Procemium in logicam
Quæstiones illas quæ ex metaphysica, aut naturali philosophia, et libentius quæ ex theologia petitæ, in Logica a nonnullis solent misceri, propriis suis locis tractandas ommittemus. Si vero questio aliqua Logica ex principiis metaphisicæ aut fisicæ ex earumve conclusionibus dependeat, ut ea credita accipiat logicus opportebit postea discutienda cum eorum librorum explicationem aggrediamur. Verum, quamvis ita procedendum sit et Logicæ naturam ac proprietates inquirere non ad Logicam sed ad meta-phisicam spectet, tamen, quia imperfecta posset merito censeri illius artificis cognitio qui quid sit id quod tractat ignoraret, et manca ejus hominis doctrina qui postea quam totam aliquam disciplinam sit edoctus quid fiat adhuc nesciat, ideo prima disputatio de Logica est habenda in qua ipsa aliarum scientiarum viribus adjuta, quod ad sui perfectam cognitionem attinet manifestet.
TRACTATUS I8 IN LOGICAM : DE QUŒSTIONIBUS PROŒMII
Disputatio prior : De essentia et existentia Logica
Questio i° : An Logica sit et quomodo fuerit functa, et a quo ?
- Notandum est primo : Logicam ita dici a nomine a Etimologia Logi-greco logos, quæ vox licet multas habet significationes, cæ. apud Aristotelem tamen b 4 precipuas videtur sortiri : b 4tiones or tamen accep
Xovoç.
c primo enim significat sermonem, seu orationem, ut c 1 a. I. Perili., c. 4, et aliis in locis ; d secundo, rationem seu d g a argumentationem, ut ait AI. Aphro, in 1. c. I. 1. Priorum, et Burana, ibidem ; tertio, definitionem, ut Amonius 3 et fere cæteri interpretantur in Categoriis, maxime c. 1 in definitione univocorum et æquivocorum ; quarto, rationem ipsam seu mentem. Quas omnes significationes, præter secundam, tradit Plato in Tecteto, ad finem. fol. 2
Hinc ergo Logicam latine interpretari possumus fa Interpretatio Lo-
gicæ ex dictis.
cultatem sermocinantem, facultatem rationandi vel definiendi, vel quod omnia hæc simul munera prestet. Fortasse tamen melius interpretabimur Logicam ita Alia interpretatio. nominatam ab ultima significatione, eoquod sit facultas mentis, id est, quæ circa mentis actiones versatur easque dirigit, et agit de iis quæ in solo mentis intuitu consistunt. Notandum secundo : ista secundo nomina Logica et Notabile 2un'. dialectica apud authores aliquando rem eandem, aliquando diversam sifgnificare,cum eum logos, a quo Logica dicta fuit, sermonem significet ; Logica in quadam lata Logica latiori si
gnificatione com
significatione scientia rationalis, seu sermocinans dici prehendit sub se solet, ita ut comprenhendat sub se Grammaticam, Retho- Gram., R‘m, Poe
sim et Dialect.
ricam, Poesim et Dialecticam, quia omnes illæ agunt de vocibus aliquomodo, et similiter de orationibus. Quod si strictius Logica sumatur pro scientia quæ agit de operibus Strictius sumpta,
Log. etiam R,m et
rationis, comprehendet etiam sub se Rethoricam et Poe Poesim compresim ; illæ enim argumenta aliquomodo conficiunt et menti hendit. persuadere conantur. Unde a D. Thoma, in Prologo D. Thomas. poster., scientiæ rationales dicuntur.
Revu sur l’Autographe conservé à Paris, au Séminaire de Saint-Sulpice.
2 — Second Manuscrit (mars 1586)
Quœstio 3 ; An Beatitudo -praesentis
vitœ hominis existentis in puris naturalibus consisteret
in aliquo bono creato ?
Et nonnulli philosophi existimarunt nostram fœlici-tatem consistere in contemplatione scientiarum vel Angelorum, ut refert D. Th., 4. Contra Gentes, c. 54, a qua opinione non videtur multum alienus Plato. Nam in Philebo facit duplex summum bonum : unum simpliciter, quod in se continet omnem rationem boni, qualis est Deus ; alterum humanum, in quo videtur ponere nostram beatitudinem, quod definit esse optimam divinorum possessionem ex sapientia constantem et voluptate. Quod ibi ostendit ex eo quod nemo appeteret sapientiam ita voluptate deberet carere, et nemo appeteret voluptatem ita ut deberet ignorare id ex quo voluptas nascitur ; idemque videtur sentire in Phœdos (sic), significans sapientiam per ambrosiam, et voluptatem per necter (sic). In Alcibiade vero, I, fcelicitatem in sapientia et probitate videtur ponere ; ait enim neminem fcelicem dicendum nisi sapientem et bonum, malos autem miseros esse, quia fcelicitas in bono est. Et duo esse maxima mala animi docet in Sophista, scilicet, improbitatem et ignorantiam. Verum hanc fcelicitatem hujus vitæ imperfectam esse censebat Plato, quia, ut ait in Phaedone, perfectam beatitudinem nequeunt homines in præsenti vita habere, eo quod animus noster in corpore res a materia omnino separatas non valet comprehendere aut perfecte cognoscere, et multis perturbationibus impeditus sapiens fieri non potest. Nam, ut etiam tradidit Aristoteles, 7. Phis., tit. 20, quiete fimus sapientes.
