Skip to the text

Concio 1. In FESTO S. ANDRE/E

Dei tui in vanum. Memento, ut Sabbatum sanctifices. Non occules, Non furaberis. Non moechaberis. Non concupisces. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. etc. Et nos pueri imperiti nihil horum faciebamus: vel si faciebamus, non sine multis, et magnis erroribus faciebamus. Quicl igitur consilii cepit Deus? 0 quid consilii cepit? 0 quis intelliget misericordias Domini, et auditas faciet omnes laudes ejus. Descendit ex cathedra, adjunxit se pueris, coepit legem suam ipse qui dederat, observare: et interim clamabat, Venite post me, sequimini praecedentem: Sic est ambulandum, sic vivendum, sic diligendus est Deus, sic amandus est proximus, sic divitiae contemnendae, sic honores calcandi, sic amputandae voluptates, sic dimicandum pro veritate, sic pro Dei gloria, et salute proximorum moriendum est. 0 dulcis veritas: o amor inexplicabilis: et quis retribuet tibi pro omnibus quae retribuisti nobis? Sequamur, auditores, sequamur vestigia Dei nostri. Non potuimus consequi Deum praecipientem; imitemur saltem Deum obedientem. Non persuasit nobis Deus dicens; persuadeat saltem Deus faciens. Et haec quidem ad omnes; sed Apostolis, et Apostolorum sectatoribus adhuc excellentiorem viam istis iisdem verbis demonstravit.

Venite, inquit, post me, et faciam vos, etc. Ego ut commode piscari possem, reliqui domum meam, dimisi hsereditatem meam et nec uxorem, aut liberos habere volo, nec pecuniis, aut honoribus acquirendis operam dabo: sed tollam in humeros crucem meam, et patri usque ad mortem obediens ero. In hoc igitur venite post me, sequimini, atque imitamini me, si piscatores hominum fieri vultis, alioqui enim non hominum, sed pecuniarum, sed honorum, sed commodorum piscatores eritis. O utinam cohortationem istam omnes Christiani piscatores intelligerent. Hinc enim exiguus est concionum fructus, quod concionatores liberos pedes et expeditos non habeant: et in suis negotiis occupati nihil minus interdum, quam salutem audientium quaerant. Non quaero? quae vestra sunt, sed vos, inquit Apostolus Paulus piscator bonus. Homines igitur, non pecuniae, non honores, non laudes piscandae sunt.

Sequitur, Et faciam vos fieri piscatores hominum. Qui homines, piscandos esse dicit, certe homines, vel pisces esse, vel piscium simillimos docet. Ita se res habet: homines

peccatores, qui piscandi sunt, pisces sunt. Primum enim piscium est proprium in aquis marinis habitare, qr.ee tametsi clarae, et pellucidae esse videntur, et ad bibendum invitant; tamen amarissimae, et falsissimae sunt et sitim non extinguuut, sed accendunt.

