Skip to the text

Concio 4

Queecumque scriptu sunt, ad nostrum doctrinam scripta sunt, ut pei patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Rom. xv, v. 4.

Occasione hujus sententias Pauli declaratur. Solliciti pro salute proximi esse jubemur. Sacres Scripturas singularis excellentia, praerogativa, et privilegia, quas accipit tum ab auctore, tum a materia, quorum utrumque est Deus. Quam utile sit nos hic tribulationibus exerceri: bonis semper malos esse admistos et contrarios: Deum justis vera, non terrena bona largiri, quas melius in adversitatibus conservari similitudine, exemplis, et historiis probatur. Justos in adversis solamen percipere, aut liberari, a simili docetur. Mundi et Dei diversa visitatio et consolatio cum Martyrum exemplis affertur. Cur Deus quosdam tribulatos non consoletur, varias narrantur causoe: tandem gravi admonitione ad spen omnem in Deo collocandam concluditur.

Sententia hsec Apostolica, quam hodie explicaturi sumus ex verbis praecedentibus ita dependet, ut sine eorum cognitione intelligi sane non possit. Ut igitur paulo altius repetamus, Romani, ad quos Apostolus Paulus scribebat initio nascentis Ecclesiae, partim ex Judaeis, et partim ex Gentibus ad Christi fidem conversi fuerant; et quamquam omnes Christum colebant, tamen adhuc nonnihil dissidii inter eos erat; Judaei siquidem existimabant csereimpnias legis observandas, ta cibis immundis abstinendum, et judica¬

bant, ac notabant tanquam legis praevaricatores eos, qui non ita faciebant. Contra vero alii in Evangelio doctiores, et in fide firmiores, nullum cibum tamquam immundum a Christianis rejiciendum censebant, et contemnebant, ac spernebant eos, qui judaizabant, tamquam imperitos, et minus in Evangelio instructos. Quid igitur Apostolus facit? Utrosque castigat, et judaizantibus quidem ostendit, nihil jam esse immundum, et nos per Christum ab observantia ceeremoniarum legis esse liberatos: firmiores autem monet, ut libertate Christiana atque evangelica utantur quidem, sed non in scandalum aliorum. Itaque ait: Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non judicet. Et rursum ad infirmiores: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: Potens est enim Deus statuere illum. Ad firmiores vero: Si propter cibum frater contristatur jam non secundum charitatem ambulas, noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Item ad eosdem: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmiorum sustinere, et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est, improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Queecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Hoc est, non debemus ita nobis placere, et in nostra probitate acquiescere, ut de proximo non cogitemus; sicut Pharissei fecerunt, quibus cum Judas diceret: Peccavi tradens sanguinem justum, responderunt illi: Quid ad nos?

tu videris. Non ita faciendum est nobis: si Christus ita facere voluisset,' dixisset: ego justus sum: quid mea refert si cseteri sint peccatores? Ego bene me habeo, quid ad me si cseteri pereant? Non ita Christus egit: sed dixit, improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Idque non tam verbis, quam factis dixit, cum omnium nostrum peccata, et peccatorum poenas super humeros suos imposuit. Ita nos quoque facere debemus, qusecumque enim patientia Christi, et aliorum Sanctorum in scripturis legimus, ea ad nostram eruditionem, et institutionem facere, existimare debemus: ut hoc modo per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Ecca igitur vobis propositum B. Pauli, et summam explicationis hujus loci; nunc paulo diligentius partes omnes hujus sententia? consideremus.

Quaecumque scripta sunt. Nemini dubium esse potest, quin Apostolus non de omni scriptura, sed solum de sancta ac divina scriptura, loquatur. Cur igitur tam simpliciter ac generatim ait: quaecumque scripta sunt? et non potius; queecumque in libris sacris scripta sunt? Num tot volumina jurisconsultorum, tot libri philosophorum, tot monumenta historicorum, scripta non sunt? sunt quidem, auditores, multa? scripturae alia?, sed haec nostra quam jure et merito divinam nominamus, ita omnibus aliis multis nominibus praestat, ut caeterae cum ea comparatae, ne scripturae quidem dici posse videantur. Radices tamen, et quasi fontes quidam privilegiorum hujus nostrae scripturae duo sunt, auctoret materia.

