Concio 15
Et Jesus proficiebat sapientia, setate et gratia apud Deum, et homines. Luc. ii, v. 52.
Exordio ab encomio Academice Lovaniensis sumpto concio in duas partes dirimitur; in quarum priore enodatur quaestio, cur Euangelista Lucas dicat Christum cetate, gratia et sapientia profecisse, cum tamen in utero materno fuerit plenus gratia et sapientia, adeo ut illi nihil addi potuerit, quod testimoniis Prophetarum, Evangelistarum, Pauli et SS. Patrum abunde probatur: imo ipsa ratio dictat, Christum in utero verum perfectum extitisse sapientia, animi vigore et sensuum maturitate. Dicitur tamen profecisse sapientia, quia sensus humanus in eo proficiebat, atque ea usu et experientia cognoscere incipiebat, quce antea sola cognitione et contemplatione cognoscebat. Proficiebat autem gratia, quia quotidie ejus merita et corporis gloria augebatur; quce pulchra solis similitudine explicantur, qui splendore et ardore crescere et decrescere videtur, nec tamen illum hujusmodi mutationibus esse subjectum constat.
In altera parte docetur, quomodo Christum imitari, et sapientia simulet gratia magis acmagis proficere possimus: ubi docetur hominem Christianum arderecharitate,et lucere sapientia debere: et quem perperam agant ii, qui stvdia humana, utpote gladios quibus jugulantur, condemnant, multorum patrum contrarium asserentium testimoniis ostenditur. Scientias ut piis prodesse, sic malis obesse.
Non sufficere humana scientia enitere, sed ac. cedat charitas et humilitas necesse est: cujus rei formidanda de docto viro cum dcemone in extremis disputando victo, narratur historia. Tandem quomodo sapientia cum charitate sit conjungenda duo traduntur documenta: primum, ut quotidie aliquid mane et vesperi contemplationi divince tribuatur. Secundum, ut Sacramentum Eucharistico frequenter sumatur.
Humani generis assertor, optimi auditores non alia de causa setate, sapientia et gratia profecisse dignatus est, quam ut nobis non setate aut sapientia solum, sed simul etiam gratia proficiendum esse demonstraret. Ac si usquam alibi tam prseclari exempli sectatores aliquos habet, certe in hac illustri ac veteri academia multos habere jure ac merito existimandus est. Etenim tot gymnasia sanctissime instituta, tot collegia a fundamentis erecta, tanta doctorum hominum celebritas, tot litterarise exercitationes, tam crebrse de rebus gravissimis disputationes, et publicas privataeque studiorum collationes finem alium non habent, quam ut juventus, quae frequentissima et florentissima in hac urbe versatur, in sapientiae studio, doctrina ac eruditione proficiat. Quid vero tot fana religiosissima, tantus numerus sacerdotum, tantus ad res divinas concursus, tam assiduae conciones, quae nec una lingua, nec uno in loco habentur, sibi volunt? Quo spectant? Quo referuntur? Nonne eo, ut qui in hac urbe
sapientia et eruditione crescunt, in iis etiam divina gratia et charitas amplificentur? ac ut de prseclarse hujus academiee juventute sine mendacio dicere possimus. Proficiebat sapientia, astate et gratia apud Deum et homines.
Quae cum ita sint, gaudeo hanc potissimum sententiam se mihi in hodierno evangelio explicandam obtulisse, in qua de nobis ipsis agitur, et ad quem modum in hoc studiorum curriculo versari debemus, ostenditur. Ac duo sunt, quse in hujus sente ntise explicatione a me requirere prope vestro jure mihi videmini. Unum cur B. Evangelista, Dominum sapientia et gratia profecisse affirmet, quem plenum sapientia et gratia paulo antea asseruit: alterum, quo pacto nos Dominum imitari, et sapientia simul, et gratia quotidie magis ac magis augeri possimus.
