Skip to the text

Concio 7

Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: et confessus est, quia non sum ego Christus, etc. Joan. i, v. 20.

Joannes Baptista stellae Lucifero comparatus. Legationem hodiernam esse diversam ab ea, quae superiori Dominica fuit missa. Causa cur Joannes a Deo fuerit praemissus. Joannis constantia et humilitas. Duce causce, quce Judaeos in opinionem induxerunt, quod J oannem Etiam esse existimarint; vaticinium scilicet et amborum eaclem prorsus vivendi ratio. Quomodo Joannes revera negare potuerit, se esse Prophetam, SS. Patrum sententiae. Cur Joannes se vocet vocem clamantis, et non potius vocem clamantis: Auctoris item sententia, cur se dicat vocem potius esse quam hominem clamantem, quia nimirum ipsius opera quasi clamare ea, quce docebat, viderentur. Querela de condona toribus non modo non clamantibus factis; sed et mcclis operibus clamantibus: item de variorum hominum corrupto et scandaloso vivendi modo.

In secunda parte explicatur, cur non dixerit, in deserto, ubi elegantissimo discursu mundus deserto assimilatur, in quo spinee tribulationum, frondes rerum apparentium, in via professionum, sitis cupiditatum: Homo item arbor inversa probatur ut epxi meliore sui parte terree cpiasi affixus et infixus sit Mundus item rubeto comparatur, et qui rubi sint, in iisque delitescentes latrones et ferae, aptissime ostenditur. Tandem Mundum quo¬

que esse desertum fortunatum, utile et salutare, et quibus tale sit, ad finem usque explicatur.

Quemadmodum inter ea sidera, quae nocturno tempore quasi solis praenuncia oriuntur, illud unum Luciferi, hoc est, lucis et solis certissimi nuncii appellationem invenit, quod proxime solem antegreditur, quodque tanta luce praeditum est, ut aliquid amplius, quam unum ex numero siderum esse videatur; sic etiam, Auditores optimi, inter omnes Prophetas, qui noctem saeculorum praeteritorum, tamquam sidera quaedam suo fulgore illustrarunt, et diversis temporibus Christum mundi lucem et justitiae solem nasciturum praenunciarunt, unus Joannes Baptista, qui proxime Christum antevertit, quique tanto sanctimoniae, et divinorum charismatum splendore enituit, ut plus quam Propheta ab ipsa veritate appellatus sit: unus, inquam, Joannes Baptista lucerna ardens et lucens Christi praenuncius, Propheta altissimi, et vox Verbi, quod tamen amplissimum est, nominari promeruit. Id vero ex hodierno Evangelio facile cognoscemus, si ipsum more nostro, breviter explicare aggressi fuerimus.

Miserunt, inquit Evangelista Joannes, Judsei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad J oannem, ut interrogarent eum; Tu quis es? Et confessus est, et non negavit et confessus est, quia non sum ego Christus, etc. Dominica superiori exposuimus legationem

Joannis ad Christum, hodierna die, ut video, exponenda est legatio Judaeorum ad Joannem. Est/ vero maximum discrimen inter has suas legationes. In superiori siquidem legati multo humilius et abjectius de Christo, ad quem legatio dirigebatur, sentiebant, quam par esset. Atque idcirco Domino laborandum fuit, ut non solum verbis, sed etiam splendore miraculorum gloriam suam et majestatem ostenderet. At vero hodie, qui ad Joannem mittuntur legati, longe majorem de ipso opinionem conceperunt, quam rei veritas patiatur: Proinde beatissimus Baptista in eo laborat, ut quam maxime potest, seipsum extenuet. Hinc videlicet non solum Christum, sed et Heliam et Prophetam esse se negat. Quia vero ad Christi gloriam amplificandam pertinqt, ut habeat praecursores et administros, propterea se Christi praenuntium et vocem clamantis in deserto libenter confitetur.

Miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, qui eum interrogarent: Tu quis es? Liberator noster, Auditores, lapis ille est, qui praecisus de monte sine manibus contrivit statuam illam, quam Rex Nabuchodonosor per quietem viderat, de quo multa Propheta Daniel vaticinatus est: et quem Apostolus Petrus lapidem pretiosum, et electum nominat. Sed quamquam creverit nunc lapis est, juxta Danielis vaticinium, in montem magnum, ut plane sint caeci, qui eum non videant: tamen initio ita exiguus et parvulus erat, ut totos triginta annos ante oculos Judaeorum versaretur, et vix a paucis quibusdam videretur. Paiwulus, inquit Isaias, datus est nobis, et filius natus est nobis; et beatus Joannes: In medio, inquit, vestrum stetit, quem vos nescitis. Ut igitur lapis iste pretiosus a Judaeis in tenebris et umbra mortis ambulantibus non conculcaretur, sed potius cum gaudio et aviditate tamquam thesaurus vere magnus colligeretur, divinissimo consilio Deus Pater paravit lucernam Christo suo, non ufc eo lumine Christus videret: sed ut ipse ab aliis videretur. Itaque Joannem Baptistam praemisit, ut esset lucernam ardens et lucens, et populis Judaeorum lapidem illum pretiosum et electum ostenderet. Et ipse quidem probe suo munere fungebatur. Ardebat, lucebat, Christum ostendebat: Verum Judaei lucernae illius tanto et tam insolito fulgore delectari voluerunt ad horam exultare in lumine ejus. Itaque lucem illam integerrimae et sanctissimae vitae Tom. IX.

beati Joannis intuentes eum Christum ipsum esse suspicati sunt: quo circa communi consilio legationem ad eum decreverunt, parati tamquam verum Christum eum susci • pere, si modo ipse se Christum agnoscat, atque id aperte et libere fateatur. Miserunt, inquit, Judaei sacerdotes et levitas ad Joannem. Magna profecto et periculosa tentatio; sed major firmitas Joannis, et confessus est, et non negavit: nec enim erat arundo, ut ab aura honoris istius agitari possit. Quid igitur? Et confessus est, Quia non sum ego Christus. Videbat Judaeos, ut lucernae splendorem aspicerent in lapidem pretiosum impingere: videbat lapidem illum, qui e coelo in terram ceciderat, ut eos ditaret, fieri illis in ruinam, et jam tunc esse culpa ipsorum lapidem offensionis et petram scandali; propterea memor officii sui, non solum voce et praedicatione, sed digitis etiam ipsis Christum ostendebat: Non sum ego, inquit, Christus; Esse agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Quid me intuemini? Ego lucerna illius sum, nec ideo sic luceo, ut sic in me oculos convertatis; sed ut lumine meo Christum verum ac pretiosum lapidem videatis. Putamusne hodie multos inveniri, qui tam praeclarum exemplar imitentur? Ecce beatus Joannes, cum ei Messiae honor deferretur, plane exhorruit: Non sum ego, inquit, Christus: Longe absum ab ista dignitate. At hodie, si opulentum aliquod beneficium vel ecclesiastica dignitas vacet, rarissimi sunt, qui oblatum honorem recusent, et se illo indignos sincere et ex animo putent: qui vero statim advolent, et non expectent sibi offerri, sed ipsi se offerant, numerari vix possunt. Omnes dicunt: Ego sum Christus: Ecce agnus Dei, mihi beneficium istud, mihi ista dignitas convenit. Ideo res nostrae male se habent. Sed tempus non habeo digrediendi.

Sequitur. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et respondit: Non sum. Duas ob causas, quantum mihi impraesentiarum occurrit, dubitare potuerunt Judaei, an Joannes esset Elias? Primum enim quemadmodum illo tempore Christus expectabatur, ita etiam Elias: Nec enim ignorabant Hebraei vaticinium illud Malachiae prophetae: Ecce ego mittam ad vos Etiam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et quamquam haec promissio vere et proprie ad posteriorem Domini adventum pertinet, ut beatus Augustinus diserte docet in libro de Civitate Dei vigesimo: tamen eam Scribae et Pharisaei ad priorem adventum pertinere docebant, ut ex Matthaeo colligi potest. Quo loco Apostoli quaerunt a Domino: Quid ergo scribce dicunt? Quoniam Etiam oportet venire primum? Itaque cum temporibus Joannis Elias expectaretur, et Joannes in universa Palaestina celeberrimus esset, non omnino temere suspicabantur Judaei, eum, si Christus non esset, saltem Etiam esse. Deinde tanta fuit inter Joannem et Etiam similitudo, ut facile Judaei Joannem pro Elia accipere potuerint. Elias morebatur in eremo, et Joannes: Elias zona pellicea cingebatur, et Joannes: Elias propheta fuit, sed novo more solum loquendo, non etiam scribendo vaticinabatur, et Joannes: Elias summa libertate regem Achab et reginam Jezabel arguebat, et Joannes Herodem regem et Herodiadem reginam non minore libertate castigabat: Elias multa propter Jezabel a Rege Achab passus est, et Joannes propter Herodiadem capite ab Herode rege plexus est. Et quemadmodum Elias posteriorem Domini adventum juxta Malachiae vaticinium praecurret, ita Joannes priorem juxta ejusdem Prophetae vaticinium praecucurrit.

