Skip to the text

Concio 31. De resurrectione domini

sanctus ille parens duodecim tribuum, qui alienis vestibus peregrinoque habitu, benedictionem patris lucratus, quod in populis Judaeorum et gentium post multa stecula futurum esset, et majorem minori subjiciendum, hoc est, gentes in Christum credituras Judaeis anteponendas, demonstravit. Ibi vidisses, ut alios multos praeteream, unum prophetam lapidatum, alterum sectum, tertium vecte in capite percussum, atque alios aliis modis propter veritatis praedicationem ac testimonium necatos. Ibi quoque erant tanquam hospites et novi accolae illarum regionum magnus Baptista, et fortunatus ille senex, qui non ante potuit egredi de mundo quam videret propriis oculis Deum infantem, et eum in ulnis suis reciperet, et dulci cantico quasi cygnea voce laudaret. Neque deerat in illa sancta civitate suum hospitium Lazaro illi pauperculo, qui suis plagis et fame ac nuditate hunc sibi locum in sinu Abrahae procurabat cum divesille avarussua purpura et bysso, et quotidianis sumptuosisque conviviis vivas in gehenna aeternasque flammas accendebat. Totusque ille sanctorum chorus ibi orat; et gemebat ac suspirabat, ut viderent diem Domini, atque in medio eorum, quasi ductor chori regius psaltes, antequam illam suam lamentationem sine intermissione repetebat: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum; ita desiderat anima mea ad te, Deus; fuerunt m\hi lacrymse meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? At ubi adveniente Domino viderunt tenebras omnes dissipari, obscura illa loca insolito fulgore illustrari, et suam ipsorum gloriam ac beatitudinem jam inchoari, quse lingua explicare posset, quid senserint mentes illae fortunatorum hominum et quanto gaudio, quanta laetitia, quanto tripudio diem illum exegerint? Tunc propheta Jeremias librum lamentationum clausit, quem propter eversionem Jerosolymse et templi profanationem scripserat. Intelligebat enim post tres dies templum restaurandum, et multo pulchrius post instaurationem futurum, quam ante restaurationem fuisset. Nec ignorabat Jerusalem novam exultationem universae terrae apostolis architectis et Martyribus operariis esse fundandam. Tunc rex et sanctus Propheta David veterum canticorum oblitus, canticum novum cantare coepit, et dicere: Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Jacob: remisisti iniquitatem plebis tuae: operuisti

omnia peccata eorum. Tunc et Moyses et Maria sumpserunt tympanum in manu sua, et una cum caeteris, qui se videbant jam vere liberatos de iEgypto, et hostes suos submersos in mari rubro canticum illud inchoavit: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et ascensorem dejecit in mare. Et qua laetitia, quibus vocibus, quibus lacrymis existimatis primus parens generis humani, ante pedes Filii ac Domini sui prostratus dicebat: Venisti tandem diu, expectate ac desiderare Domine Fili, ut culpam meam tuo sanguine expiares: non es oblitus Verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Vicit iter durum pietas, et laboris magnitudinem amoris magnitudo superavit.

Non potest certe verbis explicari laetitia sanctorum patrum: sed multo nihilominus major erat ea voluptas, quam Dominus capiebat ex ea multitudine animarum, quas praeteritis suis laboribus et sudoribus se iterum genuisse ac peperisse cernebat. Si patriarcha Joseph, cum ei duo filii in terra Aegypti nati essent, tantam ex eo voluptatem cepit, ut jam oblivisceretur omnium laborum, quos ante illud tempus in ^Egypto passus erat, et primogenito suo Manassis nomen imponeret, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei: quid credibile est sensisse Dominum, quando post laborem ac dolorem crucis, se tot millibus filiorum ac filiarum circumdatum vidit? Quando speciosa illa oliva, se tot ramis undique ornatani et quasi vestitam consideravit? 0 quam fructuose collocati, quam utiliter insumpti gravissimi illi dolores Domino videbantur, quos in arbore crucis proprio sanguine irrigando sustinuit, quando tales fructus eam arborem jam edere ac proferre cernebat.

Sed quid agimus, Domine? Cur non communicas partem hujus gloriae cum illo sacro corpore, quod adhuc te expectat in sepulchro?Non recordaris ejus legis, quse ait: VE qua pars erit descendentibus ad praelium et remanentibus ad sarcinas? Anima quidem tua, tamquam robustior, non contenta fugasse da3mones de terra, persecuta est eos etiam in inferno. Corpus vero priore certamine, multis vulneribus acceptis, substitit ad sarcinas. Cum igitur jam hostium tuorum exercitus fuderis, castra eorum et civitates spoliaveris, amicos tuos, qui captivi tenebantur, a servitute asserueris, neque in his regionibus agendum aliquid supersit: cur non redis ad tabernaculum, ut cum illo collega ac socio laborum tuorum praedam ac spolia dividas. Erat, auditores, sanctum Domini corpus in sepulcro et adhuc horribilem illam speciem conservabat, quam acceperat in morte. Jacebat super lapidem obvolutum linteo, pallidum, frigidum, cruore foedatum, livoribus plagis, vulneribus coopertum. Medium noctis jam praeterierat, et coelum ab ea parte, qua oritur sol, jam albescere et illustrari aurora ex oriente incipiebat: tunc sol justitiae, Christus Deus noster, solem illum quotidianum suo cursu atque exortu antevertere volens, mira celeritate et majore potestate, natura obstupescente, corpus suum excitavit, atque a morte ad vitam et ad vitam immortalem revocavit. Quanta et quam admirabilis fuit ista mutatio? et sanctum illud corpus, de quanta obscuritate ad quantam gloriam, et quanta velocitate anima redeunte transierit, certe verbis explicari non potest. Sed fortasse aliqua similitudine, aliquid de re tanta, suspicari poterimus. Accedere solet aliquando, ut ad plagam obeuntis solis aliqua nubes existat, ita obscura atque atra, ut intuentium oculos exterreat: quee tamen si forte sol occasui propinquans eam plane suis radiis ferire possit, ita repente lucere ac splendere, et toto aureo effici solet, ut pene ipse globus solis esse videatur. Pari ratione, auditores, splendidissima illa mens, simul atque in corpus intravit, ommes tenebras ejus convertit in lucem, et statim ad prsesentiam ejus, gloriae omne squalore, omni deformitate, omnibus sordibus evanescentibus, summus decor, summa gratia, summa lux, summa species, summa ac perfecta et sempiterna sanitas omnia illa membra et totum corpus occupavit. Quis est iste, qui post tot procellas ac tempestates de profundo mari, tam laetus et tam formosus egreditur? Iste est Joseph, qui jam exiit de carcere attonsis crinibus mortalitatis, et indutus vestem immortalis gloriae, et ipse deinceps dominabitur in omni terra dEgypti. Quis est iste? Iste est Moyses, qui jam prodiit ex aqua, et ex juncea fiscella, ut regem Pharaonemet exercitum ejus submergat in mari. Quis est iste? Iste est Mardochaeus, qui jam exuit saccum et cilicium, et indumenta regia indutus, hostem suum Aman in ipsa cruce suspendit, quam ille paraverat, et universum populum ab illa tyrannide et crudelitate liberavit. Quis est iste? Iste est Daniel, qui

