Skip to the text

Concio 11. De eodem festo

summa a3quitate dissolutum est. At quomodo, inquis, hoc fieri potuit? Quomodo naturae duce in unam personam coeunt, et nulla est permixtio vel confusio naturarum? Et quomodo natura humana in hypostasi non sua, sed aliena subsistere potest? Quis hoc intelliget? Quis hoc capiet? Verum idcirco, auditores, diximus vobis rem istam esse novam et plenam stuporis, et de ea Isaiam dixisse, Generationem ejus quis enarrabit? Neque nos volumus, ut eam capias, sed tantum ut credas. Si ratio reddi posset, non esset mirabilis: Si exemplum haberemus, non esset singularis. Cum igitur tanto miraculo, et super omnem ordinem naturae homo quidam ita novus mundo apparuerit, ut naturam humanam et creatam, personam vero divinam et increatam habeat, verissime dicere possumus: Generationem ejus qws enarrabit.

Sed ecce vobis aliam novitatem. Is qui his diebus natus est, rex natus est. Certe reges non nascuntur, sed primum eliguntur, deinde confirmantur; postremo coronantur. Tametsi iis, qui enim nascuntur ex regibus, regnum patris debetur, tamen donec ad aetatem maturam pervenerunt, non solum reges aliorum non esse possunt, sed ipsi regi ab aliis, et gubernari necesse habent. Rex enim justus et sapiens esse debet, juxta illud Jeremice: Regnabit rex, et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra: athomines omnesstulti etpeccatores nascuntur. Solus igitur Christus rex natus est, qui ab ipsa conceptione justissimus et sapientissimus fuit. Ita que merito Isaias ait: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humerum ejus. Merito igitur magi venientes ex Perside exclamant: Ubi est, qui natus est, rex Judxorum. Merito et nos cum stupore clamamus: Generationem ejus quis enarrabit?

Jam vero si oculos mentis ad eam convertamus, ex qua Dominus noster natus est, non pauciora fortasse, nec minora miracula inveniemus. Primum de ea natus est, quam ipse sibi in matrem, antequam nasceretur, elegit, et quantum est hoc miraculum? Quis unquam puer elegit sibi matrem? Certe si in filiorum potestate atque arbitrio esset, ut sibi parentes eligerent, obscurae et pauperes foeminae numquam parerent, omnes tuto possent ingredi monasteria: siquidem nullus esset, qui divitem et nobilem matrem habere non vellet. Solus igitur Christus sibi matrem elegit, et idcirco ad eam Angelum misit, qui ei hoc ipsum nuntiaret: nec solum filius ele¬

git matrem, sed et mater elegit filium. In quo profecto novitas ista singulariter duplicatur. Ecce, inquit, ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Ergo generationem ejus quis enarrabit? Deinde quanta novitas est, ut Deus nascatur ex fcemina: ut sit B. Maria simul mater sui patris et filii? Siquidem Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Albissimus. Si oceanum universum ex parvo aliquo fonte scaturire videremus; si immensa copia frumenti, quae toti orbi alendo sufficeret, in exiguo aliquo hortulo nasceretur; si maximus et splendidissimus globus solis ex aliqua minutissima stella ortum sumeret, quis non miraretur? quis non stuperet? At hoc ipsum fit, cum Christus nascitur ex Maria. Ipsa enim est Hortus conclusus, fons signatus; stella maris; et tamen ex ea Christus natus est, qui splendidior sole, major Oceano, et granum illud frumenti est, quod cadens in terram tantum fructum attulit, ut inde totus orbis abunde reficiatur ac recreetur. Ergo Generationem ejus quis enarrabit?