Homines vero peccatores numquid non sunt in iis rebus immersi, quae pulchrae esse, et dulces videntur et tamen amarae sunt, falsae sunt, satiare et sitim sedare non possunt? Pisces vero frigidissimi sunt, ac naturali calore pene destituti esse videntur: homines autem peccatores numquid non ipsis piscibus sunt frigidiores, cum ardore charitas non sint pene, sed penitus destituti? Legunt duo litteras Dei, Evangelistam videlicet, vel Apostolum, vel unum ex Prophetis: ambo legunt, Verbum caro factum est, ambo legunt, Proprio Filio suo non pepercit Deus; ambo haec legunt; sed unus dum legit, rapitur, commutatur, inardescit, liquescit, lacrymas continere non potest: alter non magis mutatur, quam si Tullium, vel Aristoletem perlegisset. Quid hoc significat? Unde haec tanta diversitas? Eaedem litterae sunt, quas legunt: sed non est idem ardor in iis qui legunt: ille calidus est et homo est: iste frihidus est et piscis est. Pergamus ad alia, praeterea pisces delectantur sordibus, et libenter volutantur in cceno, et nec manus, nec pedes habent, ut inde se proripiant, et homines peccatores quid non faciunt pro cceno carnalium voluptatum? et cum iis dicitur, ut attendant quid agant, ut emergant ex luto, ut aspiciant semel pulchritudinem castitatis; non solum pedes, et manus non habet, ut inde egrediantur; sed nec aures habere videntur, ut audiant verba sana, et salutaria. O quanto labore ex isto luto homines extrahuntur? Saepius Dominus eos piscatur et semper relabuntur in ccenum. Et quomodo possumus, inquiunt, caste vivere? quis posset oculos claudere, dum pulchrae species ingeruntur? Quis tum cogitationes, et desideria contineret? Nonne igitur fatentur ipsi se pices esse, et nec manus, nec pedes habere, ut egrediantnr ex luto? Postremo piscium alii alios devorant: id quod in hominibus peccatoribus cum ingenti animi dolore videmus. Quare non respicis., inquit Habacuc, super iniqua agentes, et taces devorante impio justitiorem se? Et Isaias: Unusquisque, ait, devorabit carnem brachii sui: Manasses, Ephraim, et Ephraim Manassen. Pisces igitur homines sunt. Proinde non

immerito dictum est: Et faciam vos fiet i piscatores hominum.

Duo sunt, qui perpetuo pisces istos expiscantur. Deus et Diabolus. Sed Deus, ut in amoenissima, et lucidissima quadam piscina perpetuo victuros eos consci vet. Diabolus, ut occidat, et mactet, et perdat. Atque idcirco Diabolus hamo utitur, ut dum capit, vulneret: Deus non hamo, sed retibus, ut pisces capiantur, sed non laedantur. Quid sit hamus. Diaboli instrumentum notissimum est: nempe opes, honores, voluptates, mulieres, beneficia, lucra, convivia, potationes, symphoniae hami Diaboli sunt. Haec ille stultis hominibus objicit, haec ostentat, haec proponit: illi accurrunt, ut capiant escam, et capiuntur ab hamo, et lacerantur, et disrumpuntur intus, et tamen seipsos extricare non possunt. Sed quid est rete? Rete est verbum Dei, sive illud Verbum intelligatis, quod caro factum est, et habitavit in nobis: sive etiam illud quod praedicatum est in mundo, scriptum in paginis. Rete enim est ex multis filis contextum plenum nodis, quod complicatum est parvum, explicatum est magnum: et partim propter plumbum tendit ad imum, partim propter suber enatat super aquas: nam de iis retibus loquimur, quibus pisces, non quibus aves capiuntur. Jam igitur verbum Dei quod scriptum in divinis voluminibus continetur, omnino est rete. Primum enim ex multis sententiis quasi filis quibusdam contexitur: deinde plenum est nodis: habet nodos innumerabilium et maximarum difficultatum, habet nodos miraculorum, quibus ita confirmatur, et roboratur, ut facile frangi non possit, habet nodos promissionis divinae, quibus fortissimum, et firmissimum redditur. Cee lum, inquit, et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt. Habet et nodos legum et praeceptorum non parum carni et sanguini difficilium: et tamen ii nodi solvendi non sunt: nam Qui solverit unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Itaque cum occurrit animo aliqua difficultas in praeceptis Domini, et dicis o quam durum est confiteri peccata? quam durum est votum castitatis? quam durum est jejunare? noli facere sicut faciunt Lutherani, qui non solum solvunt, sed etiam lacerant istos nodos, et fugiunt ex reti Domini, sed mox capiuntur ex hamo diaboli. Verum cogites, cum ista tibi occurunt, Deum esse, qui fecit hos nodos,