teterrimo dracone interfecto in lacumleonum immissus, incredibili potentia eorum ora conclusit, et jam liber, sicut intraverat, exiit. Quis est iste? Iste est Sampson, qui circumdatus hostibus et in civitate Gazaeorum inclusus, media nocte surrexit, et non tam apertis, quam sublatis portis urbis illius omnia proposita et consilium hostium suorum elusit. Quis demum est iste? Iste est Jonas, qui in mare praecipitatus, ut eseteri tempestatem evaderent, et a grandi cete devoratus, tertia demum die, nihil penitus laesus luto ri redditus est. Nam etsi potuit cete nostrum Jonam devorare, eum tamen laedere, detinere diutius quam tres dies non potuit. Tunc enim demum intellexit mors se circumventam, et eum devorare voluisse, a quo devoranda et occidenda erat. Dominus enim cum mortem, quae per peccatum primi hominis in hunc mundum intraverat, occidere vellet, id fecit, quod piscatores facere solent: non objiciunt piscatores nudos hamos piscibus, sed eos in esca diligenter includunt, ut pisces accurrant ad capiendam escam, et interim capiantur ab hamo. Ita Dominus fecit: Non enim ipsum per se Dei verbum, quod mori non potest, cum sit ipsa vita et vita aeterna, cum morte congredi voluit: satis enim sciebat ausuram mortem in tale certamen descendere, sed declinaturam omnino conflictum. Qui digitur Dominus fecit? Inclusit hamum ferreum divinitatis in esca sanctae illius humanitatis: statim mors a Diabolo incitata cucurrit ad devorandam escam, et videns Dominum posse esedi ac vulnerari, putavit, etiam omnino posse extingui, atque in favillam et cineres redigi. Itaque exultans quasi victrix capta praeda, aperuit os suum, et devoravit quasi dulcem escam carnem Servatoris: repente vero sentiens guttur suum hamo transfigi, intellexit, quid incaute suscepisset. Intellexit vitam aeternam sub integumentis carnis humanae delitescere: intellexit se in hamum ferreum quem fugiebat, incidisse. Dominus vero mortem captam ita fregit ac debilitavit, ut modo etiam pueri et puellae eam irrideant atque insultent, ac dicant: Ubi est, mors, victoria. tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Magnus Athanasius, libro de humanitate Verbi et salutari adventu ejus, hoc potissimum argumento demonstrat, mortem nihil virium jam habere, quod ante adventum Christi, omnes eam reformidabant: at posteaquam Dominus cum ea singulari certamine dimica vit, eamque in cruce perdomuit, non solum viri graves, et Philosophi, qui de contemnenda morte multa didicerunt; sed etiam tot pueri, et puellae in ipso flore adolescentise, quando vita jucundior esse solet, carne et mundo undique blandientibus et sua fallacia gaudia pollicentibus, sola fide et cruce Domini armati mortem audacter provocaverint: et multi maluerint pro Christo ad mortem, ad tormenta contendere, quam praesentem vitam et salutem tueri. « Quis, inquit, cum leonem videt, ludibriis exagitari a pueris, ignorat eum, vel jam mortuum esse vel saltem omnibus viribus suis destitutum? » Et rursum: « Quemadmodum, inquit, ubi debellato per legitimum principem tyranno, manibusque et pedibus ejus intra vincula constrictis, omnes quotquot ad id spectaculi superveniunt, ludibriis ei insultant, probris et verberibus proscindunt, securi jam saevitiae illius et furoris ob principis sui de eo partam victoriam: ita quoque mortem jam debilitatam, et per salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum cruce triumphatam, manibus ejus pedibusque obligatis, omnes in Christo pedibus proterunt, martyresque Christo se praebentes sannis, ludibriis, conviciis exagitant, objectantes quae dicta sunt per Apostolum: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? 'ubi est, mors, stimulus tuus? »

At tu, triumphator, posteaquam cum isto pulcherrimo corpore tuo praedam ac spolia divisisti, num moestae matris tuae non recordaberis, quae etiam os tuum et caro tua est? Ea certe tecum affixa fuit cruci? Cur igitur etiam tecum non resurget; Apostoli tui sententia est: Sicut socii passionum estis, sic et consolationis eritis. Jam etiam beatissima mater tua, a die natali, usque ad diem obitus, a praesepi usque ad crucem, nunquam te deseruit: cur igitur modo etiam tantae gloriae et laetitiae particeps non erit? Serena, Domine, illum solem propter te obscuratum: dissipa nubes illas tam densas, quae adhuc coelum illud obducunt. Claude cataractas coeli, et reprime copiosum illum imbrem lacrymarum, qui adhuc propter te ab illis virgineis oculis manare non cessat. Erat, auditores, Beatissima illa Virgo, quantum pie conjectare licet, illa horae dominicae resurrectionis clausa in cubilo, et fide ac spe ornata atque erecta, vigiliis atque orationibus operam dabat, ac semper magis ac magis desiderio, atque amore incendebatur, videndi

tandemhunc novum splendorem: etquasifortissima leaena ex intimis praecordiis tertia die super mortuum filium rugiebat, ac dicebat: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cythara: Revertere de praelio, nobilis triumphator: collige pastor bone, dissipaitum gregem: exaudi clamores afflictae matris tuae. Interrupit haec suspiria atque lacrymas benignissimus Dominus. Repente enim paupercula illa domus coelesti lumine tota completur: et multo clarior atque illustrior Dominus oculis matris apparuit cum appareat oculis nostris lux ipsa meridia. Quae lingua, quae mens, quae cogitatio magnitudinem ejus laetitiae consequatur, quam beatissima ista Virgo in aspectu tantae, et tam desideratae lucis accepit? 0 quanta celeritate repressa suspiria, impediti singultus, siccata sunt flumina lacrymarum? Patriarcha Jacob cum post multas lacrymas, quibus Josephum carissimum sibi filium, tamquam occisum et a bestia devoratum defleverat, audivit eum rursum vivere et ipsum esse, qui dominaretur in omni terra yEgypti, tantam ex nuncio laetitiam accepit, quantam animus ejus capere non poterat. Et idcirco more eorum, qui de gravi somno evigilant, non poterat penitus ad seipsum redire, neque omnino credere, id verum esse, quod audierat et posteaquam tandem conspectis plaustris et muneribus, quae Joseph miserat, rem totam credidit, revixit, spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi, si adhuc Joseph filius meus vivit. Jam igitur, auditores, si patriarcha Jacob, qui domi adhuc undecim filios, et unam filiam, et filios filiorum vivos habebat, tam vehementer laetatus est, cum acceperat duodecimum vivere, quem mortuum esse non viderat, sed audierat, et facile suspicare poterat non esse verum, sicut verum non erat: quantum credibile est, exultasse Mariam, quando Filium illum unicum, quem habebat, et quem non audierat, sed viderat in cruce mori: quando, inquam, illum unum filium, et talem filium non ex aliis cognovit vivere, sed ipsa propriis oculis conspexit vivum, et non provinciae unius proregem, sed coelorum ac terrarum verum ac solum regem et imperatorem effectum? Non possumus certe, non possumus ea capere, quae nunquam experti sumus, et quae intelligentiam nostram longe superant: ego tamen illud mihi persuadeo, tantam hanc laetitiam fuisse tantumque gaudium, et ita Mariae totum cor occupasse, ut sine miraculo singulari, vis ejus perferri ac sustineri minime potuerit. 0 quam cumulati et celeriter, Domine, eos consolaris, qui pro te aliquid patiuntur? Non magnus vere erit jam ille praeteritus dolor, si cum hujus voluptatis magnitudine comparetur. 0 fortunati labores? o certamina gloriosa servorum et militum Dei, quae tale stipendium et tam uberem mercedem expectant? Vere felices illi, qui cum plurimum patiantur pro Domino, vel in defensione pudicitiae, vel in conservatione patientiae, vel in castris aliarum virtutum, contra spiritales nequitias fortiter dimicantes, tamen renuunt hic in terris consolari: Nam mensuram bonam, et confertam et coagitatam et superfluentem dabunt in sinum eorum.