Sed ut paulo clarius explicetur; cogita quantasit majestas unius regis, et quam coram eo tremunt, etiam ii, qui domi suae fortasse non contemnendi principes sunt: non audent etiam viri alioquin magni et potentes coram rege, vel fabulari vel ridere vel spuere; sed stant ibi, et interdum ad multas horas capitibus detectis, et beneficium vel magnum ducunt, si rex eos aspicere, vel aliquid eis imperare dignetur. Cogita deinde quid fieret, si majestas omnium principum, regum, Imperatorum, monarcharum in unum conveniret: vel si in uno loco et uno aspectu cernere possemus, quicquid potentiae et majestatis habent omnes principes Christiani, nec non Turea, Persa, Indus, ^Ethiops, et quotquot sunt qui in orbe terrarum dominantur: quibus etiam addas omnem gloriam, omnem splendorem, omnem excellentiam omnium angelorum, omnium sanctorum, et totius coelestis imperii: et tunc conversus ad Deum cogites id, quod verissimum et certissimum est, omnem pompam, quam descripsimus cum Deo comparatam, vix unius formiese magnitudinem adaequare. Nec enim tam facile nos formicam unam pedibus conculcamus, quam facile posset Deus omnem mundi gloriam, et res omnes creatas non solum conculcare ac dissipare, sed penitus extinguere et in nihilum redigere. Hic igitur tantus Deus, qui immensos illos orbes, qui terram et maria, qui Solem et lunam, et stellas procreavit; qui sine labore et fatigatione ita gubernat et sustentat omnes res creatas, ut nec folium arboris sine ipso decidat; cui denique omnes reges et omnes Angeli comparati formicm unius magnitudinem non adaequant: Hic, inquam, talis et tantus his diebus ex fcemina nasci, et filius hominis dici et quasi unus ex nobis fieri dignatus est. Non dubito quin te talia cogitantem stupor vehementissimus apprehendet, et ex stupore flamma amoris paulafcim ascendere incipiet, et cum Propheta stupefactus clamabis: Generationem ejus quis enarrabit?

Postremo, non ex quacumque foemina, sed ex virgine natus est. Ubi est Salomon, qui dicebat: Nihil novum sub sole? Quibus unquam saeculis auditum est, in quibus generationibus factum, in quibus libris et voluminibus lectum est, ut virgo conciperet, virgo pareret et virgo post partum maneret? Exivit Dominus de sepulcro clauso; intravit etiam ad discipulos januis clausis; sed corpore immortali et glorioso! At his diebus multo majori miraculo de clauso utero virginis matris corpore passibili atque mortali egressus est. Ergo Generationem ejus quis enarrabit? Verum ne hoc incredibile videatur, aspicite arbores quomodo flores emittant et vestigium non apparet, unde illos emisserint. Aspicite vires quomodo uvas et pampinos producant, et non propterea perforantur ut uvae egredi possent. Aspicite solem et stellas, quomodo gignunt radios et signum foraminis alicujus in eis non existit. Sic igitur virgo quasi virga florens, et quasi vitis fcecunda, et stella splendida et matutina, sine ullo virginitatis detrimento Christum, quasi florem pulcherrimum, et quasi uvam suavissimam, et quasi radium lucis clarissimum et splendissimum peperit. Quid? quod hujus rei illustrissima figura in ipsis primordiis nascentis mundi prsecessit, cum terra videlicet adhuc virgo, nondum subacta, nondum inversa, non arata, et quod magis est admirandum, non seminata, ad unam vocem imperantis Dei et dicentis; Germinet terra herbam virentem, continuo herbis, graminibus, floribus cooperta fuit: non igitur incredibile, sedamirabile est, virginem peperisse. Neque nos dicimus, generationem ejus quis credet? sed Generationem ejus quis enarrabit? Reliqua sunt locus, tempus, modus, et quibus etiam, si penitus inspiciantur? nec parva nec pauca miracula oriuntur.

Quis est igitur locus, quem sibi Liberator noster, ut in eo nasceretur, elegit? Nimirum Bethlehem Judae: locus profecto ejusmodi, ut merito exclamare possimus, Generationem ejus quis enarrabit? Non elegit, urbem, regiam Hierosolymorum, non Tiberiadem non alienam celebrem et illustrem civitatem: sed infimum et abjectissimum oppidum totius Palaestinae, et in eo non aedes aliquas magnificas, atque superbas, sed obscurissimum atque vilissimum tuguriolum. Et in tugurio non lectum mollem sed rude prEesepium. In qua abjectione non humilitas solum, sed etiam sapientia nostri Emmanuelis elucet. Cum enim in ortu laudari, in obitu vituperari deberet, in loco humili et obscuro nasci voluit, mori vero in loco celeberrimo atque clarissimo: ut nobis exemplo suo tam nascendo, quam moriendo demonstraret; nec laudes esse quaerendas, nec vituperia magnopere fugienda. Elegit praeterea Bethlehem, tum quod ea erat civitas David, et ipse sit filius David: tum quod Bethlehem domus panis interpretatur, et ipse sit ille Panis, qui de coelo descendit. Elegit vero stabulum, nemque domicilium bestiarum, tum ut ostenderet sibi inter homines locum non fuisse, quod inter eos ubique Diabolus regnaret: tum etiam, ut homines propter peccatum similes bestiarum effectos esse demonstraret: Homo enim cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, elegit postremo in stabulo prsesepe: quia fcenum pabulum bestiarum in preesepi poni solet, et ideo Verbum caro factum est: quia Omnis caro fcenum, et ipse foenum jam nostrum esse incipiebat. Quis igitur, cum audierit panem angelorum factum esse foenum bestiarum, cum Propheta non exclamet, Generationem ejus quis enarrabit?

