbum. Tu, inquit, rex regum es, quia fortibus fortioribusque fortior, fortissimus dominari potes, quia adhuc gratiam adjutricem habes, poenitentiam ergo age, dum potes, dum gratiam adhuc cooperantem habes. Adhuc rex regum es et principaliter etiam vitiis adhuc principari, passionibusque tuis adhuc dominari potes. Quia gratiam licet deserens, nondum ab illa desertus es. Noli, inquit, superbire, noli altum sapere, cordis tui arrogantiam citius depone, et quod de Dei munere potes, noli tibi ascribere: Deus enim coeli, regnum et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi. Adhuc in cordis vel corporis tui motibus habes regnum, quia bonos disponere; habes fortitudinem, quia malis resistere; imperium, quia negligentius urgere; gloriam, quia potes rebelles revincere. Non est tamen unde superbias, non est quod tibi ascribas: Deus enim coeli dedit omnia ista tibi, et omnia in quibus habitant filii hominum, et bestias agri, volucresque coeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit. Quod bestiis agri, quod volucribus coeli praesides, quod appetitibus carnis, quod cogitationibus mentis dominari potes, quod bona operari, quod utilia meditari vales non de tua virtute, sed de divino munere habes. Omnia enim in quibus filii hominum habitant, et quae rationi rectisque consiliis obtemperant, ex ejus munere fiunt, ejus cooperatione in actum prodeunt, bene proveniunt, prospere succedunt. Quidquid ergo utiliter potes, ex ipso, et per ipsum potes, qui nihil non potest, quia omnia potest. Omnis itaque possibilitas tua ex ejus munere venit, qui sub ditione tua haec omnia constituit. Tu ergo, inquit, caput aureum es, qui, adhuc comitante gratia, et mala corrigere, et bona exercere potes. Preme ergo superbiam, ne perdas et gratiam: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Scimus autem quia initium omnis peccati superbia. Qui autem facit peccatum, servus est peccati. Quid ergo? Nunquidnam jam non erit aliud regnum, cum jam coeperit dominari peccatum, et tu exhibere famulatum, quam tunc erat cum tu poteras peccatum premere; ita ut non regnaret in tuo mortali corpore? Puto ergo quia cum coeperis gratiam per superbiam amittere, et teipsum perdere, sine qua nihil poteris facere; puto, inquam, quia jam consurget aliud regnum minus te, secundum quod scriptum est: Tu, inquit, caput aureum es, et post te consurget regnum aliud minus te. Sed quia arrogans quisque gloriatur in seipso, jactantia autem in favore alieno, recte secundum aliquid de aureo capite, hoc est de arrogante, dici potest, quia adhuc ipse est, eo quod seipsum necdum deseruit, qui gloriam suam in seipso constituit. Recedit autem a seipso, cum gloriam ponit in altero. Cogita autem quanto minus sit gloriari in sibilo alieni oris, et laudibus falsis, quam in propriis bonis, et saepe veris, quamvis ab alio acceptis. Recte ergo dicitur: Tu caput aureum es, et post te consurget regnum aliud minus te, et additur, et regnum aliud tertium aereum quod imperabit universae terrae. Aes, eo quod valde durabile existat, recte, ut superius diximus, pertinaciam designat. Ventrem itaque, et femora quae pudendis adjacent quasi aerea quis tunc habet, quando his etiam pertinaciter inhaeret quae etiam erubescere deberet. Vide ergo quam apte videatur huic regno congruere quod dicitur imperare universae terrae. Quomodo enim universae terrae non imperat quod usque ad ignominiosa imperanda tyrannidem suam dilatat? Et quartum, inquit, regnum erit velut ferrum. Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet omnia haec, et conteret. Si in ferro saevitiam debemus intelligere, quomodo, quaeso, hujusmodi regnum regna caetera queat comminuere atque conterere? Absque dubio quantumcunque mens impudens sit, gloriam tamen quam in seipsa per arrogantiam, vel in altero per jactantiam habere consuevit omnino (nec mirum) perturbat atque confundit. Quis enim inter tot saevitiae suae tam apertas insanias vel sanctum se credat, vel ab alio hoc posse credi confidat? Regnum autem pertinaciae adeo solent violenta illa saevitiae jura conterere atque confundere, ut in nullo proposito (quamvis recto, quamvis honesto) furoris sui tempore mens possit perseverare. Sed quidquid tranquillitatis tempore mens de pace seu patientia, etiam cum voto vel sacramento deliberat atque disponit, perturbationis suae tempore furor superveniens dissipat atque dissolvit. Ea quae de visionis hujus expositione hucusque jam diximus, secundum duplicem considerationem, juxta intelligentiae nostrae modum pertractavimus. Caetera autem quae sequuntur utramque lectionem in eamdem sententiam concurrunt, geminam expositionem (ut ea quae praemissa sunt) non requirunt. Quid enim est saevitia nisi crudelitas? Sic et impatientia, quid aliud quam miseranda fragilitas? Sic sub diversis nominibus idem intelligere debemus.
Chapter 32 of 114