Ut igitur ad primam quaestionem veniamus, res est, auditores, ejusmodi, de qua agimus, ut non facile expediri possit: neque uno atque eodem modo a sanctis patribus, doctoribusque theologis explicatur. Tale enim temperamentum moderatioque dicendi adhibenda est, ut nihil indignum Dei filio asseramus, et simul B. Lucae sententiam integram conservemus, veramque, ut a Spiritu veritatis profectam esse demonstremus. Initio igitur illud veluti fundamentum (irinissimum nostrae disputationis jaciendum est, Dei Filium Dominum nostrum secundum eam naturam, quam pro nobis et ex nobis accepit, numquam sapientia, justitia virtutibus caeteris, gratia, gloria et beatitudine caruisse: neque minus sapientem, aut justum, aut potentem, aut beatum in utero matris fuisse, quam esset, cum in templo et synagogis docebat, et signis et prodigiis clarissimus atque illustrissimus habebatur. Tantum enim sapientiae et gratiae charismatum, et donorum gloriae et beatitudinis in illo amplissimo et capacissimo pectore Deus posuit, quantum omnino capere potuit: neque locus ullus in eo vacuus est relictus. Audite prophetam: Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet: et requiescet super eum spiritus Domini sp>ritus sapientiae et intellectus, spineus consilii et fortitudine, spiritus scient ae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Audite evangelistam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum, gratiae et veritatis. Au¬
dire Apostolum. In quo sunt omnes thesauri (de Christo loquitur) sapientiae absconditi. Audite rursum alium Evangelistam. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat m illo. Audite postremo magnum illum praeconem, qui non alia de causa missus a Patre luminum fuerat quam ut testimonium perhiberet de lumine. Queni misit Deus, inquit, verba Dei loquitur. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Num Apostolis, num Prophetis, num Patriarchis? Quid ergo sibi vult apostolus cum ad Ephesios scribens, ait: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi? De illo igitur dumtaxat beatissimus Domini praecursor locutus est, cum ait: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, de quo mox subjecit, pater diligit filium, et omnia dedit in manu ejus. Et alio loco: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat: et de plenitudine ejus omnes nos accepimus. De patriarcha Abraham in Genesi legimus: Dedit Abraham cuncta, quae possederat, Isaac: filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo. Tale aliquid B. Joannes de Christo et reliquis sanctis hominibus dicere mihi videtur.Nempe separavit Deus dominum a servis, et eum, qui natura est filius, ab iis, qui adoptione sunt filii: et servis quidem, ac sola adoptione filiis largitur munera, persolvit stipendia, dat spiritum ad mensuram, at ei, qui natura est filius, non munera, non stipendia, sed omnia, qrne possidet, totam videlicet atque integram haereditatem. Denique ut sapientissimus doctor Augustinus ad Dardanum scribens, et rursum Psalmum 9 et 120. exponens ostendit, quantum inter caput et membra, tantum inter Christum et sanctos homines discriminis est. Quemadmodum enim in capite omnes sensus inveniuntur: caetera vero membra uno dumtaxat, eoque abjectissimo, nempe tangendi sensu praedita sunt; sic etiam Dei servis atque amicis certa quaedam Spiritus sancti dona attribuuntur. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu; alii gratia sanitatum in uno spiritu: alii operatio virtutum: alii prophetia; alii discretio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum. At in principe nostro, et capite Christo omnia dona, omnes virtutes, omnes spiritus, omnes gratiae, omnia privi-
regia singulari et excellenti quodam modo eminere videntur. Tametsi c nm quaedam virtutes sunt, quae in Domino atque assertore nostro locum habere non potuerunt, ut fides, spes et poenitentia; tamen id propterea factum est, quod eae virtutes admistum aliquid habeant, quod cum rebus melioribu simul esse non poterat. Nam nec fidei obscuritas clarissimam lucem beatitudinis ferre, nec spes cum possessiones conjungi, nec poenitentia cum innocentia in eodem pectoris domicilio habitare potest. Et nihilominus, auditores, quicquid laudis et perfectionis tres istae virtutes habent, id totum in Christo fuit. Nam cum obedientia, fructus fidei: et adhaesio ad summum et creatum bonum, perfectio spei; et odium ac detestatio peccatorum, laus poenitentiae sit, in his omnibus nemo unquam, ut noster liberator, excelluit. Quare si fide, spe et poenitentia Dominus caruit, certe fidei, spei et poenitentiae fructu, perfectione et laude minine caruit.
Sed video, quid adhuc animum aliaujus movere ac perturbare posset. Nam quod mens illa beatissima, quam Dei verbum una cum carne humana suscepit, sapientia et gratia ita sit plena, ut neque intelligentiam uberiorem, neque gratiam ampliorem capere ullo modo queat, nemo fere est, qui nesciat. Sed quod his praeclarissimis donis jam inde ab utero matris Servator noster praeditus fuerit, ut postea in sapientia et gratia proficere, sicut in aetate non posset; id vero dicet fortasse quispiam, explicandum planius, et testimonio aliquo, cui fides tuto adhiberi valeat, confirmandum est. Quem igitur vobis satis idoneum testem adducemus?Num eruditissimus et sanctissimus doctor Augustinus nobis satisfacere posse videtur? Is enim libro altero de peccatorum meritis et remissione, amplissimis verbis mensis ignorantiam et firmitatem, quae caeteros infantes non modico animi intempore occupatos tenet, a nostro infante removendam esse omninoexistimavit. Quam plane ignorantiam, inquit, nullo modo crediderim fuisse >n infante illo, in quo Verbum caro factum, ut inhabitaret in nob<s: nec illam ipsius an mi infirmitatem in Chr. sto parvulo fuerim susp'catus, quam vdemus in parvulis. Beatus quoque Epiphanius in eo libro, quem Anchoratum inscripsit: « Non ideo, ait, dictum esse in Domino Jesu Christo: Proficiebat sapientia, aetate et gratia; quod plenus sapientiae et gratiae adhuc puer, atque infans non esset, sed nimirum sapienter affirmat,
concruentem aetatem Dominum ad loquendum et docendum expectavisse, ne si adhuc infans loqueretur, et sapientiam suam adhuc puer ostenderet, non homo verus, sed phantasma juxta Manichaeorum errorem existimaretur. » Yerum ego, auditores, testem habeo Augustino et Epiphanio longe majorem et cui fidem non praestare omnino scelus nefarium sit. Siquidem Jeremiam Prophetam multo antequam Dominus ex Virgine nasceretur praedixisse s^io: Novum creavit Dominus super terram: fcemina circumdabit virum. Quae est haec foemina, nisi Maria? Quis est hic vir, nisi Dominus Jesus, Qui fuit vir propheta potens m opere et sermone? Audi Beatu'm Hieronymum diligentissimum prophetarum enarratorem: «Novam rem, inquit, creavit Dominus super terram, absque viri semine, absque ullo coitu atque conceptu foemina circumdabit virum gremio uteri sui qui juxta incrementa quidem aetatis per vagitus, et infantiam proficere videbitur sapientia et aetate (perpendite, quaeso, diligenter hoc verbum, sapientia et aetate) sed perfectus vir in ventre fcemineo, solitis mensibus continebitur.» Quod si iste nondum satis aperte vaticinium exposuisse videtur, audi, quid Bernardus homilia altera super Evangelium; cujus initium est, Missus est, dicat: « Novum, inquit, creavit Dominus super terram, foemina circumdabit virum. Quae est haec fcemina? Quis vero iste vir? Numquid non facile tibi est foeminam agnoscere, virum circumdantem, cum Mariam videas virum approbatum a Deo Jesum suo utero circumplectentem? Virum autem dixerim fuisse Jesum non solum cum jam diceretur, vir propheta potens opere et sermone: sed etiam cum teneraadliucinfantismembraDei mater blando vel foveret in gremio vel gestaret in utero. » Vir igitur erat Jesus necdum etiam natus; sed sapientia, non aetate; animi vigore, non viribus corporis; maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Neque enim minus habu it sapientiae vel potius non minor fuit sapientia Jesus conceptus, quam natus; parvus, quam magnus. Sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo, aeque perfecte plenus fuit Spiritu sancto; nec fuit hora, in quacumque aetate sua, qua de plenitudine illa, quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur, vel aliquid eidem adjiceretur: sed a principio perfectus, a principio, inquam, plenus fuit Spiritu sapientiae et intellectus, etc.