At, inquis, quomodo poterant Judaei tam graviter errare in Joanne, cum eum scirent non de ccelo lapsum, sed ex Zacharia et Elisabetha natum esse? Verum, Auditores, quaestionem istam mihi beatus Lucas illis verbis dissolvere videtur: Puer autem, inquit, crescebat et confortabatur, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Itaque beatus Joannes ab ipsis primis annis in ipso primo vere aetatis suae conspectum hominum et frequentiam fugiens, petiit loca deserta, atque in eis toti mundo incognitus ad annum usque aetatis suae trigesimum commoratus est: et tum demum factum est verbum Domini super eum, isque repente tamquam novus homo, novo habitu, novis moribus, novo vivendi genere mundo apparuit. Quo tempore vel mortui erant, qui tum vivebant, cum ipse nasceretur. Et etiamsi nonnulli ortus ipsius recordabantur (quippe qui admirandus et plane singularis fuerat) tamen unde suspicari poterant eum, quj tunc ex eremo prodibat, esse Joannem illum Zacbariae filium, cum eum nec puerum, nec adolescentem unquam vidissent, nec de eo quicquam a tringinta annis unquam audivissent. Quae cum ita sint, mirum nobis videri

non debet, si eum Judaei Etiam Thesbiten esse existimaverint. Quaerunt igitur ab eo: Elias es tu? Et respondit non sum. Tametsi enim spiritu, fervore, libertate officii et morum similitudine Elias a Domino appellatus sit: tamen vere ac proprie Elias non erat.

Pergunt: Propheta es tu? Et respondit, Non. Graeci doctores, ut beatus Chrysostomus, et Cyrillus, Theophylactus et alii, propterea quod verbis illis: Propheta es tu? praepositum articulum vident, et more Graecorum; 6 7rpo©7fr7]<; d c ro; in ea sententia sunt, ut existiment, legatos istos Judaeorum non de communi aliquo et vulgari; sed de illo celebratissimo Propheta quaesivisse, qui Deuteron. 18. his verbis promissus erat: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis suscitabit tibi Dominus Deus tuus; sicut me ipsum audies. Quamquam enim vaticinium hoc de Christo sine ulla dubitatione intelligendum est: tamen Judaei, si beato Chrysostomo et Cyrillo credimus, non de Christo, sed de aliquo alio magno propheta ipsum intelligebant. Negat vero Bi Joannes se prophetam esse, non quod magnus quidam propheta non esset: sed ut ostenderet, non recte Judaeos Moysis vaticinium intelligere, atque illud non ad se, sed ad Christum pertinere. Porro nonnulli etiam sunt, qui legatos istos de Propheta aliquo jam olim defuncto quaesivisse contendant: Nam quemadmodum de Liberatore nostro, ut ex capite decimo sexto Matthaei intelligi potest, varie sentiebant, et loquebantur Judaei, et aliqui eum Joannem Baptistam, aliqui Etiam, aliqui Jeremiam aut unum ex prophetis veteribus esse censebant: Sic etiam in Joanne errare poterant, atque existimare vel Isaiam, vel Jeremiam, vel alium aliquem ex prophetis ab inferis rediisse, et eum esse, qui tunc Joannes diceretur. Atque ad hanc interrogationem vere B. Joannes respondit: Non sum. Erat enim propheta, verum novus quidam, et non unus ex veteribus. Neque vero est contemnenda B. Gregorii, et quorumdam aliorum Latinorum expositio, qui Judseos arbitrantur non de magno illo propheta in lege promisso, neque de veteri, et jam olim defuncto aliquo propheta, interrogasse, sed solum, an esset vir propheta, et ventura multo ante prospicere ac praedicere posset. Ille vero merito jureque optimo respondet, se prophetam talem qualem, videlicet qualem ipsi cogitabant, et similem ese-

terorum non esse. Erat enim B. Joannes propheta quidem: sed non, ut Isaias, non ut Jeremias, non ut Ezechiel, non ut Daniel, qui in longa tempora prophetabant; verum altioris et sublimioris cujusdam ordinis: Erat horizon legis veris et novae; erat simul principium Apostolorum et finis Prophetarum. Et quemadmodum theologi doctores veram ac perfectam misericordiam, qualis in solo Deo reperitur, non virtutem, sed quiddam nobilius et excellentius esse dicunt: et nos de Lucifero dicere possemus, eam stellam non tam stellam, quam aliquid majus et pulchrius, quam videri. Sic etiam de B. Joanne vere dici potest, eum non prophetam, sed plus quam prophetam esse.