Jam de modo. Duplex est in modo ortus illius novitas admirabilis. Primum enim cum foeminae caeteree non sine obstetricum adjumento, nec sine summo dolore et cruciatu pariant, ita ut litterae sacrae cum extremas angustias et incredibiles poenas explicare voluerint, dolorem parturientium ponant: Virgo Deipara non solum sine obsequio obstetricum, sine dolore et cruciatu, sed etiam cum maxima et incredibili laetitia, et consolatione peperit. Germinans germinabit ut lilium, inquit Isaias, et exultabit laetabunda et laudans. 0 quis intelliget,quid illanocte Maria senserit? quanto silentio, et quam aliis contemplationibus suspendebatur? Quomodo cor ipsius liquefiebat, oculi pluebant dulces lacrymas, omnia ossa et omnes medullae exultabant I Ergo Generationem ejus quis enarrabit?

Sed jam tempus est, ut de ipso tempore dicamus, quo Christus natus est. Ac ut omittam hanc esse magnam novitatem, quod tempus elegerit, in quo nasceretur, et tunc omnino natus sit, quando voluit nasci: Quis non obstupeat, si consideret, quanta sapientia Dominus non mundi initium, nec finem, sed tempus quoddam medium, non tempus bellorum, sed pacis: non reipublicae, sed monarchiae: non aequinoctium, sed solstitium: non aestivum, sed hibernum: non diem, sed noctem: et noctem non lunae, vel Martis, vel Mercurii, sed solis (ut multi non sine causa credunt) primam videlicet et nobilissimam, elegerit? Haec enim omnia complectitur ea temporis plenitudo, de qua Apostolus ad Galatas: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Initio igitur Dominus summa sapientia mundi principium non elegit. Nam cum Deus nasciturus esset, omnino par erat, ut cum tota ea dignitate et majestate id fieret, quam tanti regis adventus postulabat. Itaque: ut magis ab hominibus ejus adventus desideraretur, eum per spatium multorum millium annorum distulit, et interim numquam cessavit eum promittere, adumbrare variis typis et figuris exprimere. Neque rursum elegit mundi finem: ne si tam diu expectaretur, desiderium Mes- • sise in animis hominum penitus extingueretur. Non tempus bellorum, sed altissimae et incredibilis pacis elegit: quod ipse tamquam verus Salomon, rex pacificus, adventu suo pacem inter Deum et hominem, inter coelum et terram compositurus esset. Elegit tempus Monarchiae, non reipublicae; quod ipse sit unus, verus et summus omnino gent um monarcha, omnis Ecclesiae caput, omnium ovilium pastor. Solstitium vero hibernum elegit, quod eo die sol ad nos reverti et dies augeri incipiant, et ipse sit verus Justitise sol, qui tum nobis propinquare, atque ad nos reverti incipiebat. Porro hiemem frigidissimam et noctem obscurissimam elegit, ut hinc nos admoneret, nihil lucis, nihil caloris sine ipso in mundo reperiri: et per eum non solum lucem, sed et fervorem meridianum, hoc est, Dei gloriosam visionem, et perfectam charitatem nobis dari: per nos vero nihil esse aliud sine Christo, quam mediam noctem, frigidam, tenebrosam, horrore et squalore plenam. Postremo diem solis elegit;