Mysteriis praetermissis resurrectionis, quaestionem unam dumtaxat, tempori maxime accomodatam, nobis, ut spero, non minus utilem, quam 'jucundam exponam. Quaero igitur, quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae dominicae resurrectionis non redeat ad eumdem anni diem, sicut dies reliquarum celebritatum? Celebritas incarnationis semper incidit in diem Martii vigesimum quintum. Dies, quo natus est Dominus, semper agitur mense Decembri die etiam vigesimo quinto. Circumcisio, apparitio praesentatio aliaeque celebritates semper ad unum et eundem anni diem revertuntur. Quae igitur causa est, cur dies resurrectioni dominicae consecratus numquam sit idem? et nunc in mense Martio, nunc in Aprili, nunc maturius nunc serius ad nos redeat?

Primum hoc loco, ut D. Augustinus ad Januarium scribens, hanc ipsam quaestionem edisserens, monet: « Illud nosse oportet, in Catholica Christi Ecclesia, alios festos dies in memoriam tantum alicujus rei gestae, alios in memoriam simul et Sacramentum celebrari. » Prioris generis sunt dies, quo conceptus, quo natus, quo circumcisus, quo baptizatus est Dominus. Siquidem isti dies, et si qui alii eodem genere continentur, non alia de causa sacri et festi sunt, quam ut nobis in memoriam revocent, quae beneficia a Deo illis diebus acceperimus, et nos pro eis, eodem Domino sincero affectu in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus gratias referamus: Ad hoc vero nihil est opus aliud, quam revolutum anni diem, quo res gesta

est, singulari celebritate ac religione peragere porro dominica passio et resurrectio, quas ascensio in coelum et missio Spiritus sancti subsequuntur, ad posterius genus pertinent. Nec enim dies isti ideo solum celebrius peraguntur, ut Dominum pro nobis mortem obivisse, ac deinde tertia die resurrexisse recordemur; sed etiam ut aliquid praeterea a Domino gestum vel a nobis gerendum intelligamus. Hinc videlicet, ut Pascha celebretur, expectamus primum mensem Martium, qui Primus in mensibus anni et mensis novorum in sacris litteris appellatur. Observamus deinde in eo mense tertiam hebdomadam lunae, nempe a die decimo quarto, usque ad vigesimum primum quo tempore lunam diminui, vulgus hominum censet. Postremo in ea hebdomada non quoscumque dies accipimus, ut Hebraei faciunt: sed expectamus ad obitum Domini celebrandum diem sextum, ad sepulturam diem septimum, ad ressurrectionem diem octavum: quos etiam tres dies non temere, nec sine causa Dei sapientia, ut in eis secundum carnem moreretur, ut sepulcro quiesceret et ab inferis reverteretur, expectavit. Quaenam igitur in ipsa 'observatione temporum et dierum mysteria latent? Cur observamus mensem novorum, et in eo mense tertiam heddomadam lunae, et in ea hebdomada diem sextum, septimum etoctavum?Quid haec tempora nobis significant? Quae Sacramenta continent? Haec paucis aperienda sunt.

Initio igitur mensem Martium expectamus, quod ipse sit, ut Scripturae loquuntur, mensis novorum. Quando enim quaeso, melius, et commodius agi potest dominicae resurrectionis celebritas, qua mundus jam collapsus renovatur, et nos jubemur in novtatate vitas ambulare, et expurgare, vetus fermentum, ut simus nova conspertio: et exuere veterem hominem, et induere novum; et renovari spiritu mentis nostrae, idque de die in diem; quam eo tempore, quo omnia resurgunt, innovantur, renascuntur, augentur? Nonne hoc tempore, anno quodammodo resurgente ac innovato, resurgunt in arvis fruges, ubique in pratis flores, in arboribus frondes, in viribus gemmae? Nonne ubique valles et montes virescentibus herbis et graminibus vestiuntur? Nonne redditur, sua terrae fcecunditas, mari tranquillitas, aeri serenitas, rebus omnibus vita? Ecce quam aptum et idoneum tempus elegit sapientissimus Deus, et innumerae prope resurrectiones, tum hanc unam Domini resurrectionem quasi famulae et administrae comitarentur; tum nos omnes ad resurgendum, et vitam ac mores innovandos et immutandos invitarent.

Exspectamus secundo loco tertiam hebdomadam lunae, propter duas causas. Una est, quod in passione ac resurrectione Domini tertia mundi aetas, et ut beatos Augustinus loquitur, tertium tempus inchoetur. Prima siquidem aetas fuit ante legem ab Adam, usque ad Moyseu: secunda in lege, a Moyse usque ad Christum: tertia post legem, ab obitu et resurrectione D< mini, usque ad obitum totius mundi, et communem ac generalem resurrectionem omnium filiorum Adam. Altera ratio hujus observationis paulo abstrusior atque obscurior, atque idcirco pluribus verbis explicanda. Sol et luna in sanctis litteris Deum et hominem significare solent. Deus enim passim Sol justitiae nominatur, Malachice quarto: Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Sapientiae quinto: Erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nob>s. Et Ecclesia de Christo non raro canit: Sol justitiae Christus Deus jioster. Homines vero, ac praecipue post peccatum, ideo lunae comparantur, quia, ut Ecclesiasticus ait: Stultus sicut luna mutatur: et nihil stultius homine peccatore. Perpendite modo ex accessu lunee ad solem, vel recessu ejusdem a sole, quam aperte demontretur, quid fiat in homine cum accedit ad Deum vel recedit a Deo. Luna cum ad solem accedit, illustratur in parte superiori, qua respicit coelum; et obscuratur in parte inferiori qua respicit terram. Cum recedit a sole, illustratur in parte inferiori, obscuratur in parte superiori.

