Skip to the text

Eloge de Saint françois de sales par le président antoine favre

Extrait du dernier article du premier Titre

de son Codex Fabrianus

Etsi autem non de suo tantum episcopatu (®), sed de tota etiam Republica Christiana vir tantus ob alia permulta bene ac praeclare meritus videri debet, nulla tamen de causa melius et praeclarius, quam quod vivus defuncto sibi successorem talem elegit, diu quidem multumque reluctantem, sed hoc ipso digniorem ; qualem certe decebat esse Pontificem et Episcopum Gebennensem, qui faucibus ipsis haereticorum expositus obturaret ore suo leonum ora, et pro Ecclesia Dei constitueretur caput ejus civitatis, in qua haeresis arcanorum suorum omnium caput sedemque collocasset.

Successor is fuit Franciscus de Sales, (quid enim laudibus ejus efficere debet quod vivat, meque fraterno et amore et nomine prosequatur, quominus a me nominetur, qui ab omnibus laudatur ?) non modo splendore generis inter nobiliores totius patriae familias clarissimus, sed etiam doctrinae ac, quod primum est, pietatis et conspicuae innocentiae gloria perillustris ; jurisconsultus (nam et hoc ad rem nostram pertinet) ipso etiam Senatus nostri judicio eximius, theologus vero inter doctissimos quosque subtilissimus, et inter subtilissimos scientissimus ; praedicator etiam non solum disertissimus, quod ei cum multis commune est, sed etiam, quod cum perpaucis, eloquentissimus ; scriptor vero, sive Latina sive Gallica lingua scribendum habeat, elegantissimus, et venustatis æque ac succi plenus ; is denique, quem non aliter aut melius pro dignitate laudare possim, quam si impetrem, ut sufficiat nominasse. Ne alio qui postquam omnia quænam et qualis fuerit, vix aliud respondere possim, quam continuam fuisse et perpetuam quandam prædicationem, non modo ad erudiendos Catholicos, quibus haud dubie tanti Praelati exemplum pro eximio doctore potuit esse et debuit, sed etiam ad sanandos et revocandos hæreticos, qui ante hac Episcopis fere omnibus, impudenter licet plerumque et falso, ut solent, nihil nisi vitam ipsam pro crimine exprobrabant. Dignum plane, cujus episcopatum fortunaverit Deus Opt. Max. prima et praecipua haereticorum totius Chablasiensis ducatus conversione, et sanctissimo illo, omniumque post hominum memoriam extra ordinem aimplissimo Jubileo, quo urbem Tononensem decoravit Clemens Vin, anno 1602, in honorem Dei et venerationem Beatissimae Mariæ Virginis de Compassione : ut scilicet prudentiae, pietatis et sanctitatis suae testes haberet remotissimas quasque provinciais ex quibus cum plura quam credi possit hominum millia dixero, quibus vel laudabilissime eujusque viri laus contenta esse possit, quia tamen multa praetermisero, quæ minime tacenda essent, praevaricatoris partes explevisse videar potius quam adulatoris suspicionem, quod non minus exeeror, incurrisse. Possum enim vere, ita salvus sim, affirmare quicquid est, sive pietatis et sanctimoniae pene incomparabilis, sive eruditionis admirabilis, quod in cæteris Episcopis vel requirere vel laudare possis, totum id in hoc uno elucere tam magnifice ac eminenter, nec eo minus tamen circa ostentationis invidiam : ut sive familiariter colloquentem videas, incredibilem in ore dignitatem, in sermone comitatem, in utroque miram suavitatem morum statim agnoscas ; sive graviter ac pie, ut semper solet, condonantem audias, non facile possis decernere an eloquentia praestet, an doctrina, et an gravitate sententiarum ac orationis majestate superet, an apposite ac partite loquendi facilitate ; sive, denique, cum haereticis disputantem observes, omnino dubitandum habeas majorene ille eruditione certaverit et vicerit (certare, nempe, illi semper vincere est), an modestia et patientia. Adeo urget ipse acerrimus quidem et efficacissimis argumentis, sed ea lenitate et charitate quasi meile temperatis, cui non magis haereticorum superbia et insolentia fella plena possit respondere, quam ipsorum insania resistere Spiritui qui loquitur in illo. In summa, putes te videre vel audire antiquos illos Chrysos-tomos, Hieronymos, Augustinos, Gregorips et alios, si qui sunt ex veteribus Episcopis celebriores, quos antiquitas religiosissime ac sanctissime venerata pro magnis et sanctis viris habuit, posteritas vero, quæ tales hucusque vix ullos vidit, pro miraculis.

