Skip to the text

Caput XXXIII. Quomodo mens in semetipsam scinditur, laceratur, confunditur, cum ad corruptionis extrema pervenitur.

Nunc ergo sequentia consideremus: Porro, inquit, quia vidisti et pedum, et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream, regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur (Dan. I). Sed si per pedem necessitas, per ferrum intelligitur crudelitas, quid sibi vult quod pedum pars quaedam ferrea esse describitur? Nunquidnam quisque erga proprias necessitates durus, et immitis seu etiam inflexibilis invenitur? Scimus quia avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructus non capiet ex eis, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi divitiis, nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? Nonne tibi videtur incedere ferrea planta qui cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque in tristitia? Vere, ut scriptum est, avaro nihil est scelestius (Eccle. X), qui nec proximo compatitur, nec sui miseretur. Quid jam miramur ejusmodi hominem habere tibias ferreas, cum jam habet plantas? Quid jam conquerimur quod immitis est erga proximos, qui jam obduratus est erga usus proprios? Qui sibi nequam est, cui bonus erit?

Notate tamen quod qui ejusmodi est, prius in tibiis ferreis obduratur erga proximum suum. Postmodum etiam in ferreis pedibus obduratur erga semetipsum. Vide ergo quisquis haec legis, ne forte post amorem studiumque sapientiae revertaris ad amorem lucrumque pecuniae, hoc est aureum caput in ferreos pedes deflectere. Viscera avari crudelia: pone nunc ante oculos tuos, et considera quoslibet avaros. Vide, quaeso, quam sint solliciti, quam laboriosi, quam parci, quam austeri sibi. Quid tamen saepe idem facere consueverunt, vel adhuc quoque facturi sunt, si ab alieno gratis nutriantur, vestiantur, protegantur? Videbis utique eos mollibus vestiri velle, crapula et ebrietate madere, somno et otio torpore, irasci et indignari cum sibi videant aliquid de assuetis deesse. Nunquidnam tibi non videtur ejusmodi pedibus ex parte ferreis et ex parte testeis incedere, cum videas unum eumdemque in suis tam parcum, in alienis tam prodigum esse, modo austeritati, modo luxui deservire? Porro, inquit, quod vidisti pedum et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream, regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur. Pes in quinque digitos dividitur, et necessitatis conditio procul dubio in quinque partitur, cum ad omnes corporis sensus dilatatur. Sed cum sensuum oblectamenta studiose quaerimus vel caute declinamus, quid aliud quam duobus pedibus hinc inde, a dextris et a sinistris nitimur, et inter prospera et adversa per desideriorum nostrorum iter gradimur? Sed saepe videas hos uni, illos alii sensui vehementius indulgere, et propter unius alicujus sensus delicias, aliorum sensuum molestias libenter sustinere. Quam multi multo tempore in agnoque labore acquirunt quod sub unius diei, vel horae crapula vel ebrietate expendunt? Quot timores, quot honores, quot algores hostis, noctis et frigoris adulteri sponte tolerant, ut ad momentanea foedae voluptatis blandimenta pertingant? Nonne hujusmodi omnes pedum vel digitorum partem testeam, partem ferream habent, qui in uno tam patientes et pene insensibiles, in altero tam impatientes existunt? Porro quia vidisti, inquit, pedum et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream, regnum divisum erit. Vere divisum erit quod hujusmodi fuerit. Nam ut aliqua in unum ex pluribus exempli causa ponamus, cum unus idemque saepe sit avarus, et gulosus; quanta, quaeso, rixa vel contentio sit frequenter in corde illius, cum unum eumdemque nummum saepe gula expendere, avaritia jubeat reservare. In hunc itaque modum multoties levi ex causa regnum in seipsum dividitur, perturbatur atque confunditur, donec funditus desoletur. Omne enim regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

Notandum sane quod de hoc regno dicitur, quod tamen, inquit, de plantario ferri orietur. Cum enim praevaricatrix mens primo ad saecularia desideria revertitur, ad tolerandos mundi labores animus obduratur, et tunc temporis, secundum sententiam Job, esse sub sentibus delicias computat (Job XXII), dum ad desideriorum suorum finem qualicunque modo pertingat. O quam felices essent, si ea quae sustinent pro amore pecuniae, vel alicujus adipiscendae saecularis pompae vel gloriae, patienter sustinerent pro amore justitiae! Sed qui tot molestias, tot injurias, tot contumelias, saepe tam patienter tolerant pro lucro cupiditatis, nec unum vel leve correctionis verbum aequanimiter audiunt pro amore virtutis. Hoc esse puto quod sequitur, cum statim subinfertur: Secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto, et digitos ex parte ferreos, et ex parte fictiles, ex parte erit solidum, et ex parte erit contritum. Fortes enim et patientes, ut dictum est, ejusmodi homines sunt in ea parte qua eorum labor posset militare virtuti. Quod autem dicit ex testa, ex luto quid aliud est hujusmodi testa nisi foeda consuetudo? Quasi enim lutum in testam duratur quando foeda actio in consuetudinem ducitur, sed ex foedae consuetudinis obduratione homo ad impatientiam dejicitur, et testae more leviter nunc per iracundiam frangitur, nunc in concupiscentiam resolvitur. Sed, sicut de avaris ostendimus, videntur multi suis voluptatibus libenter tunc satisfacere, cum hoc possunt sine dispendio pecuniae, cum autem sine lucri damno non possunt, vehementer contraire. Nonne tibi videntur isti ferrum, et testam ex luto pariter commiscere? Quia autem vidisti, inquit, ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semini, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum non potest misceri testae. Quae sunt humana semina nisi carnalis prudentiae consilia? Docet nos prudentia carnis propter usui necessaria pecuniam quaerere. Docet nos eadem multa de vitae necessariis detrahere, et pecuniae parcere, ne videatur in necessarios usus deficere. Ecce quomodo adhaereat humano semini cum videatur unum quasi ex consilio alterum requirere, non tamen permiscentur, quia unum alteri videtur saepe contradicere. Aliud imperat amor divitiarum, atque aliud amor deliciarum; aliud aestus voluptatis, aliud quaestus cupiditatis. Sed cum in hunc modum diversa vitia hominem per diversa rapiunt, vel ad contraria impellunt miserabiliter affligunt, nec die nec nocte quiescere sinunt, et modo mirabili atque miserabili qui ejusmodi sunt damnationis suae tempora praeveniunt, dum interna animi anxietate, vel exteriori afflictione erga semetipsos desaeviunt, et nisi superna eos clementia respiciat, per temporalia tormenta ad aeterna vadunt.

Chapter 33 of 114