Itaque tempore novilunii, cum luna omnino objecta est soli, nobis quidem, qui solum partem inferiorem respicimus, omnino defecisse, et nihil luminis habere videtur: et tamen ea in parte superiori tota completur lumine. Contra autem cum longissime abest a sole, et ei e regione opponitur nobis plenissima et pulcherrima videtur: et tamen in parte superiore tota est obscura. Ad eumdem modum, cum homines per peccatum a Deo recedunt, eique opponuntur, obscurantur in parte superiore, illustrantur in inferiore: hoc est, obliviscuntur Dei et bonorum aeternorum, et omnes vires in terrena convertunt. Et ut ait Jeremias sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescie¬

runt. Sapientes sunt secundum carnem, sciunt conservare et augere divitias; sciunt non solum tueri, sed etiam extendere limites suos: sciunt pro tribus obolis optime litigare: at vero sapientiae et coelestis doctrinae, nondum alphabetum attigerunt. Et isti quidem, quorum infinitus est numerus ab oculis terree laudantur, celebrantur, volitant per ora et aures vulgi. Tunc luna est plena, omnes aspiciunt, multi invident, plures adulantur. At in oculis Dei et Angelorum contemnuntur, despiciuntur, foetent coram eis. Contra vero cum aliquis per poenitentiam et veram conversionem accedit ad Deum, tum illustratur in parte superiore, oculos suos convertit ad coelum, eo dirigit omnes radios suos, ea cogitat, ea diligit, ad ea suspirat, et interim obscuratur in parte inferiore. Obliviscitur enim terree et rerum terrenarum, moritur quodammodo mundo, et crucifigitur. Neque valde studet propagandas soboli, nec honoribus acquirendis, nec patrimonio ampliando: et isti pauci sunt et pauci illi contemnuntur et irridentur. Cum enim aliquis relictis turbulentis negotiationibus mundi, serio ad Christum convertitur, et cum eo conjungi eique subjici desiderat, quid tum dicunt filii hujus saeculi? quid judicant oculi carnis? Nempe eum deficere, obscurari, insanire. Quoties illas voces audimus: Adolescens tantae spei, qui tantos progressus in studiis litterarum vel in aula regis faciebat, qui familiam suam multis titulis et ornamentis augere potuisset, ecce quomodo periit, abscondit se in monasterio, ubi deinceps latebit et ignorabitur. Et qui in luce honorum et dignitatum versari potuisset, nunc in tenebris mouasterii otiosus versabitur, et nec sibi, nec suis, vel adjumento vel ornamento erit. 0 quam vehementer falleris sapientia carnis? Tu vero deficis, ille proficit. Tu autem proficis in oculis hominum, ille proficit in oculis angelorum. Tu sapis ea, quae carnis sunt; ille sapit ea, qua) Dei sunt. Tu diligis ista, quia meliora non nosti, ille illorum obliviscitur, quia recordatur meliorum: tu servire potes Mammonae, quia Deo non servis; ille renunciat Mammonae, quia Deo servire cupit, et nemo potest Deo servire et Mammonae. Sed tunc intelliges, licet sero, tunc sapere incipies, cum in extremo die cum perditis et damnatis dices: 6 nos insensatos, qui Vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honora: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Quorsum tam multa, dicet aliquis, de cursu lunee? Omnino ad propositum, auditores: Deus enim qui est Lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, cum primum hominem condidit, ejus faciem ad se convertit, ad eum modum, quo luna se habet, cum est conjuncta cum sole. Itaque tunc homo subjectus Deo illustrabatur interius, gaudebat ac delectabatur in Deo neque ei valde curae erant convivia, choreae, aliaeque sensuum et carnis voluptates: habebat enim alia sine comparatione majora et meliora. Verum non diu infelix homo hac felicitate frui potuit: statim enim daemone impellente, per peccatum ccepit a Deo recedere, et simul faciem ab eo evertere, atque ad terram convertere; non secus ac luna facit cum a sole recedit. Legite historias rerum gestarum a condito orbe, ibi plane videbitis post peccatum primi hominis, semper hominibus magis et magis a Deo recedentibus crevisse in orbe contemptum atque ignorantiam veri Dei; et simul auctam prudentiam carnis, auctas fraudes, auctam industriam male agendi, auctam nequitiam et libidinem fuisse. Quid tunc fecit Deus? expectamt ut compleretur nostra malitia, et discederent homines quam longissime poterant, et lunse persimiles essent. Cum ad finem secunda} hebdomadse, hoc est, ad diem decimum quartum pervenit, et tunc demun hac plenitudine temporum et humanae malitiee, luna videlicet plena existente, et secundam hebdomadam complente, misit Deus Filium suum, ut moriendo ac resurgendo, rursum genus humanum ad se traheret, atque ad conjunctionem cum sole revocaret. Itaque sicut initio tertiae hebdomadae iterum luna ad solem faciem suam convertit, atque ad eum properat, donec ei rursum plene ac perfecte subjicitur: itanos quoque a Christo de cruce concionante vocati et excitati ad Deum convertimur; et qui eramus longe, efficimur prope: et quanto magis ei affectu pietatis propinquamus, tanto magis exterior noster homo corrumpitur, et interior renovatur de die in diem, et mundo crucifigimur et morimur, ut soli Deo in Christo vivamus, et pascha quotidie agamus, quod transitum significat, dum transimus de morte ad vitam, de tenebris ad lucem, de vitiis ad virtutes, donec veniat dies felicissimus novilunii, et luna cum sole, hoc est, Eccle¬

sia cum Christo plane ac perfecte in coelo jungatur.

Haec igitur est causa cur Spiritus sanctus, hoc nostrum pascha, atque hunc transitum non alio tempore, quam tertia lunae hebdomada: rion quoscumque dies, sed certos quosdam Dominus elegerit, nempe sextum, septimum et octavum, et hoc potissimum triduum nobis moriendo, quiescendo et resurgendo commendaverit. Cujus rei duas quoque causas fuisse video. Prima est ut Christus in hoc excellentissimo opere liberationis, verus Deus Filius ostenderetur, omnino decebat, ut quemadmodum Deus sexto die hominem creaverat; ita Christus sexta die eumdem hominem, sua morte ac passione ad vitam, quam amiserat, instauraret, et septima die quiesceret ab opere redemptionis. Et sicut Deus octava die non redierat ad aliquas novas res procreandas, sed solum ad ea gubernanda et conservanda, quse ante sabbatum creaverat: ita Christus octava die resurgeret quidem; sed non ad laborem, non ad condonandum, non ad jejunandum, non ad pedes discipulorum lavandos: sed dumtaxatad Ecclesiam administrandam et regendam, quam sibi proprio sanguine et vita pepererat. Deinde voluit Dominus, ut B. Augustinus in epistola illa ad Januarium docet, hoc sacratissimo triduo nobis ostendere, quid agere, et quid sperare ac desiderare deberemus. Omnis enim vita sanctorum tribus diebus peragitur. Primum excipit nos dies passionis, dies sextus, in quo flagellamur tamquam filii, et in quo dicitur nobis: Tolle crucem tuam et sequere me. Et hic quidem a die natali usque ad diem obitus durat. Sequitur deinde dies sabbati, dies quietis, ab obitu usque ad resurrectionem, quo die dicitur sanctis: Beati mortui, qui in Domino moriuntur: Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a labor thus suis, opera enim illorum sequuntur illos. Postremo adveniet optatissimus dies octavus, quo absorbebitur mortalis vita, et Inimica destruetur mors, et Dominus Christus Conformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae: et tunc plene ac perfecte resurgentes jam non moriemur, mors ultra nobis non dominabitur: quia vero non resurgent iterum sancti homines ad labores, nec requies illorum illis sceculorum spatiis terminabitur, ideo nec septimus dies finietur, sed continuabitur cum octavo: in quod etiam Moy-