'hg' 8i Beatitudo ergo practica nullo modo beatitudo essentialis debet vocari. Quod vero de theoretica beatitudine tradit Aristoteles, eam non solum consistere in contemplatione Dei, sed etiam in contemplatione intelligentia-rum, de beatitudine formali debet intelligi, non de objectiva ; et adhuc est falsum loquendo de beatitudine essentiali : non enim nostra fœlicitas consistit in cognitione Angelorum, tum quia sunt finitæ perfectionis et imperfecta bona, tum quia homo non dependet ab Angelis, nec horum existentiam requirit aut ab illis fit. Reliquum igitur est ut objectum nostræ beatitudinis essentialis, etiam si in puris naturalibus relinqueremur, esset Deus ipseque solus : quod præter refutationem omnium aliarum sententiarum probatur, quia Deus est primum principium hominis, maxime animi humani ; effectus autem maxime perficitur in reditu ad suum primum principium : ergo in hoc consistet maxima hominis perfectio. Præterea, ratione D. Th., supra, q. 2. a. 8, quia intellectus et voluntas sunt facultates universales, extendunt enim se ad omne verum et ad omne bonum ; sed Deus est objectum universalissimum, continens in se omnem bonitatem et veritatem : ergo est objectum harum facultatum quod solum eas valeat satiare, quia reliqua omnia particularia non satiant prædictas facultates. Quod optime significavit S. Aug., I. Confess., c. 1 : Fecistis nos, inquit, Domine, AD TE, ET INQUIETUM EST COR NOSTRUM DONEC REVERTATUR ad Te b). Videatur D. Th., tertio Contra Gentes, c. 17. et 25, qui idem docet quod tradidimus. Et rationes factæ universaliter procedunt ostenduntque Deum tantum esse objectum omnis nostræ beatitudinis essentialis, tam hujus vitæ quam sequentis, tam naturalis quam supranaturalis.
Sed contra prædicta objicio : quia beatitudo nostra debet consistere in aliquo bono quod possimus secundum rectam rationem agendo nobis diligere hujusmodi autem non videtur Deus, nam amare Deum propter nostram beatitudinem esset inordinatus amor et contra rectam rationem. Objicio 20 : quia solus Deus non videtur explere appetitum nostrum, illo enim habito adduc (sic) appeteremus alia. Tertio objicio : quia Deus videtur improportionatum objectum nostræ voluntatis et nostri intellectus, Angelus vero videtur magis proportionatum Saint François de Sales a écrit cette phrase en caractères plus gros. objectum : ergo Angelus potius erit objectum totius beatitudinis.
Ad primam objectionem, concessa majori, nego minorem : potest enim homo secundum rectam rationem amare Deum sibi ut illo fruatur, idque non est referre Deum ad se, sed potius referre seipsum ad Deum ; nam aliter amat sibi homo Deum, aliter sanitatem et alia particularia bona, quia hæc ordinat ad seipsum tanquam [verso] ad finem, eoquod vel ex natura vel ex Dei ordinatione hæ res ipsum habent pro fine ; Deum vero non ordinat ad se ut ad finem, sed illum amat ut ultimum finem cui cupit uniri, unde eo amore non se diligit plusquam Deum, cum amet Deum ut ultimum finem. Ad secundam nego antecedens : habito enim Deo essentialiter satiatur appetitus hominis et habet omne bonum, etiam bona extrin-seca distinctaque a Deo in radice saltem et fonte ; quare non obstat quod homo posset appetere alias perfectiones præter Deum, quia ille etiam dimanant a Deo et ordinantur ad Deum tanquam ad ultimum finem. Ad tertiam objectionem respondeo : in ratione ultimi finis Deum habere majorem proportionem cum natura humana quam Angelum, ut ostendunt argumenta supra facta, licet in ratione naturæ magis conveniat homo cum Angelo quam cum ipso Domino Deo.
Questio 4 ; In quo actu consistat beatitudo formalis praesentis vitee
hominis existentis in puris naturalibus; ubi etiam breviter dicemus in
quo consistat essentialiter beatitudo nostrasupernaturalis alterius vitae.