Qui est auctor? Deus. Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines, ait Petrus: quae est materia? Item Deus. Nec enim decebat ut Deus de alio, quam de se ipso scriberet; nemo siquidem praeco esse solet laudum inferiorum et obscuriorum hominum, quam ipse sit, sed omnes viros magnos, et rebus gestis claros laudandos, et ornandos suscipiunt. Itaque sicut Caesar rerum quondam gestarum commentaria ipse conscripsit; ita quoque Deus cum neminem haberet ullo modo se superiorem, de quo merito scribere posset, de seipso scripsit^ et historiis, legibus, vaticiniis, aliisque innumeris modis se Creatorem, Provisorem, Liberatorem, et Glori ticatorem generis humani demonstravit.

Porro oriuntur ex his fontibus privilegia

singularia divinae Scripturae sine ullo numero: Hinc enim antiquissima, nobilissima, perfectissima est. Scripturae caeterae, etiamsi sanctorum hominum sint, semper habent aliquid imperfecti: nam ut vita et mores sanctorum hominum, licet Deo placerent, et merito laudabiles essent, tamen habebant aliquid semper, unde orationem Dominicam legere, et Deo dicere possent: dimitte nobis debita nostra, etc., et Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Ita etiam verba, et sermones eorum numquam ita perfecta erant, quin aliquid desiderari posset. Scriptura vero Divina, propterea quod Deum auctorem habet, cujus perfecta sunt opera, ejusmodi est, ut nihil penitus habeat imperfecti, nihil ei detrahi, nihil addi, nihil desiderari possit. « Otiosum verbum, inquit Basibus homil. decima de opere sex dierum, in Scriptura esse dicere ingens blasphemia est. »

Neque solum perfectissima, sed etiam utilissima, et omne genus eruditionis continet. Scientiae profana? tractant de pane lucrando; haec de regno coelorum acquirendo. Jurisprudentia conservat haereditates et testamenta hominum: haec ipsum Dei testamentum et coelestem haereditatem continet. Ars medicina? curat morbos et aegritudines corporum: haec animis affectis, et peccatorum vulneribus medetur. Naturalis Philosophia erigit hominem usque ad sidera contemplanda, haec hominem perducit usque ad siderum conditorem. Historia? profanae certarum urbium aedificationes, et eversiones narrant, haec mundi totius creationem et consummationem tradit. Habet humana sapientia suos poetas, qui versibus et cantu animos oblectant: habet Scriptura divina sanctos Prophetas, qui psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus in hominum pectoribus divinum amorem accendunt. Habet illa graves oratores, qui quocumque volunt homines impellunt: et hic non deest suus Ecclesiastes, et alii sapientes viri qui multo' gravius et salubrius concionantur. Habet illa postremo etiam suos Grammaticos, qui elementa docent; et ha?e habet Apostolum, qui insipientes docet, quae sunt elementa prima cognitionis Dei. Merito igitur, jureque optimo sancta Scriptura, quae omnibus scripturis excellit, et omnes continet, sola ab Apostolo Paulo scriptura appellata est. Quaecumque igitur in divinis voluminibus, ac praesertim ubi tribulationes factorum explicantur, scripta sunt, ad nostram utilitatem, et eruditionem scripta sunt.