ses significare voluisse videtur, cum in libro primo Geneseos, soli diei septimo non adjungit vesperam: siquidem gloria resurrectionis non extinguet, sed excipiet et conservabit, ac etiam meliorem faciet requiem beatorum. Porro de hoc triduo et psalmo quodam legimus: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Est enim nobiscum in tribulatione Deus, dum est dies sextus, et tempus crucis peragitur; eripiet vero et liberabit de omni tribulatione, atque in quiete constituet, cum dies septimus, hoc est, dies mortis advenerit. At die octavo tum demum nos a mortuis excitabit, et gloriosos ac beatos efficiet. Itaque ■ die sexta dicitur: Cum ipso sum m tribulatione: die septima, eripiam eum: die octava glorificabo eum.

Quae cum ita sint, auditores, omni animi provisione cavendum est ne de illorum numero simus, qui rationem hujus sacratissimi tridui non intelligentes, hic in terris agere volunt non diem sextum ut deberent; sed septimum et octavum, nempe crucem ferre non volunt, contra spirituales nequitias arma sumere, et fortiter dimicare non volunt. Sed quid illis accidet? Num feriam sextam et tempus crucis evadent? Non evadent sane. Omnino enim tempus crucis agere debemus, vel in hoc saeculo brevissimum vel in alio sempiternum. Itaque nemo se ipsum fallat, nemo se ipsum decipiat, nemo ut hic sabbatum et sabbatum breve ac turbulentum agat, sabbatum illud pacatissimum et sempiternum quod in alia vita nobis Dominus pollicetur, amittat. Quid enim stultius, quid insipientius, quam ut hic ad momentum laeteris, ac diem festum agas et incidas in eam quadragesimam, quae Pascha non expectat, et in eam vigiliam, quam nullus consequitur dies festus, et in eam sextam feriam quae sabbatum et dominicam post se non habet.

Quamobrem oro vos atque obtestor, auditores, ut hoc alte mentibus vestris infigatis, neque semen istud veri verbi Dei vobis de corde ab ullo daemone auferri sinatis: sententiam ac decretum esse Dei, ut omnes sive adolescentes, sive senes, sive nobiles, sive ignobiles, sive pauperes, sive divites, ad requiem sabbati, et gloriam dominicae resurrectionis non perveniant, nisi hic in terris feriam sextam egerint crucemque portaverint. Quid est portare crucem? Quid? Tolerare injurias, reddere bonum pro malo, dimicare viriliter contra vitia, coercere libidi¬

nes, non fornicari, non inebriari, non alias foediores voluptates consectari, quae nec nominari honestis vocabulis possunt.

At, inquis, tametsi ista non servo, tamen postea ad confessionem accedo, atque ita crucem meam fero. Verum est quidem, ad confessionem accedis, sed qua contritione? quo dolore? quo desiderio satisfaciendi? quo proposito non peccandi? Certe tales confessiones hoc nostro saeculo fiunt, ut ego vehementissime reformidem illas audire. Nonne singulis annis promittis sacerdoti, te diligentiam adbibiturum, ut non pecces? Nonne statim promissionis oblivisceris? Nonne anno sequenti cum iisdem peccatis et fortasse pluribus et majoribus ed eum accedis? Audire vultis sapientem quamdam fabulam? Ferunt aliquando lupum a pastore quod m in stabulo comprehensum: cumque jam pastor mortem minitaretur, lupum facundia sua uti coepisse, ac dixisse: Domine, non amplius veniam, spondeo, promitto, do fidem, nihil amplius detrimenti tuis gregibus inferam. Pastor vero: Non me decipies, inquit, et tunc vero non amplius redibis si te interficiam. Quid ego tibi parcerem, qui non solum agnos et oves devoras; sed etiam emi stabulum ingrederis, etiam sine fame, solum libidine nocendi omnes oves oc idis? Tum lupus: Vere, domine; ex corde, ex animo poenitet me nequitiee meae, agnosco stultitiam meam, et deinceps, nunc polliceor, me nihil unquam accepturum, nisi fames coegerit, et fame etiam cogente, non consumam amplius, quam pretium septem obolorum. Tandem pastor misericordia motus: Vade, inquit, tu etiam debes vivere, sed recordare promissionum. Abiit lupus, et cum in itinere meditaretui sobrietatem, ecce occurrit ei pinguissimus quidam vervex. 0 gravem tentationem. Et quid egit lupus? Hic, inquit, habeo prandium praeparatum: sed quid respondebo pastori, si hoc agam? Quid ei respondebo? Tandem cepit bonum consilium, atque ait: Iste vervex nihil valet: ego certe non illum tribus obolis emerem. Itaque finxit illum non valere tres obolos, et sic eum devoravit. Sequenti die invenit bovem unum, quem etiam parvulus vitulus sequebatur. Tunc lupus ex facto priore audacior factus: Bene, inquit, iste bos valere potest quatuor obolos, vitulus tres, tota summa ad septeni obolos vix perveniet, et ad eum modum eos occidit. Itaque hoc modo cum plerisque hominibus agitur, auditores: exercent toto anno vitam luporum, veniunt, sabbato sancto ad pastores, audiunt sibi aeternum interitum esse paratum, omnia se facturos, et numquam amplius peccaturos esse pollicentur. Sed quid? Venit pacha, occurunt occasiones peccandi, illi statim in promptu habent, quo pacta extenuent. Invitat aliquis ad tabernam; 0, inquit, promissi pastori meo, me non amplius iturum, Quid? inquit. Non hoc promisisti, sed non iturum, ut ine ries te: ego idem promisi, neque volo ut inebriemur: absit hoc a nobis: sed quoniam jam agitur pascha, erimus paulo hilariores, bibemus unum poculum vini. Itaque eunt, et redeunt tam bene poti, ut vix recti per plateas incedant. Omitto de fornicationibus et aliis gravioribus peccatis dicere, nam numquam esset finis. Summa haec est singulis annis eadem peccata ad pastores redeunt, nunquam cumulus diminuitur: et quid putatis has confessiones prodesse? Si viderem te lacrymis rigatum, et magno desiderio flagrantem patiendi, et laboriosis operibus Domino satisfaciendi, et signa in te verse conversionis aspicerem, tum dicerem, te ferre crucem. Ad solum peccata, non solum sine dolore, sed etiam sine rubore recitare, et sequenti die in eadem labi, hoc non est portare crucem: sed crucifixum irridere. Itaque non fers crucem in confessione, quia sine dolore et poenitentia confiteris. Quando igitur cruces portas? Quando feriam sextam agis? Quando Dominum imitaris? Certe nunquam. Nunquam igitur ad sabbatum pervenies. Serio et ex animo loquor, semper in gehenna feriam sextam ages.