et non solvendos, sed ferendos esse, ut ipsum rete nos ferat et perducat incolumes ad piscinam Domini. Scriptura praeterea tamquam verissimum quoddam rete exigua est, et. una manu comprehendi potest, donec non explicatur. At extensa, explicata, dilatata replet etiam amplissimas bibliothecas. Quocirca sapienter B. Apostolus Bartolomaeus, ut D. Dionysius testatur, saepe dicere solebat, theologiam et parvam, et magnam esse. Postremo rete istud Scripturae divinae ex una parte attingit profundum, ex altera remanet sursum, et enatat super aquas. Profundum attingit, cum poenas, et supplicia gehennae peccatoribus comminatur; remanet vero sursum, cum gaudia, et praemia aeternae beatitudinis pollicetur.

Neque vero minusapte Verbumcaro factum, Christus videlicet ipse, rete appellari potest. Est enim Christus ex multis naturis, quasi multis filis aureis, argenteis, sericis, incre dibili venustate ac varietate contextus: nempe divinitas filum est aureum, anima filum argenteum, sericum filum est caro. Habet etiam Christus nodos suos omnino indissolubiles. Qualem enim esse putatis nexum illum, quo anima conjuncta est carni, cum nullis morbis, nullis vulneribus, nulla humana vi, nisi ipso permittente solvi potuerit? Ego, inquit, pono animam meam, nemo tollit eam a me. sed ego pono eam. Et quamquam ad tempus ipso volente nexus iste dissolutus est, tamen deinceps nullo unquam tempore dissolvetur Christus enim resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quid vero de altero nexu dicemus, quo natura humana naturae est conjuncta divinae? qui etiam priori nodo dissoluto, et anima a carne per mortem separata, solvi nullo modo potuit, nec unquam poterit. Christus praeterea quasi verum rete, ita parvus, et exiguus erat, antequam explicaretur, ut etiam faber, et fabri filius existimari potuerit. Parvulus, inquit, Isaias, natus est nobis, et filius datus est nobis. Atubi seipsum signis, et miraculis extendere coepit,.ita crevit, ut orbem totum occupaverit. Nec turbae jam dicebant: Nonne, hic est fabri filius? Sed Propheta magnus surrexit in nobis: et, Deus visitavit plebem suam. Verum in cruce potissimum extensum est hoc rete cum ubique foramina vulnerum, et plagarum apparuerunt; et pars una descendit in profundum maris, caro usque ad sepulcrum, anima usque ad.inferos: altera, nempe divinitas, mansit sursum et enatavit super aquas. Htcc igitur sunt retia, quibus Apostoli utebantur, et quibus etiam hodie Christiani oratores, hoc est, Dei piscatores utuntur. His retibus B. Petrus uno die tria millia rationabilium piscium comprehendit. His retibus D. Andreas innumerabiles pisces intulit in piscinam Dei. Ham retia Apostolus Paulus ab Jerusalem usque ad Illyricum tetendit, Et cum esset astutus dolo coepit piscium multitudinem copiosam. At vero hodie usque adeo creverunt piscatores Diaboli, heeretici, usurarii, meretrices, lenones, et tanta est piscium perversitas, ut piscatores Dei smpe totis noctibus laborantes nihil capiant. Rem ita se habere mores nostri satis aperte declarant, aliis non egemus testibus, nam etiam tacentibus nobis res ipsse clamant, illustrantur, erumpunt. Nonne plerique homines retia fugiunt, ad hamum properant? Invites aliquem ad potandum, ad fornicandum, ad canendum, ad audiendum verba lasciva, ad hamum denique Diaboli, non diu rogabis, statim aderit tibi, imo et gratias aget: invites ad concionem, ad confessionem, ad aliquam vel eleemosynam, vel jejunium extraordinarium, rogabis diu, et ssepe nihil impetrabis; quin etiam te propterea majori odio prosequetur. Nonne igitur ridentes, et gaudentes currimus ad gehennam; et plorentes atque inviti trahi vix possumus ad coelum? Sed hsec de reti, piscatoribus, et piscibus sufficiant.