Neque vero id a ratione abhorret: imo potius consentaneum est rationi. Nam nos quidem si sapientes fieri volumus, gymnasia frequentare; si Dei gratiam aut gratiae incrementum optamus, ad Sacramenta accedere; si regnum coelorum ingredi, et denarium illum diurnum accipere cupimus, tamquam servi in vinea Domini laborare, et pondus diei et aestus portare debemus. Haec vero in momento non fiunt: sed tempus ac spatium, et id non breve requirunt. At homini Christo, cui ex eo solum, quod Dei non servus, sed filius erat, omnis sapientia, gratia et gloria debebatur, neque tempus, neque merita expectanda, neque sapientia in gymnasiis investiganda, neque gratia in sacramentis quaerenda, neque laborandum pro gloria et beatitudine fuit: sed in quo temporis momento mens illa felicissima a Deo condita in corpus humanum infusa, et cum Dei verbo conjuncta et copulata fuit, in eodem justitia, sapientia, gratia et gloria penitus repleta fuit. Neque nos movere debet, quod Apostolus Paulus- ad Philippenses scribens. Dominum nostrum gloriam corporis et nominis celebrationem obedientia atque humilitate sibi promeruisse testatur. Humiliavit, inquit, semetipsum, factui obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Nec enim meritis illis Dominus obtinere volebat, ut sibi, quae debita non erant, debita fierent: sed ut quae uno modo ac nomine debebantur, multis modis ac nominibus deberentur.
Quae cum ita sint, dubitare non possumus, quin fundamentum, quod posuimus, omnino firmum et stabile sit. Quamquam enim id Bucerus aperte negavit, et Erasmus in dubium vertit; tamen non tanti est horum auctoritas facienda, ut propterea a communi tam veterum, quam recentium theologorum sententia recedendum sit. Sed quanto nostrum fundamentum est firmius, tanto nobis propositae sententiae explicatio difficilior fit. Quo enim verius est, Dominum ab ipso utero matris sapientia et gratia plenum fuisse, eo minus verum esse videtur (cum tamen verissimum et certissimum sit) quod beatus Lucas affirmat, cum ait: Et Jesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines.
Quid agemus, auditores, quo non vertemus? Quis nobis ifi hoc labyrintho viam
aperiet? Quis nobis interpretabitur, quomodo possit in sapientia proficere, qui plenus est sapientia? Praestat igitur fortasse prophetae consilium audire, qui ait: Interroga patrem tuum, et annunciabit tibi; majores tuos, et dicent tibi. Interrogemus patres, consulamus majores: nempe veteres illos theologos, qui summa cum laude in verae sapientiae studiis versati sunt. Exponens Origenes primum caput Jeremiee, et omnino probare volens illa verba prophetae: Nescio loqui, quia puer 'ego sum, Domino ac Servatori nostro convenire; vere illum in sapientia et rerum cognitione profecisse contendit. Sic enim loquitur: « Jesus, inquit, necdum vir, sed adhuc infans, quia se exinanivit formam servi accipiens, proficiebat; nemo enim proficit, qui est perfectus: sed ille proficit, qui indiget profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia, proficiebat gratia apud Deum et homines. Et vera de eo esse ista, quae dicta sunt, priusquam cognoscat puer bonum aut malum, ut Isaias loquitur: et nescio loqui, quia puer ego sum, ut loquitur Jeremias. » Neque vero B. Ambrosius longe ab hac sententia abesse videtur. Siquidem in eo libro, quem de Incarnationis dominicae Sacramento conscripsit, sicut divinam nostri liberatoris mentem atque intelligentiam non profecisse: sic humanam profecisse, constanter affirmat. « Jesus, inquit, proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo et ipse susceptus est. Si divinus ergo mutabilis per profectum. Quod autem proficit, utique mutatur in melius. Sed quod divinum est, non mutatur. Quod ergo mutatur, non utique divinum. Sensus igitur proficiebat humanus. » Haec horum illustrium Doctorum sententia, auditores, tametsi nonnullis durior esse videtur: tamen si ita intelligatur, ut debet, verissima est. Nec enim ideo Dominum asserunt in sapientia profecisse quod aliquid antea ignoraret; sed quia usu et experientia cognoscebat, quae antea sola scientia et contemplatione didicerat. Et quamquam infusa (ut theologi loquuntur) sapientia semper Dominus sapientissimus fuit; nihil tamen prohibet, quin in ea sapientia, quam acquisitam vocant, aliquando profecerit, et de eo vere dicatur: Antequam sciat puer vocare' patrem et matrem. Et, Nescio loqui, quia puer ego sum.