Et quamobrem? Ut per patientiam et consolationem scripturarum, spem habeamus. Deus enim hac ratione gubernat ac regit vitam sanctorum, ut primum eos ducat in montem Calvarias, deinde in montem Thabor: primum eis tribuat materiam patiendi tribuletiones, tentationes, pericula, certamina, crucem, eerumnas, calamitates, deir.de eos de tribulatione eripiat et consoletur; vel etiam in ipsa tribulatione, tanta spirituali laetitia et voluptate perfundat, ut saepe malint eam molestiam cum ea cons.latione, quam sine consolatione illa, de molestia liberari. Hasc vero omnia, id est, patientia et consolatio sanctorum, ideo scripta sunt, ut nos elegentes sumus bono animo et ejusmodi exemplis erecti, atque animati, nullis tentationibus, aut calamitatibus numquam cedamus. Haec ita se habere. videlicet omnes eos, qui pertinent ad sortem sanctorum, aliquid passuros, et magnam consulationem, -atque uberrimos fructus inde percepturos, testatur scriptura, testatur natura, testatur experientia. Quod dum verbis breviter expono, quaeso diligenter attendite: venient enim profecto omnibus usui hoc nostro calamitosissimo tempore, haec arma spiritualia.

Primum igitur omnes electos aliquid passuros testatur Apostolus: Omnes, inquit, qui pie volunt vivere in Christo, persecui ones patientur. Et Dominus in evangelio: Ego sum vihs, et Pater meus agricola est; omnem palmitem m me non ferentem fructum, tollet eum; et eum, qui fert frudum, purgabit eum, ut fructum plus adferat. Tobiee seniori angelus dixit: quia acceptus eras Deo, necesse fwt ut tentatio probaret te. Itaque nullum excipiunt Divinae litterae, omnes omnino, qui scripti sunt in libro vitae, per multas tribulationes in regnum coelorum intrabunt, et vel corporis aegritudinem, vel animi anxietatem, vel detrimentum existimationis, vel mortem charorum, vel bonorum direptionem patiuntur, neque est, quod ullus excipi cupiat, nUi etiam excipi cupiat a regno coelorum: porro hujus rei rationem reddit sapiens in libro Ecclesiastici dicens: contra bonum malum est, contra vitam mors; sic et contra arum justum peccator: contraria inter se semper pugnant. Aspicite ignem et aquam: aqua nihil nocuit igni, neque ignis aquae: tamen

simul atque sibi propinquant, mutuum aspectum ferre non possunt: aqua fumat, stridet, saltat, movetur. Unde hoc? Quia sunt contraria, non bene conveniunt. Pari ratione boni quasi ignis ardent, lucent, zelo et charitate semper incensi, numquam quiescunt. Mali quasi aqua labuntur super terram, et lutum efficiunt, et saepe reddunt plataeas ita sordidas, et lubricas, ut multos maculari, vel cadere faciant. Atque ejusmodi homines ubique reperiuntur, numquam sunt boni sine malis, quocumque eas, invenies malos. Etiam in Apostolorum collegio unus diabolus erat. Non est hortus sine malis herbis, neque frumentum sine jolio. Quid igitur miraris, si tu es ignis, quod aqua fumet, etiamsi nihil noceasmalis, tamen semper mali te persequentur, quia dissimiles sunt mores tui moribus illorum: Si de mundo fuissetis, ait Dominus, mundus quod suum erat di- Igeret: quia vero de mundo non estis, propterea oclit vos mundus. Et sapiens: Dixerunt, inquit, impii: circumveniamus justum, quia inutil s est nob>s, et contrarius operibus nostris; gravis est nob>s etiam ad videndum, quoniam dissimi Is est alosvita. illius, et immutatae sunt vitae ejus. Vultis exemplum unum? Erant homines duo arctissime conjuncti, et ambo amici hujus sseculi; unus a Deo vocatus mutat vitam suam: statim alteri fit gravis etiam ad videndum, murmurat de eo, ubique obloquitur, ubique detrahit ei: est homo levis, inconstans, nihil boni faciet: Undenamjiaec omnia? Nonne ex eo, quod dissimilis factus est alteri, et immutavit in bonum viam suam? Erant ambo curvi, nunc alter rectus factus est: Quid igitur mirum si non placet cuivis rectitudo?