Dixerunt ergo ei: Quis es? ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? Quicquid nos dicimus de te, tu negas te esse. Quid igitur tu ipse dicis de te ipso? Audivimus jam satis, quis non sis: cupimus jam audire, quis sis. Ego, inquit, vox clamantis in deserto. Ac ne quis forte miraretur, cur se novo et tam insolito nomine appellavit, adducit testimonium Isaise Prophetae. Sicut, inquit, dixit Isaias Propheta. Vere enim admirabile est, quod se vocem, et vocem clamantis, et clamantis in deserto nominare voluerit. Quis enim interpretabitur nobis, ad quem modum beatus Joannes vere sit vox. Et si vox est, cur non clamans potius dicatur, quam clamantis? Postremo, si vox clamantis est, cur potius in deserto, ubi exaudiri non potest: quam in aliqua magna et plena civitate clamet? Haec igitur omnia paucis exponenda erunt.

Ac primum, cur se vocem non clamantem, sed clamantis dixerit aperiamus. Video locum istum, auditores, incredibili consensione a veteribus theologis exponi. Legite Ambrosium, Augustinum, legite beatum Gregorium, Origenem, legite caeteros, nemo fere illorum est, qui non affirmet, ideo beatum Joannem se vocem non clamantem, sed clamantis in deserto nominasse, quod optime sciret, se non esse, qui clamaret; sed se tubam, instrumentum, vocem denique cujusdam alterius clamantis agnosceret. Nam quemadmodum parietibus istis carneis ita separati, et quasi in diversis carceribus inclusi animi nostri sunt, ut os unius ad aures alterius admoveri non possit, idcirco vocibus corporeis, tamquam fidelibus internunciis, et spiritualium verborum et conceptionum mentis tabellariis uti solemus.

Sic etiam Deus Pater verbum suum, liberatorem nostrum, nobis manifestum facere volens, et simul intelligens hominem rudem et corporeum esse, nec sine strepitu, et sono vocis corporeee quicquam intelligere, praemisit Joannem, qui tanquam vox, et verbum corporeum, Christum verbum incorporeum nunciaret. Itaque idcirco dicebat: Ego vox clamantis in deserto, tanquam si apertius diceret, Qui clamat, Deus Pater est: verbum, quo clamat, Deus filius est: Ego nihil sum aliud, quam vox, per quam Deus verbum suum hominibus manifestum facit. « Praemittitur, inquit B. Augustinus, ante Jesum Christum Joannes quasi testamentum vetus ante novum, lucerna ante solem, servus ante dominum, amicus ante sponsum, praeco ante judicem, vox ante verbum. Nam omni, potens Pater innotescere nobis volens, sapientiam et verbum illud, quod in principio erat Deus apud Deum. B. Joannem quasi vocem, per quam ad nos verbum suum proferret, assumpsit. » Hinc etiam B. Lucas de Joanne: Factum est, inquit, verbum Domini super Joannem Zacharise filium in deserto, hoc est, nemo putet Joannem ex se, et sua verba locutorum propterea enim factum est verbum Domini super eum, ut non suum, sed Domini verbum loquatur. Siquidem ipse nihil est aliud, quam vox et tuba et instrumentum Domini clamantis in deserto.

Sed ego, auditores, aliam expositionem vobis utiliorem cogitavi, cur Joannes non homo clamans, sed vox ipsa nominetur. Opera, auditores, et exempla nonnumquam fortius clamant, et longius multo exaudiuntur, quam verba. Coeli enarrant gloriam Dei (inquit psalmographus David), et opera manuum ejus annunciat finnamentum. Ac ne quis arbitraretur coelestes illos globos dumtaxat loqui non vero clamare: ego vero, inquit, affirmo tanto clamore coelestes orbes Dei gloriam assidue praedicare, ut nullus sit angulus orbis terree, quem sonitus ille non compleat: siquidem in omnem terram exivit sonus eorum. Ac ne rursum Pythagoricus aliquis diceret, coelos nec clamare, nec loqui, sed ad modum musicorum instrumentorum maximum quemdam, et jucundissimum sonitum edere: non solum, inquit David, in omnem terram exivit sonus eorum: sed in fines orbis lerrx verba eorum. Taceant Pythagorici cum musico concentu; verbis coelum et sidera Dei gloriam et laudes praedicant, dum se Dei opera esse omnibus in se intuentibus magnis

Chapter 8 of 40