Ultima verba Evangelii sunt: At illi relictis retibus secuti sunt eum. Rursum hoc loco impius Porphyrius, et apostata Julianus blasphemias suas in Dominum, et ejus Apostolos evomunt. Nam sicut antea Dominum calliditatis accusabant: ita nunc discipulos stultitiae, et simplicitatis accusant, quod statim ad primum verbum relictis omnibus vocantem Dominum secuti sunt. Verum nequitia eorum excsecavit eos, et in utroque turpiter labuntur: nam et Dominum non callide, sed sapienter sibi piscatores adjunxisse jam ostendimus: et discipulos non temere, nec imprudenter Dominum secutos esse demonstrabimus. Primum enim Evangelista Matthaeus non primam, sed postremam Andreae et Petri vocationem describit; alioqui quomodo verum esset, quod initio dicebamus, fuisse Andream filium primogenitum Domini? Siquidem in hodierno Evangelio non primum Andreas, deinde Petrus: sed simul uterque vocatus est. Andreas igitur, ut ex capite primo Joannis intelligi potest, cum

Joannem Baptistam audivisset Christi laudes magnilice praedicantem, atque asserentem, esse eum Agnum Dei, qui tollit peccata mundi, esse Dei Filium, esse Messiam, qui expectabetur: tunc primum ad Christum se contulit, non ut ejus discipulus fieret, sed ut cum eo paulisper colloqueretur, et amicitiam cum eo, ut familiaritatem iniret. Narrat praeterea sanctus Lucas capite quinto sui Evangelii, non solis verbis, sed stupendo quodam prodigio Dominum ad se Petrum et Andream pertraxisse: nempe cum tota nocte laborassent, nec aliquid capere potuissent: rursum ad imperium Domini laxatis retibus tantam piscium multitudinem comprehendunt, ut rete frangeretur. Tunc igitur tanto prodigio confirmati relictis omnibus secuti sunt eum. Deinde, si Christus vere Dei Filius, ac Deus erat, quid mirum, si hominum corda, et voluntates in momento permovebat? Si naturali, ac recondita quadam virtute magnes ferrum ad se trahit: si non absimilis qusedam naturae vis succino stipulas, ac festucas copulat: si solo anhelitu panthera rapit ad se animantia etiam longe posita; quanto magis divina Christi virtus, et odor ille fragrantissimus innocentiae, et omnium virtutum, quem Domini vita, et verba spirabant, homines allicere, et pertrahere poterat? Solebant olim, qui columbas ancupabantur, ut magnus Basilius ad Julittam scribens ait, tali quadam arte, atque industria uti: columbam unam, quae longo usu ad aedes domini sui redire didicisset, unguento quodam perungebant, cujus odor gratissimus esse columbis perhibetur. Tunc eam ad hunc modum delibutam dimittebant: illa de more per aerem volans varia loca peragrabat; quotquot vero columbae in eam incidebant, gratissimo illo odore allectae, ei se adjungebant, atque hac ratione, quae sola egressa fuerat, innumeris deinde sodalibus comitata, et quasi stipata redibat. Ad eumdem igitur modum, cum Deus Optimus Maximus, et sapientissimus venator intelligeret, homines quasi columbas sine corde ex paradisi nidis, et cubilibus evolasse, et misere quotidie ab accipitribus rapi, atque occidi videret, cuperetque eas ad sua prisca domicilia, et nidos revocare, accepit columbam unam: nostri videlicet liberatoris innocentissimam humanitatem, et eam omni gratiarum, et virtutum unguento delibutam in medium aliarum columbarum misit. Hinc igitur fiebat, ut quocumque Dominus pergeret, odorem istum spargeret, atque ad se, quos vellet, facillime pertraheret. Qum cum ita sint, non temere, sed omnino maturo consilio Andreas, et Petrus Joannis testimonio primum permoti, deinde prodigio maximo confirmati, tum grati ce et virtutum odore allecti, postremo, quod caput est, divinitus admoniti, atque afflati vocationi coelesti obtemperaverunt.

