Caput XIII. De contemplandi modo, vel qualitate, et quod aliter videntur res in suo esse, atque aliter in sola ratione, vel summa veritate.
Visio, inquit, capitis mei in cubili meo. Videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo ejus nimia. Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens coelum, aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro (Dan. IV). Ut ex superioribus pater, visio capitis est intelligentia mentis. Cubile autem tranquillitas cordis otiumque studiosae quietis. Visio capitis in cubili divinitus percipitur, quando inter studii sui secreta otia ad veritatis contemplationem mens humana divina aspiratione sublevatur. Videbam, inquit, et ecce arbor in medio terrae. Aliud est videre res ipsas in suo esse, atque aliud est eas videre in sola ratione, vel summa veritate. Aliud est eas videre cuique in propria essentia, et longe aliud videre eas in sola sapientia. Aliud est videre rerum substantias in suis generibus et speciebus, atque aliud videre singulas in suis individuis. Istud est sensus seu imaginationis, illud vero primum est rationis et contemplationis. Cum itaque mens ad universalem quamdam rerum considerationem rapitur, et ad universitatis pulchritudinem speculandam divinitus sublevatur, et in hujusmodi contemplatione contemplationisque dulcedine delectabiliter figitur, mirabiliterque reficitur, videt saepe in divino lumine quot, vel cujusmodi rerum genera oporteat esse, inconcussumque tenet nihil horum omnium quae summae dispositionis ordo, universitatisque pulchritudo exigit, penitus posse deesse. Verbi gratia, videt oportere esse bonos similiter et malos, et in bonis alios aliis meliores, alios optimos; sic et in malis, alios aliis pejores, alios pessimos. Videt nihilominus, quia oportet alios malos esse, et malos perseverare, alios malos esse, et malitiam in perpetuum deserere; alios autem ad tempus deserere, et iterum ad malitiam redire. Sic e diverso, videt alios bonos esse et bonos perseverare, alios irrecuperabiliter cadere, alios post lapsum ad bonitatem redire. De hoc sexto rerum genere esse videtur quem Nabuchodonosor in Dei lumine contemplatur qui ei per similitudinem ostenditur, quem etiam postquam ad seipsum rediit secum mirabatur, seu etiam miserebatur. Videbat universitatis pulchritudinem talem exigere, talemque omnino deesse non potuisse, et tamen nescivit seipsum talem esse, vel talis hominis imaginem in seipso gestare, qui de tanta sublimitate subito caderet, et in imis diu jaceret, tandem tamen ad pristinum statum rediret. Hoc est quod arbor magna prius in altum erigitur, postmodum abscinditur, et tamen radices ejus in terra reservantur unde iterum reparetur. Videamus ergo et nos, et discamus ab ipso qualis sit arbor quam ipse videt, vel quomodo cecidit, vel cadere potuit quae tanta vel talis fuit.
Chapter 57 of 114