Sed quid jam de gratiae incremento dicemus? Num ad gratiam infusam et acquisitam
recurremus? Gratia, auditores, ut initio dicebamus, tanta fuit Domino in ipsa humanae naturae cum Dei verbo copulatione collata, ut crescere atque amplificari nullo modo posset. Nihilominus tamen in gratia profecisse dictus est, quia quotidie magis ac magis merita ejus augebantur, quibus gloriam corporis et nominis celebrationem sibi, nobis vero Dei benevolentiam atque amicitiam, et gratiam ac beatitudinem comparabat.
Sed ego, auditores, viam aliqu&m adhuc planiorem, et faciliorem et a B. Gregorio Nazianzeno, B. Cyrillo Alexandrino et Joanne Damasceno, sanctissimis et doctissimis viris ad hunc labyrinthum penetrandum aperiri video. Nec enim aliud esse censent homines isti sapientissimi, Dominum in sapientia et gratia profecisse quam sapientiam suam et gratiam hominibus detexisse, manifestamque fecisse. Beatus enim Gregorius, qui sibi theologi cognomen in omnem seternitatem confirmavit, oratione in magnum Basilium: « Servator noster, inquit, proficiebat, quemadmodum aetate, sic etiam sapientia et gratia. Non quod incrementum aliquod susciperet, (quid enim ex perfectis ab initio perfectius fuit?) Sed quia haec, nempe sapientia et gratia, paulatim hominibus detegebantur.)) B. vero Cyrillus libro in Jo annem primo: « Si plena est, inquit, gloria ejus gratiae et veritatis, quomodo sapientia, aetate et gratia profecisse apud Lucam scribitur? Aut quid accedere potest ad plenum, ultra quod nihil est? Sed non ut verbum aut Deus profecisse intelligitur. Verum quia magis eum in dies homines admirabantur, illorum potius de Jesu opinio, quam illius perfecta crescebat gratia, ut magis in dies agnoscentes, magis illum procedere et gratia crescere arbitrabantur. » Porro Damascenus libro tertio de orthodoxa fide: « Proficiebat, inquit, sapientia, aetate et gratia: setate quidem crescens: per incrementum autem setatis sapientiam, quse in ipso inerat, in apertum promens. » Quod igitur de sapientia et gratia B. Lucas Evangelista scribit: Non secundum quod erat, sed secundum quod apparebat, ut B. Bernardus loquitur: « intelligendum est: non quia videlicet aliquid ei novum accederet, quod ante non haberet: sed quod accedere videretur, quando volebat ipse, ut videretur. Quando enim et quibus volebat, sapiens apparebat: quando, et quibus volebat, sapientior: quando et quibus volebat, sapien-
tissimus. » Similiter et cum semper omni gratia plenus fuisset, sive quam apud Deum, sive quam apud homil.es habere deberet, pro suo tamen arbitrio etiam nunc plus, nunc minus ostentabat, prout cernentium vel meritis congruere vel saluti expedire sciebat. Ac ut similitudine illustrissima rem totam ob oculos ponamus, aspicite animis, auditores, atque intuemini clarissimum illum globum, quem solem nominamus. Nonne sol in ortu splendidus atque ardens: post aliquot horas splendidior atque ardentior; in meridie splendissimus atque ardentissimus nobis esse videtur? Nonne etiam eo ad vesperam occidente, et lucem et calorem ipsius remitti, ac prope extingui vulgus hominum putat? Et tamen quis nostrum tam leviter est eruditus, qui nesciat, solem hujusmodi mutationibus non subjacere, sed perpetuo splendidissimum atque ardentissimum esse, et non ipsum, sed ejus effectus alios esse in aurora, alios in ortu, alios in meridie, alios in occasu? Ad eumdem modum, auditores, lux mundi, et Sol justitiae Christus Deus noster, cum semper sapientiae splendore illustrissimus, et charitatis flamma ardentissimus esset, tamen in utero virginis constitutus solum radios quosdam, tamquam primam aurorae lucem, emittebat: quam pauci quidam, ut virgo Deipara, ut Elizabeth, ut Joseph, ut Zaccharias, ut Joannes, conspicere potuerunt. Paulo post nascebatur Christus, oriebatur sol, et tum eluritas Dei circumpastores effulgebat, etradii luminis ejus usque in Persidem spargebantur, et ambulabant gentes in lumine ejus et reges in splendore ortus ipsius. Paulatim sol super horizontem attollitur, diem quadragesimum Christus attingit, et jam ita splendet, ut etiam senes ac pene decrepiti quorum oculi caligare solent, ipsum intueantur. Nunc dimittis servum tuum, Domine, canit sanctus Simeon, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Neque ibi sistit Sol justitiae: sed altius paulo post ascendit: annum duodecimum agit, et jam augeri creditur sapientia et gratia, lumine et calore, templorum adita penetrat, oculos doctorum perstringit, insolitam lucem omnes mirantur. Demum pervenit ad meridiem, esse incipit quasi annorum triginta: et ecce Populus, qui ambulat in tenebris, videt lucem magnam: spargit sol radios sapientiae, et homines clamant: Numquam sic locutus est homo, sicut Ivc homo. Calefacit corda hominum frigidissimorum, et glacie resoluta fluunt imbres lacrymarum. 0 quam multi, qui tamquam humidi vapores terree incubabant, vel circum eam volutabantur, ab hoc sole illustrati et calefacti in sublime ferri coeperunt! Et post heec omnia occidit sol, et tum ita sapientiae splendor et gratiae ardor remitti visus est, ut qui sapientissimus putabatur, quasi insanus delideretur: et qui tamquam innocentiae et sanctitatis exemplar omnium ore celebrabatur, quasi princeps flagitiosorum in crucem cum latronibus raperetur. Habetis igitur quid sit Proficiebat sapientia, aetate et gratia.