Sed ego rationem aliam excogitavi, et Apostolos multo altius rem totam cogitasse, et perpendisse video. Intelligebant illi, coelum eum terra conjungi nec posse nec debere: videbant immensos tractus aeris terram a coelo disjunxisse: intelligebant a Christo se ad coelum, et vitam sempiternam invitari: intelligebant gigantem esse Dominum, et non ambulare, sed currere; quare ne tantum ducem sequi non possent onerati, et propter amorem vitium sarcinarum aeternis illis prsemiis privarentur, omnia terrena, et mortalia sibi relinquenda esse putaverunt, et excogitato consilio relictis omnibus, liberi, atque expediti secuti sunt eum.Hcec nobis diligenter, atque frequenter cogitanda sunt, auditores. Eamdem viam ingredimur, quam illi sunt ingressi: ad locum eumdem, et patriam eamdem anhelamus: sed numquid nos robustiores et velociores sumus, quam Apostoli ipsi fuerunt? Si illi onusti cursum illuni perficere non potuerunt, quanto minus potuerimus nos? 0 quam difficile, qui divitias habent, introibunt in regnum coelorum? Verba sunt Christi, nemo mihi succenseat: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati plane, nam ipsi pervenient, ipsi Dominum sequi poterunt, qui seipsos ab impedimentis istis liberarunt. 0 quam multos Dominus ad hanc felicitatem, ad hanc pacem, quee exuperat omnem sensum, ad hanc Apostolicam libertatem, ad hanc vitam Angelorum, liberam curis et sollicitudinibus quotidie vocat, qui tamen non audiunt: et beati essent, si audirent. Nihil enim felicius in hac vita mihi esse videtur, quam intelligere vocationem suam, et omnem vivendi rationem ad arbitrium Domini instituere. Beati sumus Israel, inquit Baruch, quoniam quae placent Deo manifesta sunt nobis: sed quanto magis ille beatus est, qui non communi, ac generali, sed certo ac singulari quodammodo luminatos habet oculos cordis, et in omnibus actionibus suis intelligit, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Multi versantur in saeculo, et non bene

succedit eis, et saepe jacturam faciunt animarum suarum, quod alius omnino esset status, ad quem a Domino vocabantur: sed non audierunt. Multi contra currunt ad monasteria; sed non propterea efficiuntur meliores, nec scopum aeternae beatitudinis attingunt, quod et ipsi non vocantem Dominum, sed aliqua externa commoda secuti sunt.