At, inquis, nimis severa, nimis dura, nimis aspera nobis proponis. Non nego, non inficior illud. Dura sunt et amara; sed dulcia et jucunda illa erunt, ad quae ista perducunt. Et rursum, aspera sunt hsec, sed asperiora multo erunt, quae iu gehenna peccatores manent. Postremo hanc viam et non aliam Dominus Christus et virgo Deipara et omnes sancti tenuerunt. -

Quamobrem, auditores, viriliter contemnamus sabbatum praesentis vitee, sabbatum aerumnosum, turbulentum, brevissimum, momentaneum, plenum necessitatibus et mutationibus, in quo si non comedimus, esurimus; in quo si non bibimus, sitimus: si

multum bibimus: inebriamur, et corpore etiam languemus; si non dorminus, deficimus; si nimium dorminus, torpemus; si ambulamus, defatigamur, et idcirco surgimus ut ambulemus: si vestimenta non induimus, frigemus, si induimus, saepe nimium calemus. Contemnamus hoc sabbatum, quod nunquam vacat a morbis et doloribus, in quo si abit unus, succedit alter; si abit dolor dentium, succedit dolor capitis; si confirmatur caput, debilitatur stomachus. Contemnamus hoc sabbatum simulatum, non verum. Quomodo enim est sabbatum, quod est timoribus et sollicitudinibus plenum? Si es puer, times virgam: si es adolescens, morbus amoris te discruciat: si es vir, cura familiae tibi somnum et quietem aufert: si es senex, ipsa senectus est tibi oneri, cum etiam minimus labor senectutem frangat; si es dives, fortunarum conservatio tibi negotium es molestiam parit: si es pauper, semper cogitas quo pacto tibi victum comparare poteris: si es regibus subjectus, times exactiones tributorum: si es princeps, times defectionem civitatum. Contemnamus hoc sabbatum, ubi nulla aetas est perfecta, nulla caret vitio ubi juventus est robusta, sed insana: senectus sapiens, sed infirma. Contemnamus hoc sabbatum, atque ad illud aspiremus, ad quod hodie nostrum caput Christus, primogenitus ex mortuis et prxmitix dormientium pervenit. 0 dulce sabbatum sanctorum? 0 vere felix et solum felix sabbatum futuri saeculi? ad te suspirat peregrinatio nostra ab exitu usque ad reditum: tu neque fame, neque siti, neque ullo aestu cruciaris; tu nescis labores, dolores ignoras, curas ac sollicitudines non novisti: te neque somnus torpere facit, nec vigilia fatigat, nec timores exterrent, nec molestiae premunt. Apud te est juventus sapiens et senectus robusta: et haec tam fortunata aetas nunquam mutabitur, nunquam deficiet, nunquam finietur; sed peraget annos et saecula, et centurias et myriades saeculorum, et semper erit idem sabbatum, semper aeque florens ac virens permanebit. Actio quidem otiosa et otium plenum dulci negotio, et sine fastidio satiabit, et cum eo nexum amoris conjunget, qui est ipsa beatitudo et vita aeterna, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Arnen.

Hsec dies boni nuntii est: si tacuerimus et noluerim us nuntiare sceleris

arguemur. IV Reg. vii, v. 1>.

Verba Samaritanorum leprosorum, obsidionem urbis suce, Syris fugientibus, solutam nuntiantium ad hodiernam festivitatem liberationi non unius urbis, sed totius orbis solemnem, applicatur. Concio D. Petri Cornelio factapro hujus concionis materia proponitur, in qua paucis verbis tria praecipua fidei mysteria complexus est, incarnationis, passionis et resurrectionis Chris i. Bonorum vita comcedice, malorum t>agcedice comparatur. Sententia S. Petri, unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, explicatur, quomodo nimirum Christus bis fuerit unctus, semel in- anima ab initio incarnationis ( quod impie negat Cerinthus), semel in- corpore in resurrectione; et quomodo Christi unctio a nostra unctione discrepet, docetur. Cur Spiritus sancti dona oleum dicantur, septem efferuntur cum suis amplificationibus rationes Prima, quia oleum vim habet facile penetrandi et emolliendi. Secunda; quia mira lenitate et virtute an«dyna pi ivditum est. Tertia quia co in certamen descensuri ungebantur. Quarta, quia res quasd >m reddit magis perlucidas et transparentes. Quinta, quia illud, praesertim pretiosum, magnum de se spargit fragrantiam. Sexta, quia lentitiam parit; ubi olei moeroris et Icetitice antiquorum obiter fit mentio. Septima, quia semperhquo-

ribus caeteris supereminet; quoe omnes proprietates donis Spiritus sancti etiam conveniunt. Quomodo deinde gratia Dei sit conservanda et dispensanda, exemplo Christi similitudinibus solis et columbariorum, demonstratur.

Secunda pars explicationem concionis D. Petri prosequitur, ct obiter ostenditur, quod nullus crucem erubescere debeat. Narratur, quam multis testimoniis sacrce litterae nobis mysterium resurrectionis inculcent; et quam variis modis Christus suam voluit confirmare resurrectionem, per Angelos, fide dignos testes, per ostensionem vulnerum, per operationem vitalem, per repetita miracula. Bcsurrectionem nostramvariis argumentis a SS. Patribus probari nullum- tamen haberi firmius, quam Christi resurrectionem, ex qua nostra dependet, convincitur. Vita Christi comoedice ccssirnilatur, in qua primi omnia varia et dubia, media funesta, quas finis lectissimus et gloriosissimus excipit; hanc item comcediam plurimos sanctorum egisse declaratur. Pro conclusione pulchra subnectitur, doctrina, quomodo spe, eaque incomprehensibilis felicitatis, nobis videndum sit.

Licebit enim mihi, auditores optimi, in tam illustri ac lseta solemnitate ac celebritate, eodeni apud vos uti principio, quo leprosi quondam Samaritani nuntium jucundissimum in urbem Samariam allaturi inter se usi fuisse referuntur. Si enim illi,.cum vidissent illam urbem gravi ac diuturna obsidione liberatam, exercitum Syrorum terrore de coelo immisso penitus dissipatum ac fusum, spolia inimicorum, vasa, vestes, arma, copiam bonorum omnium in viis publicis jacere, quae Syri videlicet dum turbarentur ac fugerent^ sponte abjecerant, optimo jure inter se dixerunt: Haec dies boni, nuntii est: si tacuerimus et noluerimus nuntiare, sceleris arguemur. Quanto nos magis, qui non urbem unam, sed hesterna die orbem totum vidimus non solum longa et dura obsidione liberatum; sed etiam de faucibus mortis quadammodo ereptum et tartareas legiones ita prostratas ac fractas, ut jam ad solam memoriam praeteritae victoriae contremiscant, atque ad solum conspectum vexilli nostri imperatoris, nostrseque militiae terreantur: praeterea urbes inimicorum succensas, praesidia eversa, castra spoliata, captivos ereptos, denique mortem mortuam, peccatum occisum, vitam revocatam, solem coelo, et coelum terris restitutum. Quanto nos, inquam, magis dicere debemus: Haec dies boni nuntii est: si tacuerimus et noluerimus nuntiare, sceleris arguemur. Annuntiamus igitur Vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; Quia redditus est nobis hodie Salvator: Quem enim occiderunt Judaei Suspendentes in ligno, eum suscitavit a mortuis Dominus tertia die, et qui in baculo suo solus transivit Jordanem, is duabus turmis comitatus regreditur: et qui viam universae carnis, hoc est, vias mortis pro nobis intravit; is iterum adinvenit, atque aperuit vias vitae.