Credere ego, atque optare debeo, auditores meos ita gratia et sanctimonia augeri, quemadmodum eos sapientia et eruditione proficere certo scio. Est enim, ut B. Bernardus loquitur, tantum lucere, vanum', tantum ardere, parum; lucere et ardere, perfectum. Hinc enim Domini praecursor B. Joannes, quod Lucerna esset ardens et lucens, non solum propheta et plus quam propheta: sed etiam angelus ab ipso Domino meruit appellari. Sicut ex adverso daemonum princeps, quia Lucifer solum, et non etiam ignifer esse voluit, Hesperus ex Lucifero; ex Angelo diabolus factus est. Non me latet, auditores, non defuisse olim, neque his nostris temporibus haereticos deesse, qui studia litterarum damnent, et praeter divinae Scripturae volumina nullos Theologos, nullos Philosophos, nullos historicos, nullos oratores legendos atque evolvendos putent; quique suis disputatoribus argumentis et rationibus interdicant: et eos quosdam judices librorum esse velint, qui nihil, nisi testimonia scripturarum memoriter referre ac recitare sciant. Quod profecto non facerent, nisi causae suae penitus diffiderent, et sapientiae atque eruditionis lumen pertimescerent. Certe majores nostri sapientissimi homines, ii denique et Christianae reipublicae clarissima lumina et Catholicae religionis firmissima propugnacula, longe aliud nos facere docuerunt: cum ea quae vera, et nostrae fidei consentanea veteres Philosophi, poetae atque historici dixerant, non solum non respuerunt: sed etiam ab il¬
lis, tamquam ab iniquis possessoribus in usum Christianum merito jureque optimo vendicarunt. Nam quemadmodum Israeliticus ille populus cum ex iEgypto divino jussu discederet, exeeranda dSgyptiorum idola et gravia onera detestans, aurea tantum et argentea illorum vasa, pretiosamque suppellectilem ac vestem, quse non quidem sua auctoritate sed Deo imperante ab ipsis male utentibus mutuatus erat, nunquam reddenda asportavit! Sic ii doctores nostri, cum studium humanarum doctrinarum et ingenuarum artium emensi sunt, superstitiosa solum figmenta gravesque supervacanei laboris sarcinas aspernati, reliqua omnia, quae usui vel pro se vel contra adversarios aliquando sibi profutura existimarunt, quam diligentissime collegerunt et tenuerunt.
His armis sese instruxerunt ac munierunt veteres illi patres, qui Christianae religionis causam adversus Ethnicos susceperunt, qui quidem ipsum etiam Christum quasi male ratiocinantem in evangelio accusare non dubitabant, et sacrorum voluminum auctoritatem sophisticis cavillationibus convellere, gravissimosque de mundo, de homine, de Angelis, de Deo errores asserere nitebantur. Hoc firmissimum doctrinae praesidium egregia illorum sapientissimorum hominum pietas sibi paravit, quo perditissimum haereticorum in orthodoxam religionem furorem compescerent, impetum frangerent, audaciam reprimerent, conatus eluderent, copias opprimerent, dissiparent, delerent. Itaque quod est vel in pugna, vel in omni medendi arte multo maximum, et in quo exclamant homines et admirantur, gladium extorserunt hosti de manibus; et illa ipsa acie illi caput amputaverunt, qua is ipsorum jugulum petebat: eaque re fecerunt morbo medicinam, ex qua vis ejus omnis profluxerat.