Quaerenda est igitur vocatio, investiganda Domini voluntas, nec immorandum est diutius: nam tempus, dum haeremus, et deliberamus, non expectat, sed volvitur, et transit, et dies nostri finiuntur, et mors quotidie fit propinquior. Sed quid algemus, ut Dei voluntatem exploremus? Unum verbum et finis erit. Quicumque ratione habent aliquam salutis suae, ii, expiata prius per confessionem conscientia, loca, et tempora capiant apta contemplaitioni, ibique a turbis, et rumoribus separati intrent in solitudinem cordis sui, et spiritum suum vigilem, et erectum et praesentem exhibeant Domino, eique dicant: Ecce ego servus tuus, et filius ancillae tuae: loquere, Domine, quia audit servus tuus. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Domine quid me vis facere? Jussisti, ut venirem in hunc mundum et veni. Sed quid hic aigo? Cur hic sum? Quae sunt studia mea? quo tandem referuntur? Certe fecisti me ad te. Sed quam viam jubes obsecro, ut ingrediar? Equidem non dubito, quin si te ita paraveris, Dominus, qui semper pulsat, et alloquitur etiam eos, qui non audiunt, multo magis loquetur ad cor tuum et fortasse dicet tibi: Confide illi, salus tua ego sum: sequere me, veni post me, quid tibi cum terra? Quid lambis me de pulvere? Ecce ego mei'ces tua magna nimis. Repente vero colloquium istud Domini levabit te super te, et ignem excitabit in intimis medullis tuis: ossa exultabunt, cor liquefiet, lacrymse defluent ex oculis non amarse, sed dulces, imo vero omni risu, et gaudio saeculari dulciores, et tamen lacrymse erunt, et tamen fletus erit. Et si talis est fletus immissus a Domino, quid erit risus et gaudium Domini? Quid senties, cum intrabis in gaudium Domini tui? Tunc igitur in tali silentio constitutus convertes oculos cogitationis ad mundum, ad honores, ad voluptates, et omnia tibi in momento vilescent, et pcenitebit te laborum in illis consequendis positorum. Nec solum bona et secunda, sed etiam mala, et adversa tibi vitia et parva videbuntur: sicut ei, qui ex monte res positas in valle speculatur. Tanc non solum pie, et caste vivere sed et mori pro Christo non magni laboris judicabis. Tunc enim intelliges, sicut ligna et lapides ad aedificia construenda, et ornanda non ascendunt, nisi prius per malleos, et secures et serras, et dolabras transeant; sic et nos in regnum coelorum intrare, nisi per multas tribulationes, et pressuras, non posse. Porro haec ita se habere, et hunc esse fructum eorum, qui vere intelligunt et sequuntur vocationem coelestem, tot testes habemus, quod sancti homines hodie regnant cum Christo. Sed sufficiat nobis unius exemplum Andreae.

Hic igitur Apostolus beatissimus, vere Andreas, vere virilis tanto mentis fervore prosequebatur Dominum, ut nulla pericula, nullae foveae, nulla praecipitia eum deterrere potuerint. Vidit Dominum, ambulantem inter spinas; et ipse sequens Dominum ambulavit inter spinas. Yiclit Dominum super aspidem et basiliscum ambulantem: et ipse sa er aspidem et basiliscum ambulavit. Vidit Dominum ascendentem super crucem, et ipse ascendit, super crucem: et qui jam olim omnia reliquerat, quanta alacritate cucurrit ad crucem, ut ibi etiam seipsum derelinqueret? Ecce enim cum hodie ad supplicium duceretur, et procul crucem sibi paratam aspiceret, quo tempore alius toto corpore contremisceret, ille vix dici potest, quae Isetitia, quo gaudio exultari, et quasi nihil antea passus esset, et nunquam [sub malleo, et securi

summi artificis fuisset, exultans, ac pene gestiens: « 0 salve, inquit, salve bona crux, diu desiderata, » tot annis expectata, per tot mundi plagas, et regiones quaesita. « Et jam concupiscenti animo praeparata: securus, et gaudens ad te venio, ut et tu exultans suscipias me. » Ac timens, ne forte crux eum amplecti non dignaretur, addit persuasionem. « Discipulus ejus sum, inquit, qui pependit in te. » Addit et blanditas. « 0 crux, inquit, pretiosa, quae de membris Domini decorem accepisti; amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te. » Quid est, quod audimus? Ubi sumus? Certe ignis vibrans, non lingua loquens est. Et quis, unquam, tam blande, et tam officiose amasiam suam, sicut Andreas crucem suam salutavit? Et tamen crux nihil nisi crux, supplicium atrox, et acerbum est. Et unde haec mens, hic animus, haec laetitia in Andrea? Nempe ex eo, quod illuminatos habebat oculos cordis, et crucem aspiciebat non tamquam supplicium; sed tamquam instrumentum, quo expoliendus penitus, et perficiendus, atque aptandus erat ad ornandum aedificium Domini. Haec igitur et tu intelliges, et cum intellexeris, Vultus tui non amplius in diversa mutabuntur: et tibi Vivere Christus erit, et mori lucrum: Et Pax Dei, quae exuperat omnem sensum, cor tuum custodiet,' et intelligentiam tuam usque in diem Domini Jesu, qui est benedictus in saecula. Amen.

Chapter 2 of 40