Ex prædictis facile resolvemus hanc quæstionem. Nam jam ostendimus debere consistere præsentem beatitudinem in aliquo actu circa Deum, qui tantum poterit esse voluntatis vel intellectus. Quibus positis, respondeo ad quæstionem : beatitudinem hominis in puris naturalibus existentis et in præsenti vita necessario requirere veram Dei cognitionem, amorem et delectationem naturalem ; essentialiter tamen solum consistere in actu cognitionis qui habeat suo modo rationem comprehensionis et consecutionis, seu tentionis, ut theologi loquuntur. Unde debet esse cognitio rei amatæ et concupitæ ; quod si aliquis cognosceret Deum non amatum, non esset beatus, quia non esset consecutio ; solum enim dicitur aliquis consequi quod volebat, non quod nolebat aut non amabat. Tota hæc doctrina est satis communis, et probatur quia beatitudo naturalis consistit in consecutione naturali Dei, ut ex praecedentibus constare debet quatenus est ultimus finis naturæ et bonum summe dilectum. Ergo illa beatitudo requirit necessario amorem Dei naturalem et ejusdem cognitionem, ex quibus necesse est ut oriatur magna delectatio. Quod vero essentialiter tantum consisteret in cognitione Dei, probatur quia ita asserit Aristoteles, ut multi interpretantur, 1. Ethic., c. 7, dum aperte tradit beatitudinem consistere in optima operatione optimæ potentiæ. Docet autem 6. Ethic., intellectum esse optimam potentiam et sapientiam, id est cognitionem divinorum, esse perfectissimam virtutum ; idemque potest colligi ex 7. Polit., c. 3, et ex 12. Met., tit. 36, usque ad quadragesimum secundum. Unde Canus, 90 de locis, c. 9, qui oppositum sentit fatetur se asserere contra Aristotelem ; licet Scotus, d. 43. 4. q. 3. a. 2, dicat tantum velle Aristotelem locis citatis beatitudinem esse in parte rationali, non tamen determinare an in voluntate vel in intellectu. Eandem nostram doctrinam tenet D. Th., sup., q. 3. a. 5. et 2 2æ, q. 182. a. I. Deinde ratione arguitur, quia non consistere essentialiter in delectatione patet ex eo quod delectatio supponit consecutionem ex eaque sequitur et non est precipuum bonum nec per se primo intentum. Amor etiam est quædam tendentia, non consecutio, in qua tamen essentialiter debet sita esse beatitudo ; hæc autem volitio in qua beatitudo essentialiter consisteret, esset perfectissima quam homo viribus naturæ habere valeret. In qua præterea tantum essentialiter consistere beatitudinem, probo ex proportione hujus beatitudinis cum supernaturali quam habent Beati in Coelo. Quia supernaturalis beatitudo, secundum communiorem sententiam theologorum et meo judicio veriorem, 21 essentialiter solum consistit in cognitione qua clare Deus a Beatis videtur, ex Jo., c. 17 : Hæc est vita œterna, ut cognoscant te. Quem locum esse intelligendum de cognitione clara quam habent Beati in patria, exponunt D. Aug., De spiritu et littera, c. 33, et I. De Trinitate, c. 8, et Sermone 112, De Tempore; Hilarius, 3. De Trinitate, circa medio (sic) ; Rupertus, D. Th., Lyranus et allii in dicta verba, c. 17. S. Laurentius Justinianus, in Fasciculo amoris, c. 26, indicat Innocentius 3, lib. 3 De sacro altaris Misterio, c. 8. et 9. Idem probatur ex I’ Joannis, 30 : Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est ; et Joannis, 14, loquens Christus de præmio charitatis, inquit : Manifestabo ei meipsum '; et c. 17 : Ubi ego sum, illic sint mecum, ut videant, etc. ; Psal. 16 : Satiabor cum apparuerit gloria tua, et 90 : Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Idem docent multi Sancti : ut D. Aug., I De Trinitate, c. 8. 9. 10 et 13 ; 22 De Civitate, c. 29 ; De qualitate animae, c. 25 ; 2° De libero arbitrio, c. 13 ; D. Gregorius hoc indicat homil. 10 in Ezechielem, et 20 Dialog., c. 35 ; D. Hiero-nimus, Esaiœ, 1 ; D. Bernardus, lib. 5 De Consideratione, et homil. 5. de Assumpsione (sic), et epist. 18 ; D. Basilius, in Constitutione monast., c. 19 ; Damascenus, lib. 2 De fide, c. 12, et lib. 4, c. ultimo ; Cirillus, lib. 3 Contra Julianum, in initio, ubi affert et exponit ad hoc propositum illud Exodi, 33 : Si inveni gratiam coram te, ostende mihi faciem tuam. Videantur aliquæ rationes apud D. Th., q. 3. a. 4.
Ex iis ergo omnibus colligimus essentialiter beatitudinem supernaturalem hominum ut et Angelorum tantum consistere in visione clara Dei, ut est comprehensio, non ita ut comprehensio significet adæquatam cognitionem objecti, sed prout significat tentionem, ut ita dicam, objecti desiderati et sperati, juxta id Canticorum, 3 : Tenui illum, neque dimittam.
Revu sur l’Autographe conservé au Grand-Séminaire de Grenoble.
II
Règles pour la réception
DE LA
Chapter 2 of 37