Vultis alteram rationem, cur probitas semper ferat secum tribulationes? In promptu caupa est: Dominus enim qui nos regit et gubernat, filiis suis in magna copia tribuit bona spiritualia, quae sola vera sunt bona, gratiam, patientium, charitatem, omnem virtutem. De tempuralibas autem non amplius tribuit, quam quantum necesse ad bona spiritualia conservanda, et augenda, « non enim bene provideret nobis, ut ait magnus ille theologus Dionysius Areopagita, si temporalium donatinnibus robur ac fortitudinem nostram emolliret. » Jam vero quis nescit bona spiritualia multo melius adversitate, quam prosperitate conservari? Nonne virtus in infirmitate perficitur! Dejiciunt quidem tribulationes homines pravos; sed probos semper robustiores efficiunt. Accipite exemplum B. Chrysostomi: sit tibi una columna rectissime constituta, imponantur super eam onera, quanto plura et majora ponentur, tanto ea columna firmior erit. Existat ibi rursum alia inclinata et curva, imponatur aliquid super eam, statim concidet. Ita prorsus, Auditores, homines curvi et distorti, iniqui, injusti, statim corruunt, desperant, ad primum ictum mallei franguntur. At vero probi, justi, recti, laboribus et doloribus confirmantur, otio et quiete marcescunt. Aspicite duos primos reges Hebraeorum. Saul cum esset vir pauper et tenuis, et asinas patris sequeretur, optimus erat, testante Scriptura, omnium Hebraeorum. Ascendit ad regnum non sua voluntate, sed imperio Domi i, repente totus mutatus, et uno die, peccatis ejus exigentibus, regnum et filios et vitam amisit. David secundus rex, cum fugeret a facie Saul et profugus a patria, uxore, et bonis spoliatus in silvjs delitesceret, tam pius, et sanctus et clemens erat, ut etiam hosti suo atrocissimo, quem in potestatem acceperat, parceret. Postea vero quam rex effectus est, brevi adulterium homicidio copulavit. Et qui in tribulatione constitutus, etiam hosti pepercerat, idem in prosperitate fidelem ac devotum servum crudeliter interfecit. Et nos igitur miramur, si Deus servos et filios suos, quibus hsereditatem servat in coelis castigat, et opibus ac deliciis hic in terris emolliri ac dissolvi non patitur? Haec sunt igitur rationes.

Jam vero exempla innumerabilia sunt. Percurrite scripturas sanctas, a Genesi usque ad Apocalypsim: nullum prorsus invenietis virum sanctum, et qui Deo placuerit, non vexatum atque afflictum, et tanto magis, quanto justior et sanctior fuerit. Abel primus martyr ab ipso suo fratre, nulla data occasione, circumventus, et necatus est. Patriarchee Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, semper peregrini, semper profugi, semper in metu et periculis fuerunt. Prophetae nonne fere omnes necati sunt? Isaias sectus, Ieremias lapidatus, Ezechiel, Zacharias, Joannes et alii variis modis torti variis cruciatibus interierunt? Quid Apostoli? Usque in hanc horam, inquit Paulus, esurimus, sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur, et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur et benedicimus; blasphemamur et obsecramus: persecutionem

patimur et sustinemus: tanquam purgamenta hujus mundi, facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Quid ipse Dominus? Nonne tota ipsius vita crux quaedam longissima et atrocissima fuit? Itaque primum, quod proposuimus, planum atque perspicuum est, «omnes qui pie volunt vivero in Christo persetiones perpessuros. »