Porro hoc nuntium, hoc verum, explicat nobis apostolus Petrus in iis verbis, quae ex capite decimo Actuum Apostolorum hodierna die Ecclesia nobis proponit. Audivistis enim inter sacrorum solemnia lectionem ex Actibus Apostolorum recitari, ubi Apostolus Petrus, Cornelium Centurionem gentium primitias Christianae fidei mysteriis imbuens ita concionatur: Vos scitis, inquit, quod factum est verbum per unive?'sam Judaeam, incipiens a Gallaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Quibus verbis tria praecipua, ac fere difficillima nostrae religionis mysteria summa brevitate complexus est. Incarnationem videlicet Salvatoris passionem ac resurrectionem. Quamquam nec reliquum cursum vitae

ejus omnino intactum reliquit. Ait enim: Qui per transi it bene facundo et sanando omnes oppressos a Diabolo. Itaque hodie Ecclesi^ Catholica, mater nostra, quasi. epilogum quemdam faciens totum cursum Domini ab initio admirabilis istius conceptionis usque ad finem felicissimae resurrectionis nobis ob oculos ponit. Neque id absque magna et gravi ratione. Est enim cursus Domini similis comoediae, quae anceps habet initium, perturbatum medium, sed felicissimum finem. Sicut rursum cursus Satanae et divitis epulonis plane tragicus fuit. Initium enim optimum habuit; sed exitum pessimum. Istos vero tam diversos fines semper in memoria retinere, atque assidua meditatione revolvere, mirum est profecto, quantum conferat ad omnem vitam bene beateque instituendam. Quis enim non cupiat (cum alterum necesse sit) comoediam potius, quam tragoediam agere? Christum, quam Daemonem imi. ari? Fiuctuari nonnihil in medio mari, sed tamen ad portum feliciter appellere, quam tota navigatione prosperis flatibus ventorum frui, et tandem in portu naufragium pati? sed aggrediamur, si placet, ad concionem Apostoli Petri breviter explicandam.

Vos scitis, inquit, quod factum est verbum per universam Judaeam, inc piens a Galilaea, post baptismum, quod praedicavit Joannes: hoc est. Non arbitror vos ignorare, quid contigerit hisce tribus annis in Judaea et Galihra, posteaquam Joannes baptismum poenitentiae praedicavit. Signi em hebraico moreB. Petrus nomen verbi usurpat ad res ipsas designandas, quae verbis explicari solent. Vos scitis ^ inquit, verbum caro factum est. Audivistis sine dubio famam ejus rei, quae gesfa est. Quia vero dicere poterant, quam historiam narras? Quid est, quod contigit his tribus annis? stati m subjungit: Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spintu sancto et virtute, qui per transiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo. Loquor, inquit, de Jesu Nazareno, hoc est verbum, quod factum est. Profecto enim pervenit etiam ad vos celebritas nominis et sapientiae et prodigiorum ejus: Fuit enim vir Propheta, potens in opere et sermone. Hunc igitur Deus initio unxit Spiritu sancto et virtute.

Haec est prima pars concionis, quae incarnationem divini verbi attingit. Neque enim semel; sed his unctus fuisse Christus invenitur: semel in incarnatione, iterum in resurrectione. Prior unctio proprie ad animam pertinuit, tunc enim, in incarnatione videlicet, unctus fuit gratia, sapientia, virtutibus, gloria etiam et beatitudine, sed animae, non corporis. Posterior unctio fere corporisfuit. In resurrectione siquidem unctum fuit corpus Dominicum immortalitate, luce, gloria, exaltatione. Atque huc pertinere videtur locus ille Psal. xliv, ut B. Hieronymus ad Pi incipiam scribens, exponit: « Dilexisti justitiam et od<sti. iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae conferri bus tuis. Propterea, inquit, quia dilexisti justitiam, cum per passionem et mortem justum pretium pro peccatis nostris persolvisti, et unicuique suum tribuisti, Deo patri honorem, hominibus salutem, angelis laetitiam, daemonibus confusionem: quia etiam Odisti iwquitatem, et ita odisti, ut malueris crucifigi et mori, quam regnum peccati non evertere: ideo Unxit te Deus, Deus tuus in die resurrectionis, Oleo laetitiae, immortalitatis et gloriae. Quod idem aliis verbis legimus in Apostolo: Humiliavit, inquit, semetipsum factus obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exultavit illum. Hoc est, unxit illum in regem, ut acciperet Gentes haeredt talem suam et possessionem suam terminos terrae. Et non ipse deinceps ulli subjiciatur sed omnia sibi subjiciat, et In nomine ejus omne genu flectatur coelestium terrestrium et infernorum. Sed quamquam haec ita se habent, tamen Apostolus Petrus hoc loco non de resurrectione, sed de incarnatione loquitur. Neque enim ut Cerinthus, Tertulliano teste, blasphemavit, Servator noster in infantia, pueritia, adolescentia tamen fuit Jesus, deinde anno trigesimo coepit esse Christus, sed ab ipso primo instanti conceptionis suae unctus fuit Spiritu sancto et virtute: atque adeo ab ipso primo instanti, quo Verbum caro factum est, Christus, hoc est, unctus et rex, et Sacerdos ac Propheta optimo jure dici potuit.