tum quod ipse sit verus sol, et dies natalis ejus vere sit dies solis: tum quod eo die debuerit mundi reparatio inchoari, quo fuerat creatio inchoata: denique ut ostenderet Sabbatum legis veteris jam praeteriisse, et ei Dominicum diem legis Evangelicae successisse. Quando igitur venit plenitudo temporis, postrema aetas mundi, saeculum maxime pacificum, monarchia potentissima Romanorum, solstitium hibernum, dies Dominicus, noctis medium, exultantibus Angelis, et tota rerum universitate gestiente, hsec nova lux mundo apparuit; tot vaticiniis praedicta, tot figuris adumbrata, tot saeculis expectata. 0 salve aetas postrema, in quam omnes aetates et omnia saecula intuentur. Salve, saeculum pacificum, quod mundo verum Salomonem peperisti, et nos a metu et trepidatione bellorum cruentorum liberasti. Salve hiems praeclara, multo lucidior et serenior omni aestate. Salve nox beatissima, quae dies non tenebris tuis obfuscas, sed densissimas caligines fulgoris in te nascentis clarissima luce collustras. Salve Bethlehem sancta, Nequaquam minima est in millibus Judse. Quae civitas, si audierit, quae fecerit tibi Dominus, non invideat tibi? Salve virgo fcecunda mater tui patris, et filia tui filii. Salve dulcissime puer, tu antiquus et novus: tu novissimus et primus: tu lucens in tenebris: tu verbum infans: tu aqua sitiens: tu panis esuriens: tu te nos ut pane satia.

Diximus breviter de humana generatione Servatoris: nunc de divina ac spirituali pauca quaedam dicenda sunt. Ac primum de divina ita vere dici potest Generationem ejus quis enarrabit? ut magnus Basilius affirmet homilia de natali Domini, mysterium hoc silentio potius, quam oratione esse colendum. Nihil quidem lucidius, nihil clarius, nihil splendidius ea generatione, qua lumen de lumine, Deus verus de Deo vero generatur, sed nihil esse secretius, nihil esse occultius, nihil magis abditum et reconditum: non quod tenebrae sint in Deo ullae, sed quod lux sit innaccessibilis, et aciem oculorum vincens, non solum hominum, sed etiam Angelorum. (t Ubi non tempus, » inquit Basilius, « non saeculum intercessit, non modus cogitatus est, nemo spectator adfuit, nemo et, qui enarret, ad quem modum mens nostra cogitabit? Et si mens cogitatione rem tantam consequi non potest, quanto minus lingua poterit oratione. » Ergo generationem ejus quis enarrabit? Deus Pater Deum Filium genuit, et tamen nec Pater senior est Filio, nec Filius junior est Patre. Quis, unquam, audivit talia? Generationem ejus quis enarrabit? Rursum, Deus Pater cum Deo Filio non substantise suae particulam, sed totam atque integram naturam et essentiam suam communicat, et nihil ipse amittit; Ergo Generationem ejus quis enarrabit? Filius Dei praeterea semper est perfectus, nec unquam ei defuit aliquid; et tamen perpetuo generatur: nec enim sicut Deus in principio fecit coelum, ita in principio genuitVerbum,sed in principio erat ac generabatur. Coelum siquidem factum est semel, Yerbum autem generatur semper. Ergo generationem ejus quis enarrabd? Denique Yerbum Dei, ut alia praetermittam, vere Filius est, et ex utero procedit; et tamen matrem non habet: et, quod magis est admirandum, solo aspectu atque intelligentia generatur? Ergo generationem ejus quis enarrabit? Haec atque alia ejusdem generis altissima mysteria et inexplicabilia Sacramenta scriptura divina eo modo, quo potuit, exprimere conata est, cumDei Filium paternae gloriae splendorem et substantiae ejus figuram appellavit. Quamquam enim haec vocabula nondum attingant id quod est: tamen alia aptiora et significantiora inveniri non potuerunt. Nam et splendor ita nascitur a luce, ut non sit luce posterior; et lux ita naturam suam cum splendore communicat, ut nihil nterim ipsa amittat; neque splendor generatus semel cessat generari, sed perpetuo, et non a duobus, sed ab uno dumtaxat generatur. Imagines quoque ac figurae omnium perfectissime et maxime expressae illae sunt quae solo intuitu in speculis generantur. Est igitur Dei Filius splendor Dei Patris, et figura substantiae ejus, et vere generatur et nascitur; sed nullum matrimonium, nulla imperfectio, nulla inquinatio, nullae sordes cogitantur: gignitur enim perfectissimo, purissimo, castissimo, sublimi ac splendido quodam modo, ut radii lucis producuntur a sole; atque, ut figurae et imagines solo intuitu generantur in speculo.