Enimvero, quid tam magnum et grande est quod non sperare liceat, tanti Episcopi auspiciis et conatibus, perfid posse, quem Deus Opt. Max. suis benedictionibus adeo beavit, ut prius etiam quam in Episcopum eligeretur, ac sub Episcopi sui Claudii de Granier imperiis, ducatum Chablasiensem universum finitimasque provincias gladio verbi Dei subactas ad ovile Christi reduxerit, quæ Bemensium dominationem et imperium antea experte indeque sacrosancte religionis Catholicae jacturam per annos plus minus sexaginta perpessae, vix unquam hæresim abjuraturae credebantur ? * Vide tom. praced.,

Subscribet his laudibus non nostra tantum Sabaudia, quæ tanti pp' partus matrem se et alumnam esse non immerito gloriatur, sed tota etiam Gallia, quam ille tot concionibus, praesertim Lutetiae Parisiorum, Divione, Lugduni, nonnullis etiam in ipso Regis Chris-tianissimi conspectu habitis, nec minus Regem ipsum quam regnum fama sui nominis et admiratione complevit. Subscribet ipsa etiam Roma, et amplissimus atque augustissimus Illustrissimorum Cardinalium consessus, qui tentatam, exploratam testa-tamque cum lachrymis gaudii et exultationis ab ipso Summo Pontifice Clemente VIII Salesii nostri prudentiam et eruditionem in publico examine admirati, dignissimum omnes ore uno pronun-

( 1) On sait qu’en 1602, Henri IV voulut entendre prêcher le jeune Coadjuteur de l’Evêque de Genève, « et monstra d’en avoir eu du contentement, » écrit modestement notre Saint » (Tome XII, p. 109 ; voir la note de cette page, et au tome XXII, les pp. 343, 344.)

Ofusgvlbs II »7 • Vida w». xi, p. »68, ciaverunt, quem Claudio de Granier, tum Episcopo Gebennensi, Xxi,C'p.:io«. ’ p’ * ! anxie id ambienti, etiam invitum, Coadjutorem cum futura suc­

cessione Summus Pontifex daret, ut beneficium quod alioqui ma­

gnum videbatur, non tam personae quam meritis, ipsique Ecclesiae

universae datum esse constaret, curante id prae caeteris enixissime,

ac favente Cardinale tum Borghesio, nunc Paulo V, Pontifice Opt. •vide tom. xni, P. Max., qui cum mandatam eo tempore haberet a Sede Apostolica

curam omnium quae ad haereticorum nostrorum conversionem ad­

juvandam pertinebant, postquam ex frequentioribus cum Salesio

nostro colloquiis, praestantiam ipsius et dignitatem certius intros­

pexit, nullum exinde sibi finem fecit prosequenti eum, quibus po­

tuit, officiis ut modis omnibus testaretur quam dignum esse crede­

ret, in quo praecipue amando et ornando sibi tantopere placeret.

Quid plura ? O utinam (quidni enim exclamem, ut votis saltem assequar, quod verbis exprimere, non datur ?), utinam iterum atque iterum, utinam multos haec nostra aetas haberet Salesios ! Utinam vero etiam superior habuisset 1 is maxime in locis in quibus haereticorum defectionem ab Episcoporum, sive inscitia, sive ignavia, principium sumpsisse compertum est ; nunc de profligandis hæresibus et de dirutis Jacob restituendis non laboraremus. Sed cum ad collapsas res quasque maximas reparandas non aliud aptius remedium esse credatur, quam si omnia quantum fieri potest ad initia sua revocentur, non despero fore, ut quemadmodum sola fere posteriorum Episcoporum incuria viam hæresibus patefecit ad audaciam, ita novo tanti Episcopi exemplo plane efformato ad prototypum illum veterum Episcoporum, victi sine bello hæretici tandem resipiscant, nec diutius reluctentur, quominus liceat nobis impetrare a divina misericordia quod Ecclesia Dei, tot lachrymis perfusa non desinit a Sponso suo flagitare, ut tam graviter mise-reque agitatam per tot annos Petri naviculam, sedatis fluctibus, brevi conquiescere omniumque Christianorum Pastorem unum, sub uno Christo, qui divisus non est, et ovile unum factum esse videamus. Fiat, fiat, fiat.

QUATRIÈME SÉRIE ADMINISTRATION ÉPISCOPALE

A - DIOCÈSE DE GENÈVE ET CLERGÉ

En général

I

MANDEMENT POUR LE CARÊME ET LE SYNODE DE l6oj

Chapter 15 of 30