Legite stromata Clementis: legite Justini apologias et orationem pareneticam ad gentes; legite Tertulliani apologeticum, Hieronymi libros in Jovianum, Theodoreti sermones ad Grsecos: denique Cypriani, Lactantii, Hilarii, Athanasii, Basilii, Gregorii, Ambrosii, Augustini, Chrysostomi, Cyrilli volumina diligenter evolvite, et ea tanta eruditionis varietate, tanta rerum ac verborum copia, tot veterum philosophorum ac poetarum testimoniis, tot exemplis ab antiquitate petitis referta esse videbitis, ut nulli sint poetee, nulli oratores, nulli historici, nulli veteres philosophi, quos ab eis auctoribus, quo paulo ante
commemoravi, lectos non fuisse judicetis, ut jam mirum nobis non debeat videri, si beatus Hieronymus ad Magnum Oratorem scribens omnes pene omnium doctorum ecclesiae libros ejusmodi eruditionis plenissimos esse con firme!;. Deinde Alexandrinus ille Clemens libro stromatum primo, nonne reprehendit eos, qui nec philosophiam nec dialecticam attingere volentes, solam ac nudam fidem requirebant? Nec immerito, auditores: « Sancta quippe rusticitas, ut B. Hieronymus adPaulinum scribens ait, solum sibi prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. » Libro vero stromaton sexto idem ipse vir doctissimus Clemens sicut Judaeis legem ac Prophetas,, ita Graecis philosophiam, tamquam proprium testamentum, a Deo donatam esse, neque alia de causa ab apostolo Paulo inexcusables appellari, contendit. Origenes autem, qui huic ipsi Clementi in ecclesiastica schola successit, philosophiae studia vituperantibus respondet, ut ex libro historiae ecclesiasticae sexto intelligi potest, se philosophiae quidem diligentem operam navasse; sed non absque virorum gravissimorum exemplo, Panteni, Heraclae aliorumque, qui cumessent doctores Apostolici, nihilo tamen secius Philosophorum libros legere, et in philosophiae studiis exerceri solebant. Jam vero Theodoretus historiae tripartitae libro octavo Dydimum refert grammaticam, rhetoricam, arithmeticam, geometriam, astronomiam syllogismosque Aristotelis didicisse, quod adversus mendacium arma veritatis existerent. Et sermone ad Graecos primo, posteaquam ostendit, Christianos doctores ex libr*s Ethnicorum, spinis relictis, solas rosas colligere et quasi prudentissimas apes etiam ex amaris floribus dulcissimum mei conficere, haec verba subjecit: «Ac veluti, inquit, corporum curatores e venenatis feris atque serpentibus salutares medicinas conficiunt, deque ipsis viperis alia quidem rejicientes, alia elixantes, multos harum rerum praesidio morbos propellunt, ita et nos vestrorum poetarum, historicorum, Philosophorumque monumenta versantes alia ex iis ut noxia et pestifera declinamus alia vero sparsim nostrae inferentes doctrinae auxiliarem nobis ac salubrem curationem afferimus. » Quid de duobus illis Graeciae luminibus Magno Basilio et Gregorio Theologo dicam? Certe Magnus Basilius oratione quarta et quinquagesima Moysen ^Egyptiorum et
Danielem Chaldaeorum sapientiam didicisse, et tum demum ad divinam sapientiam se contulisse commemorat: ostenditque, qua ratione Christiani magnam utilitatem ex disciplinis externis, et vethrum Ethnicorum libris capere possint. Gregorius vero oratione in magnum Basilium, externaj sapientiae reprehensores acriter reprehendit, eamque Christianis hominibusper utilem esse demonstrat. Dies me deficiet, auditores, si quae dici in hanc sententiampossunt,conerexpromere: praesertim cum non solum apostolicos viros sed ipsum etiam apostolum poetas ac Philosophos veteres Egisse; et eorum testimonia sacris litteris inseruisse sciamus. Nonne enim cum Atheniensibus disputans illud ex Arato testimonium protulit, Ipsius enm et genus sumus? Nonne ad Corinthios scribens ex Euripide illud adduxit: Corrumpunt mores bonos colloquia prava? Nonne etiam in epistola ad Titum ex Epimenide philosopho vel ex poeta Menandro-, ut alii volunt, de Cretensibus dixit: Cretenses semper mendaces malae bestiae, ventres pigri? Et testimonium philosophi vel poetae confirmans, nonne ait, Testimonium hoc verum est?
Quae cum ita sint, qua fronte, quaeso, quidam improbissimi atque imperitissimi homines, qui fidem negaverunt, qui religionem contempserunt, qui moribus corruptissimis semper fuerunt, nobis invidiam constare, et tragedias excitare audent, quod philosophorum libros lectitemus, et non solum divinae sed etiam humanae sapientiae studiis animos excolamus? Intelligebat plane intelligebat ille Christianorum accerrimus hostis Julianus, quantas vires sapientia cum pietate conjuncta ad errores confutandos et veritate defendendam haberet. Intelligebat profecto sacrarum litterarum, quibusfidei et religionis nostrae veritas continetur, integritatem tueri etiam si pii, probique simus sine doctrinae et sapientiae adjumento nos minime posse, nec ullam scientiam magis ingenium omnibus disciplinis excultum desiderare, quam sacram scripturam, quae et propter sermonis simplicitatem et sententiarum obscuritatem, quam Hyperbatorum, eclypseon, anancapodotorum aliarumque figurarum usus frequentissimus efficit, in varios sensus trahi potest. Quocirca callidissimo excogitato consilio Christianis omnibus, lege de hoc lata, studiis artium humanarum interdixit.