Sed jam ad spiritualem et postremam generationem veniamus: ea siquidem ita etiam admirabilis, et plena miraculis est, ut de ea quoque merito dici possit, Generationem

ejus quis enarrabit? Primum enim quis non obstupeat, Deum qui illis magnificis et spendidis templis, et palatiis Angelicarum mentium habitabat, stabula quoque ac praesepia cordium humanorum adamasse? David certe etiamsi sapientissimus obstupescebat; Quid est, inquit, homo, quia innotuisti ei? Quid amoeni, quid pulchri, quid speciosi, inquit, vidisti in tuguriis istis nostris, ut in eis tibi per cognitionem atque amorem habitare placeret? Magna sane et admirabilis novitas, quod illa majestas vermiculis istis innotescere, atque ab eis cognosci voluerit, et multo sane major, quam si rex quispiam vehementer contenderet, ut ipsius res gestae ab aliquo vilissimo mancipio cognoscerentor: Ergo Generationem ejus quis enarrabit?

Deinde, quis non miretur corda illa hominum impiorum, quae tot annos domicilia fuerant dsemonum, et in quibus vulpes foveas habebant, et volucres coeli nidos, qui nihil de Deo cogitare sciebant, nisi Jovis adulteria, Mercurii dolos, Martis crudelitatem, Yeneris prostitutionem, repente admirabili conversione templa Christi facta fuisse, ut jam de Deo, de Christo, de Angelis, de gloria ac foelicitate beatorum cogitent? Ergo Generationem ejus quis enarrabit?

Ecce igitur vobis triplicem Christi nativitatem. Credere ego, aut certe optare debeo, in animis omnium, qui hic adsunt, Christum natum esse, tamen non ignoro etiam eum saepe in cordibus nostris mori, nisi summa diligentia et sollicitudine custodiatur: alioquin non diceret Apostolus Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Itaque Dominum Christum, quem in stabulo Bethlehemitico occidere Herodes non potuit, in domicilio cordis nostri facile diabolus occidet.

Quaeramus igitur, si placet, ortusne sit? et an adhuc vivat in nobis Christus; dicerene possumus cum Apostolo Paulo, Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus? Et, An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Habitatne Christus per fidem et charitatem in nobis? Quo signa, qua conjectura id explicare possemus? Ecce vobis signum: Invenietis puerum pannis involutum et positum in praesepio. Hoc signum Angelus dedit pastoribus: Et erte nullo signo alio facilius indagare poterimus, an sit Christus in nobis. Hoc, inquit, vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in prxsepio. Universum genus humanum quasi magnum quoddam palatium contemplari debemus in quo aulae multae, multa etiam cubicula, nec non pomaria, horrea, cellae vinariae, culinae, ad extremum etiam stabula ac praesepia sunt. Et quidem Dominus noster illud ingrediens, non aulas, non cubicula, non pomaria, non horrea, non cellas vinarias, non coquinas; sed stabulum ac praesepium elegit. Hoc, inquit, vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum et positum in prsesepio.

Quinam sunt aulae, nisi superbi? Qui cubicula, nisi impudici? Qui pomaria, nisi vani et curiosi? Qui horrea, nisi avari? Qui cellae vinariae, nisi vini amatores? Qui coquinae, nisi gulae et ventris mancipia? Qui stabula, nisi humiles atque mites? Hos elegit Dominus, in his nascitur Christus. Hoc, inquit, vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in prsesepio. Horum in numero inveniri optabat Propheta David, cum diceret: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, hoc est, Elegi non aula esse superba, sed humile stabulum. Quid proprii habet stabulum? Primum pars est infima atque ultima totius domus: non ascenditur ad stabulum per gradus, sed descenditur potius, haec est igitur sedes sapientiae. Ad quem respiciam, dicit Dominus nis? ad pauperculum et contritum spiritu (vel super humilem et pusillum) et trementem sermones meos? Hoc igitur vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in prsesepio. Deinde in stabulum projiciuntur sordes, atque idcirco locus est abjectus et contemptus. Cum hospites adveniunt, non in stabulum, sed in cubicula et aulas introducuntur. Imo vero etiamsi tota domus hospitibus ostendatur, tamen stabulum ostendi non solet: et si forte, ut videant equos, in stabulum aliquando ducantur, si stabulum tunc sentire aut loqui posset, certe non superbiret, sed miraretur ac diceret: Quid rei est hoc? Numquid ego stabulum non sum? Cur ergo Dominus meus ad me hospites introduxit? Et hos igitur, qui tales sunt, qui se contemni ac despici patiuntur, elegit Dominus in habitationem sibi. Hoc igitur vobis signum: Invenietis ininfantem pannis involutum et positum in prsesepio. Quid habet prseterea stabulum proprii? Est locus ferme calidissimus totius domus; atque ad eumdem modum qui humiles atque sui ipsorum contemptores sunt, illi charitate fervent, et in eis optimo jure nuda ac tenera Domini membra collocantur: Hoc igitur vobis signum est.

