Caput XXXVI. Quod humiliatio instabilis, et indiscreta sit quidem reprehensione digna.
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei (Dan. II). Multum, nec mirum, seipsum humiliavit, et merito humiliari debuit postquam tale tantumque sibi periculum imminere cognovit. Sed in hoc eum quis non jure reprehendat, quod illum qui soli Deo debetur honorem homini mortali exhibeat? Sed forte illum, quia verum templum esse deprehendit, tali honore dignum judicavit. Sed ad aedificationem nostram oportet nos ista diligenter discutere, vel quod in nobis juxta horum similitudinem actitari soleat subtiliter inquirere: Cecidit, inquit, in faciem suam: per faciem homo cognoscitur, et ea pars in homine caeteris decentior vel dignior habetur. Quid itaque aliud est in faciem cadere quam illud etiam quod in se praecipuum, vel optimum est alta desideratione despicere, et illud utique unde aliis innotescere, et velut venerandus apparere consueverat, tanquam infirmum et pene vel penitus nihilum reputare? Attende quomodo in faciem suam cecidit, quomodo seipsum humiliavit, vel humiliari nos voluit, qui omnes justitias nostras panno mulieris menstruatae comparavit. Sed nec valde magnum, nec admodum mirum si eo nos tempore abjicimus, quo periculum nostrum imminere jam cernimus. Tunc, inquit, rex cecidit in faciem suam. Tunc cecidit cum, Daniele docente, periculum suum agnovit. Sed sciendum quod illa humiliatio, quae sine perseverantia est, imminenti periculo repugnare non potest.
Illud quoque notandum quod saepe quo se quis inconsultius et immoderatius abjicit, eo ad insaniorem et enormiorem postmodum superbiam erumpit. Attende in rege humiliationem instabilem et indiscretam, et postmodum superbiam plus quam humanam. Nam qui prius Danielem adoravit, idem ipse postmodum statuam suam adorare praecepit.
Chapter 36 of 114