Quare, auditores optimi, incumbite, ut facitis, incumbite diligenter in studia: sed illud interim non obliviscamini, non lucere solum, sed etiam ardere: nec in sapientia tantum, sed etiam in gratia proficere nos oportere. Proficiebat enim dux noster sapientia, xtate et gratia apud Deum et homines. Sunt enim omnes disciplinae artesque per se praeclarae, magnae laudabiles: sed quemadmodum si animum probum, integrum, et vere Christianum invenerint salutares sunt et expetendae: sic etiam, si a charitate et pietate Dei separentur, tamquam gladius in manu furiosi, et iis ipsis, in quibus sunt, semper, et aliis iis saepenumero periculum, damnum, perniciemque important. Quid enim si Christianam morum honestatem, vitaeque probitatem et internam animi erga Deum religionem sustuleris? Quid, inquam, grammatico putidius, insolentius, corruptius? Quid poeta levuis, impuruit, petulantuis? Quid historico mendacius et ineptius? Quid rhetore vel oratore nocentius? Quid dialectico importunius aut fraudulentius? Quid philosopho intolerabilius et magis impium? Quid mathematico vanius aut dementius? Quid medico damnosius ac pestilentius? Quid jurisconsulto rapacius et inhumanius? Quid denique theologo inanius, foedius, perniciosius reperitur? Fuerunt aliquando atque utinam modo non sint, nonnulli, qui philosophiam evangeliis praeferebant, quibus Averroes Paulus erat; Alexander Aphrodesaeus, Petrus: Aristoteles, Christus; Plato non jam divinus, sed Deus ipse. Qui vero ejusmodi sunt, superbiae vento ita inflantur, ut omnes contemnant, despiciant, nihili faciant, et eos vix homines putent, qui de materia et forma, de motu et tempore, deque aliis rebus generis ejusdem loqui non possunt. Quare mirum non est, si cum ipsi Deum qui prima et summa veritas est, non quaerant, aDeo quoque destituantur, in reprobum sensum tradantur, et in errores gravissimos ruere permittantur. Nec enim sine causa Tertullianus in libro adversus Hermoge nem, philosophos Haereticorum patriarchas appellat. Et B. Hieronymus in Luciferianos scribens, haeresim Arrianam argumentationum rivum de Aristotelis fonte mutuatum esse confirmat.
Neque vero humana sapientia solum, sed etiam divinarum scripturarum cognitio, si a charitate et humilitate sejunctasit plerumque obest, prodest numquam. Neque ullos homines reperiri existimo (percipite, quaeso, diligenter quae dicam), nullos, inquam, homines
reperiri existimo, qui circa obitum ita de fidei nostrae arduis dogmatibus dubitare, et in abyssum infidelitatis cadere permittantur, ut ii, qui soli sapientiae operam dederunt, et charitate atque humilitate, dum viverent, caruerunt. Historiam vobis non minus veram, quam formidabilem narrare volo, ut plane videatis, quid sit in sapientia et non in gratia; in eruditione et non in pietate proficere: Petrus Episcopus Patavinus vir doctus, disertus et pius, libro altero de ratione bene moriendi, duos quosdam viros eruditissimos fuisse refert: quorum alter cum obiisset, alteri in sua bibliotheca constituto totus ardens apparuit, territoque amico et quserenti, cur in eas poenas incidisset?respondit: Cum hora illa immineret, qua diem extremum clausurus eram, ecce, inquit, diabolus solitis suis armis instructus adfuit, interroga vitque de Deo, quid crederem? Cui ego: Id quod est in symbolo apostolorum. Tum ille: Rem certe, inquit, gratissimam mihi feceris, si quse in symbolo continentur, mihi planius explicares. Ego igitur ab Athanasii symbolo exorsus, apostolorum symbolum exposui, ut potui: mihi vero, inquit, ille qua) de Patre Deo a te dicta sunt, partim vera, partim non vera esse videntur. Illum enim ab aeternitate Deum esse certo scio; sed an etiam Pater aeternitate esse possit vehementer dubito. Hic ego exclamo, dogma illud Arrianum atque adeo haereticum esse. Sed ille: Non est, inquit, bone vir, clamoribus, sed rationibus disserendum. Tu si probare te posse confidis, Deum ab aeternitate patrem esse, ac deinde ab aeternitate filium genuisse, age, incipe, audiam patientissime: et si istud eviceris, gravi errore me liberabis. Si vero contrarium tibi persuadere potero, non sis ingratus, sed gravi quoque errore liberatum ingenue confitere. Nec enim parum refert vera an falsa de Deo sentiens moriaris. Itaque fretus ego doctrina et laboribus tot annorum et longa exercitatione disserendi, pugnam de fidei dogmatibus non recusavi: sed ille tot scripturarum testimoniis tanta vi tantaque copia rationum et argumentationum me obruit, ut plane mihi persuaserit, neque Filium, neque Spiritum sanctum esse: interim e corpore egredior, et ante Deum ita, ut eram, nemque hseresi arriana imbutus sistor. Ille me propterea in hunc ignem dejecit, qui tametsi atrocior est quam ut vos intelligere aut cogitare possitis, tamen esset utcumque tolerabilis, si finem aliquem habiturus vel
post mille saecula Speraretur. 0 quanto mihi utilius fuisset, si minus temporis et studii in sapientia quaerenda, et plus in pietate comparanda potuissem. 0 me felicem, si quantum splendore litterarum enitui, tantum ardore charitatis flagrare studuissem. At nunc omnium me studiorum et laborum meorum pcenitet et semper pcenitebit: neque tamen poenitendo quicquam proficiam.
Et si haec ita se habent, auditores, cur nos noctes et dies in libris evolvendis consumere audemus, et de gratia atque amicitia Dei, de humilitate, de charitate, de virtutibus caeteris numquam cogitamus? Non igitur sola eruditione contentus esse vir doctus, sed multo etiam magis, si salvus esse velit, studere debet, ut cum doctrina probitatem vitae cum luce ardorem et cum sapientia charitatem atque humilitatem conjungat.