Attribuitur vero haec unctio Dei Filio ratione humanae naturae quam ex matre his diebus novissimis assumpsit, non ratione divinae, quam ex Patre ex aeternitate accepit. Nec enim Dei Filio, secundum formam Dei, convenit ungi, sed ungere neque gratiam et dona Spiritus sancti accipere; sed dare. Itaq ne sicut Filius Dei ratione humanae naturae ambulavit, comedit, bibit, passus est, mortuus est, excitatus est: sic etiam

ratione ejusdem naturae, unctionem Spiritus sancti, hoc est, gratiam et caetera dona, in ipsa sua conceptione accepit^ sed alio tamen modo quam nos accipiamus. Non enim unctionem istam accipimus, ut Filii Dei efficiamur, Christus vero non ut fieret, sed quia erat Filius Dei. Tametsi enim simul in momento uno atque eodem haec omnia facta sunt, et natura humana creata a verbo divino assumpta, et unctione Spiritus delibuta: tamen non ideo a verbo divino assumpta, quia unctione Spiritus delibuta, sed contra ideo unctione Spiritus delibuta, quia a verbo divino assumpta. Decebat enim ut ea natura per eam admirabilem ac plane -singularem assumptionem sponsa summi regis effecta omnibus donis, et virtutibus et charismatibus divinis ornaretur. Itaque unctio assumptionem non praecessit, sed potius comitata et secuta est: hoc est, quod Joannes ait: Verbum, inquit, caro factum est: et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Siquidem primo loco ponit, quod ordine naturee praecedit. Et verbum, inquit, caro factum est: deinde meminit ejus, quod suo ordine sequitur: Plenum gra'iae et veritatis, hoc est, unctum Spiritu sancto, et virtute. Nec frustra addit: Plenum: Christus enim non ad mensuram unctionem Spiritus recepit: sed tam abundanter, ut ab ipso tamquam ex capite in nos omnes unctio derivetur. Nam ipse est caput, unde unguentum Descendit in barbam, hoc est in apostolos Christo capiti proximos. Deinde usque In oram vestimenti ejus, hoc est, in nos omnes. Nos, enim, omnes de plenitudine ejus accepimus. Atque hinc ipse singulariter dicitur Christus, hoc est, unctus: nos non tam Christi quam Christiani nominamur: tamquam ii, qui uncti quidem sumus sed unctionem nostram illi acceptam referimus, qui plenissime et singulariter est unctus. Hsec igitur est sententia B. Petri, cum ait: Unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute.

Sed quairet aliquis fortasse: Cur dona Spiritus sancti oleum appellentur? Quid habet unctio cum gratia, oleum cum Spiritu? Cur potius ait Apostolus Petrus, Unxit eum Spiritu sancto, quam replevit e«m Spiritu sancto? Non est hic unus locus, auditores, in quo Spiritus sanctus oleum appelletur: imo vero nihil frequentibus Spiritus, quum oleum nominatur. Psal. lxxxviii. Oleo sancto meo wiixi eum. Isaiaa lxi. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Daniel. ix. Impleatur visio et Prophetia, et tingatur tinnitus san^ orwn. Actorum iv: Convenerunt vere in < iviiate ista adversus pueru n saw tum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius P ita tus. Posterioris ad Corinthios capite primo: Qui unxit nos Deus, qui et sn/navt nos et dedit pignus spiritus in cordibus noslns. Primae Joannis secundo: Et vos unctionem habetis, et unctio quam a«ve ‘is 'is manent in vobis e' unctio ejus docet vos. Denique Ecclesia his et similibus vocibus Scripturarum edocta, Spiritum sanctum spiritualem unctionem appellare solet. Quare non sine multis et magnis rationibus Apostolus Petrus gratiam Spiritus sancti oleo comparavit, cum ait: Unxit eum Spiritu sancto et virtute.

Et mihi quidem impraesentiarum septem rationes occurrunt, juxta numerum eorum donorum, quaelsaias Propheta Spiritui sancto attribuit. Primo, sicut oleum id proprium habet, ut, cum sit liquor subtilissimus ac tenuissimus, facile, suaviter ac sine strepitu pene omnia penetret: sic etiam gratia Spiritus sancti cordibus lapideis, ferisque pectoribus ita illabitur, et ea tanta facilitate et suavitate emollit et convertit, ut nihil admirabilius cogitari possit. Non enim vim atfert, neque cogit; sed incredibili suavitate ita se cordibus impiorum insinuat, ut ea faciat id velle ac desiderare, quod ante fugiebant et horrebant: id odisse ac detestari, quod ante maxime diligebant.

Deinde, sicut oleum medicamentum est, sed molle ac suave, quod non mordet, sed fovet: neque angit, sed lenit, et mitigat dolores, sic etiam gratia Spiritus sancti curat vulnera peccatorum. Et adeo potens est hoc genus medicamenti, ut una gutta hujus olei omnem morbum, quamvis deploratum et lethalem facile possit expellere.

Tertio, sicut oleo inunguntur athletae, qui certaminibus variis ad coronam contendunt; sic etiam gratia Spiritus sancti inunguntur Christiani, ut inde roborati et confirmati nullis tentationibus aut persecutionibus cedant. Id Apostolis accidisse videmus. Posteaquam enim in die pentecostes oleo isto copiose delibuti fuerunt^ non amplius fugam, propter metum Judieorum aut latebras meditabantur: sed robusti et audaces effecti, licet pauci et inermes totem orbem et omnes daemones provocare atque aggredi non timuerunt.

Quarto, sicut proprium est olei illustrare et purgare, vel ut magis proprie loquamur,

res quasdam magis perspicuas et magis idoneas, atque apertas ad lumen recipiendum efficere, quam antea per se essent: id quod experimur in papyraceis foliis, quae si oleo inungantur, instar crystalli lumen admittunt et transmittunt: sic etiam gratia Spiritus sancti purgat oculos animae, atque eos ita illustrat, et coelestium radiorum capaces facit, ut facile spiritus bonos a malis discernant, nec imprudentes in insidias ac laqueos deemouum incidant, et sublimia re<- conditaque mysteria, quantum licet, vel ad salutem necessarium est, sine labore percipiant. Itaque merito beatus Joannes: Unctio, inquit, docet vos de omnibus. Et Apostolus Paulus: Spiritualis homo, hoc oleo Spiritus sancti inunctus, Omnia judicat. Et B. Gregorius: « Ungit, inquit, Spiritus istesanctus oythai aedum, et Psalmistam facit: ungit pastorem, et Prophetam facit: ungit abstinentem puerum, et judicem senem facit: ungit piscatorem, et praedicatorem facit: ungit persecutorem, et ductorem gentium facit: ungit publicanum, et facit Evangelistam. » Et qualis est ista unctio Spiritus? Mox ut tetigerit, mentem docet, solumque tetigisse docuisse est.

Quinto, sicut oleum, ac presertim pretiosum, quale est balsamum, et alia quaedam, suavissimum odorem exhalat: legimus enim: Oleum effusum nomen tuum; et, Curremus in odorem unguentorum tuorum: et Repleta est domus ex odore unguenti: Sic etiam gratia Spiritus sancti eam flagrantiam odoris aspirat iis, quos replet, ut Apostolus dicat, Christi bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt. Et sicut malus odor scelerum ac flagitiorum, ita est malus et gravis, ut etiam ipsos scelestos ac flagitiosos offendat: ita gratus et suavis est, ut etiam perditos ac corruptos homines mirifice afficiat: et quemadmodum foetor peccati, peccatorem occultum esse non patitur; ita odor virtutis et gratia? semper homines sanctos manifestos facit. Absconderunt se olim plerique sanctorum in speluncis et in cavernis terne, quaerebant abditissimas solitudines, locaque deserta, amantes nesciri; sed quanto magis ipsi se addebant, tanto vehementius et suavius odor humilitatis, ct sanctimoniae spargebatur, et hominum multitudines ad se attrahebat. Beatus Ililarion cum quasi perpetuum bellum cum honoribus, et famae celebritate gereret, totum pene vitae suae spatium in fugiendo consum-

Chapter 29 of 40