Jam vero alterum, nempe omnes eos qui patienter et libenter passi sunt, vel cum ingenti gloria liberatos, vel incredibili sanitate, et jucunditate in ipsa tribulatione affectos fuisse, nullo negotio demonstrari potest. Neque enim mentiri potest, qui dicit, Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum. Et rursum: plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Neque mentitur Apostolus Petrus, qui ait, prsenunciasse Prophetas eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Deinde in corpore humano, si membrum aliquod laeditur, statim naturaliter sanguis eo currit, et ipse homo ita circa illud membrum oculis, manibus, pedibus, lingua, cogitatione, totus occupatur, ut reliquorum membrorum non videatur esse memor. In domibus quoque bene constitutis, si unus ex fdiis aegrotet, ita mater i lius unius curam gerit, illum unum fovet, illi uni blanditur, ut saepe caeterae proles ei morbum illum et aegritudinem invideant. Si igitur hoc natura facit, non faciet Auctor naturae? si terrena mater hac providentia erga suas proles utitur, coelestis Pater non utetur, qui filios suos tenerrimo, maximo, incredibili, atque infinito quodam amore prosequitur? Utitur sane. Et non videtur unum ex justis hominibus afflictum, quin statim ad eum tanquam ad membrum sui corporis laesum et filium proprium viscerum suorum laborantem accurrat, et complectatur, et sit cum eo in tribulatione, ut eripiat eum, et glorificet eum.

Hoc tamen est discrimen inter Deum et mundum: mundus currit post eos, qui florent, qui laetantur, qui rident: relinquit vero eos, qui in egestate et pressura sunt:

Tempore felici multi numerantur amici;

Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Ita est praxis mundi, et filiorum ejus. Causae divitum et nobilium cito expediuntur. Causae pauperum et miserorum, semper inveniunt judices occupatos. Deus vero cui Propheta canit patris orphanorum et judicis viduarum, alia via ingreditur, illos visitat, cum illis versatur, illos consolatur qui mcerent. Et qua consolatione putatis? 0 si vel gutta una illius mellis in cor nostrum descenderet, quam facile desiperet nobis omnis caro? Hinc Paulus gloriatur in infirmitatibus suis, quia sicut abundat per Christum tribulatio, ita per Christum quoque abundat consolatio. Hinc Apostolus Andreas procul cruce conspecta, vix seipsum prse laetitia capiebat: hinc fortissimus ac beatissimus protomartyr Stephanus, inter imbres sonantium saxorum, in tantam exarsit flammam charitatis, ut pro suis lapidatoribus summo studio Dominum exoraret. Hinc socius ejus et collega Laurentius inter flammas et incendia quasi nihil sentiens Tyrannum irridebat: hinc magnus ille Tiburtius super ardentes prunas, quasi super rosas blandissimas et mollissimas, ambulabat: hinc ille felicissimus Theodorus temporibus Apostatae Juliani, cum totam diem jam ab hora prima usque ad horam decimam sine intermissione succedentibus sibi tortoribus crudelissime torqueretur, tum primum dolere atque angi coepit, cum de equuleis deponebatur, affirmans sibi juvenem pulcherrimum astitisse, qui tam dulciter eum consolabatur, et linteo candidissimo sudorem suum tergebat, ut sibi jam non in equuleo, sed in paradiso delitiarum esse videretur. Hinc postremo sancti omnes contumeliam decus, injuriam gloriam, exilium patriam, vincula coronas, carcerem paradisum contemptum honorem vel amplissimum semper duxerunt. Hsec est igitur patientia et consolatio sanctorum, hoc est, quod Dominus, qui non mentitur, ait, cum ipso sum in tribulatione. Et sane si Deus, qui est ipsum bonum, ipsa suavitas, ipsa dulcedo, non in domo ridentium et exultaritium, sed in domo maerentium et calamitosorum habitat, quis nostrum non eligat potius fletum quam risum, dolorem et laborem, quam jucunditatem et laetitiam? Quis, non dico ferat patienter, sed quaerat libenter ac diligenter ubique tribulationes?

