Skip to the text

Caput XXXV. Quae sit nimis sera, vel quae sit utilis et certa prudentia.

Prosequitur adhuc Daniel, et addit: Deus magnus, inquit, ostendit regi quae futura sunt postea (Dan. II). Deus, inquit, magnus, forte in ejus cogitatione et dilectione creverat, cui tantam mysteriorum profunditatem revelaverat, ut ejus magnitudinem non immerito prae caeteris magnificare debeat. Deus magnus ostendit regi, non cuilibet homini, sed regi ista Dominus ostendit, ut regia libertate et auctoritate illud suum regendum atque disponendum agnoscat, qui ad futurorum praenotitiam et ejusmodi gratiam anhelat. Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea. O quanta Dei pietate agitur, ut cum adhuc futura est, dum adhuc praecaveri potest, sua homini ruina reveletur, ut tanta sollicitudine praevideat, et agnoscat quid timere, quid cavere, cui periculo repugnare debeat. Tarda quidem et nimis sera providentia est, cum jam imminens periculum vitari non potest. Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea. Felix ille qui imminentem ruinam praevidere potest dum adhuc rex est, et passionibus suis dominari et instans adhuc periculum declinare potest! Videamus autem quid post haec omnia subjungitur, cum dicitur: Et verum est somnium, et fidelis interpretatio. Multa saepe divinorum mysteriorum profunda insitae nobis rationis vivacitate penetramus, et nonnulla de futuris prudentiae oculo antequam veniant cauta sollicitudine praevidemus. Sed in his saepe constantia titubat, et quid per certitudinis securitatem inconcusse teneat haud plene comprehendit. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Econtra autem, quod in lumine Dei cernimus, quod ex ejus revelatione cognoscimus, tanta certitudine et fiducia tenemus, ut nullo super hoc ambiguitatis ancipiti pulsari possimus. Hoc est quod Psalmista figuraliter exprimit, cum dicit: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt (Psal. XVII), Domini respicere, est illuminare. Cum enim sit lux vera, more utique solis eo ipso quo respicit, illustrat, accendit et illuminat. Ad divinum itaque respectum tanto saepe divini luminis splendore replemur, ut in eo quod divinitus revelatur omnis mox ambiguitatis vel haesitationis obnubilatio de medio tollatur. Nubes itaque transeunt, cum illae quae animum obnubilare consueverant dubitationes recedunt. Nubes transire est veritatis perspicaciam, et intelligentiae serenum sine ulla percunctatione tenere. Ejusmodi certitudinem, certitudinisque securitatem in sententiae suae assertione habere se docuit qui fiducialiter asseruit. Et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. Sed quid ad haec rex fecerit, Scriptura subjungit.

Chapter 35 of 114