Et quonam tandem modo id faciemus? Dicam equidem, auditores, modo non frustra dicam, neque longam seriem vobis proponam; sed res duas dumtaxat, quas expeientia, atque usus et facillimas et utilissimas, esse docet, vobis breviter commendabo. Duo igitur sunt, quee ab omnibus bonarum artium studiosis observari diligenter velim et ejus studia litterarum non modo nihil obfutura; sed etiam vehementer profutura esse ausim polliceri.
Quaenam igitur ista sunt? Unum est, ut aliquid quotidie temporis in contemplatione rerum divinarum, ut passionis dominicae, ut beneficiorum Dei, ut finis ultimi, ad quem effecti et creati sumus, ut mortis, ut judicii, ut gehennae ponant: Haec enim contemplatio illustrat mentem, accendit voluntatem, hominem totum immutat. Orabat Dominus,
cum in monte Thabor, ut B. Lucas testatur • •
in capite nono, Facta est species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. Luna non illustratur, nisi faciem ad solem convertat, et in eo quodammodo intueatur se. Et nos, auditores, illustrari minime possum s, nisi mentis aciem in solem justitiae defigamus. In contemplatione homo agnoscit seipsum, agnoscit praesentia, agnoscit futura; illa caduca, ista sempiterna esse videt: et interim communem hominum caecitatem ac stuporem miratur, et se a tene-, bris ad lucem quotidie magis ac magis proficere gaudet. Nemo, auditores, nemo, mihi credite, Filii Dei humilitatem attente cogitabit, et continuo superbus erit: nemo quid sit mori, et in gehenna uri, serio sibi ante
oculos ponet, et mundi lenociniis decipi poterit. Sed quam crebro in hujusmodi contemplationibus versari debemus? Certe non rarius, quam bis in die, ii, quibus horologiorum cura commissa est, mane et vesperi pondera illa, quorum descensu rotae horologiorum aguntur, attollunt et in sublime suspendunt! Nec enim rotae versari in orbem possunt, quin pondera illa descendant: et si, cum usque ad terram descenderunt, non iterum attollerentur, continuo cursus horologiorum^ cessaret. Ad eumdem modum, auditores, etiamsi mane per contemplationem erigimur, et Dei in nobis amore excitamus; tamen cum ab oratione discedimus, ad ^gymnasium pergimus, litteris operum damus, cum hominibus caeteris versamur, semper descendimus, et in nobis Dei amor frigescit, nec aliter fieri potest. Quid igitur agendum? Rursum vesperi pondera horologii attollenda sunt: rursus ad cordis conclave redeundum est: rursum ad ignem accendendum vel potius ignis rursum accendendus est. Siquidem flammae charitis, ille perpetuus ignis est, ad quem nutriendum mane et vesperi ligna supponenda sunt. Ecquis tandem hoc durum, quis arduum, quis difficile esse dicere audebit? Bis in die a studiis, et negotiis reliquis cessamus, ut corpus pascatur: et iniquum esse censebimus, bis in die a rebus iisdem cessare, ut animus recreetur? Corpus dormiendo multas horas consumit, et non licebit animo sibi horam unam, ut in sinu Dei per contemplationem quiescat vindicare? Totos dies aliquando conterimus ut Galeni vel Aristotelis, aut si vultis Tertulliani vel Irenaei locum unum intelligamus: et grave nobis erit, horam unam conterere, ut viam, quae ducit ad coelum, cognoscamus? Denique quot horas quotidie doctores in gymnasiis disputantes auditis? Cur igitur non poterimus spatio horae unius Deum in cordis gymnasio de aeterna salute disserentem audire? Neque mihi respondeatis, quod imperiti quidam solent, haec monachorum, non studiosorum studia esse. Nam si monachi dumtaxat regnum coelorum ingredi debent, ipsi dumtaxat orent, ipsi contemplentur, ipsi vitae probitati ac pietati incumbant. At si salvi esse omnes cupimus, cur non omnes eam viam ingrediemur, quae ad salutem et gloriam sempiternam ducit?
Porro alterum, quod ab iis, qui in sapientia et gratia proficere student, mihi requirendum, videtur, illud est, ut quam frequentissime possunt ad sacrosanctam Eucharistiam accedant. Siquidem in eo sacramento ipse gratiae auctor et donator delitescit, in eo cibus animorum, in eo mentium robur, in eo vita et salus nostra reposita est. Et quid magnum esset, si bonarum artium studiosi, qui neque uxores neque liberos neque familiae administrationem habent, _ singulis diebus dominicis dominicam illam mensam frequentarent? Non est temeritas, ut quidam falso putant, ad Domini convi¬
vium frequenter accedere; sed maxima contra temeritas est, credere, se sine cibo diutius valere et vivere posse. Non sine causa Dominus, et panem, et panem quotidianum sacramentum illud appellavit. Quare, auditores, contemplationem, nempe fornacem amoris et Eucharistiae sacramentum, fontem videlicet gratiae frequentemus, ut hic dum vivimus in sapientia et gratia proficere, et post obitum gloriae ac beatitudinis compotes esse per Christum valeamus, qui est benedictus in saecula. Arnen.
Chapter 16 of 40