At, inquis, non omnibus ista contingunt, sed pro uno, qui legitur in scripturis de tribulatione ereptus, infiniti reperiuntur, q-ui sine consolatione ulla relinquuntur. Verum est, auditores; id inficiari, neque possum, neque volo; sed quae est causa cur tam multos Deus sine consolatione relinquat? Quia non quaerunt consolationem ubi est: petunt eam a carne et sanguine, quae¬

runt consolationem in flagitiis, et voluptatibus corporis, colligere volunt de spinis uvas, de tribulis ficus, et merito nihil inveniunt nisi majores curas et sollicitudines. Sic etiam ubi reperietis homines afflictos, qui spem suam totam collocent in Deo? Alii currunt ad divites, alii sperant in mendaciis, alii confidunt in fraudibus, rapinis, furtis, perjuriis, homicidiis, reliquunt Deum et relinquuntur a Deo. Pellere volunt unum malum alio majori malo, unum daemonem alio daemone: non est ita, non est ita, falletis vehementer: Deus est qui pellit daemonem, non diabolus: Spiritus sanctus ipse est verus paracletus, non caro et sanguis, non mundus: eas ad orationem, ad confessionem, ad communionem, pelle diabolum, ejice peccatum de anima tua: et tunc conquerere, si consolationem veram et solidam non invenis. Alii praeterea sunt, qui in ipsa tribulatione, in ipso certamine fortiter dimicant et vincunt; sedstatim permittunt sibi de manibus ab hoste victoriam extorqueri. Erit aliquis, qui dum accipit injuriam vel contumeliam ab alio verbis, aut factis, patitur, strenue se gerit, tolerat aequo animo, quamdoque etiam ignoscit adversatio, sed quid interim accidit? Cum ille se domum recipit, ecce tibi diabolus adest, et ut vel per se, vel per ministrum aliquem suum auribus ejus incipit insusurrare: ah miser, quid egisti hodie? Talem injuriam accepisti, et tam facile condonati? Quid igitur dicent homines? Quid congitabunt? Nonne jam digito demonstraberis ab omnibus? Nonne jam licebit omnibus te conculcare? Denique persuadet diabolus, et homo ille infelix jam incipit de ultione cogitare, et qui in acie vicerat, in tabernaculo vincitur, et similis illi efficitur, qui de gravi morbo evasit; sed paulo post per incuriam iterum recidit in morbum et moritur: nec non illi, qui in campo exercitus adversariorum fudit: at postea per insidias in civitate capitur.

Quod si homines afflicti spem suam in Deo collocarent, atque ab eo solum consolationem peterent, experirentur profecto quid sit patientia et consolatio sanctorum et verum esse, quod Dominus ait, cum ipso sum in tribulatione. Num quis unquam in majore tribulatione fuit, quam Daniel, qui in lacu leonum constitutus, vel devorandus a leonibus, vel fame interiturus erat? Quis in majore angustia fuit quam Jonas, qui in medio mari, in ventre ceti, tamquam in carcere inclusus erat? Quae major calamitas calamitate Suzannae, cui erant undique angustiee, et simul de fama et de vita periclitabantur? Quse captivitas horribilior captivitate trium puerorum, qui manibus et pedibus colligatis in ardentem fornacem projiciebantur? Quis gravius unquam aut vexatus fuit quam Job, qui eodem pene momento omnem substantiam, et omnes filios amisit, plagis et vulneribus coopertus fuit, et ab amicis pro consolatione increpationem, et ab uxore, quod unicum ei consolatium relictum esse videbatur, non solatium, sed maledicta et contumelias sustinebat? Et tamen hi omnes propterea quod speraverunt in Deo, magnifi¬

ce, et gloriose de omni angustia, ac tribulatione erepti, ac liberati fuerunt. Haec est igitur patientia et consolatio Scripturarum. Quamobrem, auditores, excitemur, quaeso, omnes et tanto proposito praemio, non torpeamus, sed magno animo, summaque alacritate crucem patientiae, quasi signum quoddam contra spirituales nequitias erigamus, et labores omnes ac difficultates superemus. Feramus libenter crucem, ut ipsa nos ferat, et perducat ad eum, qui pependit in ea, Jesum Christum Dominum nostrum, qui est supra omnia Deus benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 5 of 40