Putamusne, auditores, inveniemus aliquem, qui vere sit vel esse velit prsesepe? Yere mitem et humilem et ferventem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Ubi est, qui cupiat contemni? qui se despici patiatur? qui non excellere, non anteponi, non videri, non laudari velit? Qui ferveat charitate? qui eligat abjectus esse? Intret unusquisque, rogo vos, in cor suum, et non aduletur, non blandiatur sibi: sed alia ac profunda cogitatione interiora sua respiciat, et fortasse videbit, se non stabulum, nec prsesepe, ut putat, sed aulam vel cubiculum superbissimum esse: et si id videat, sciat ibi non nasci Dominum: Hoc enim vobis signum; invenietis infantem pannis involutum et positum in prsesepio. At, inquis, ego tamen Dominum heri in Sacramento suscepi, quomodo igitur in corde meo non erit? An non erat Christus fortasse in Sacramento? Imo vero erat, et ad cor tuum venit; sed si prsesepe non invenit, crede mihi, non mansit, ac de te vere dicere possumus: Surrexit Dominus, non est hic. Sed utinam non essent multi, qui non expectaverunt, ut Dominus per se abiret, sed ipsi eum de cordibus suis ejecerunt. Cogor aliquid dicere, dolore stimulante, quod non vellem: precor Deum optimum maximum, ut verum non sit, quod ego verissimum esse puto. Existimo enim multos reperiri eorum, qui heri ad poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta accesserunt; qui hodie rursum sunt in suo pristino cceno, et quomodo potest aliter fieri? confessi sunt solum ex consuetudine, ut facerent sicuti alii faciunt: non quod vitam mutare vellent, hoc propositum non habebant; vel si habebant, in ore, non in corde habebant. Deinde heri et hodie comederunt et biberunt in prandiis multo amplius, quam solerent, in gratiam videlicet natalis Domini: tum bene pasti et bene poti exierunt foras, occurrerunt mulieribus et quis dubitat quin rursum coeperunt desideriis sestuare? Et quid illis profuit confessio et communio sine vitse mutatione, nisi ut si antea habebant cor durum parum, nunc habeant cor durum multum? Et si aberant antea duos pedes a gehenna, nunc unum tantum absint. Vade, inquit Dominus, et jam amplius noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat. Illis enim vere deterius contingit, et obdurantur magis, qui post confessionem statim ad eadem revertuntur. Scitis quid sit Dominum cum honore suscipere, et paulo poscum ignominia de suis cordibus ejicere? Est illud ipsum facere, quod Judas proditor post acceptam buccellam fecit: exivit continuo, et Dominum vendidit; deinde eumdem osculo prodidit. Sed quid inde lucratus est? Nihil sane aliud quam funem unum, quo seipsum suspendit. Sic etiam mercatores isti pessimi, Judae imitatores, osculantur Dominum in Sacramento, eumdem etiam in domicilio pectoris sui admittunt, et tum post paululum hostibus ejus produnt: nec aliud quam poenas aeternas, et sedem in gehenna prope ipsum Judam tam nefaria atque impia proditione mereantur. Quid remedii? Certe non aliud, quam ut serio ac sincere agamus cum Deo, sicut ille serio ac sincere agit nobiscum Dominus Deus noster, cum peccata remittit, sincere agit, fideliter, serio sine poenitentia. Non remittit hodie, ut cras pro iis nos puniat; ita vult secum agi. Itaque si quis vere cupit in gratiam cum Deo redire, is serio aliquando proponat vitae mutationem; et si antea in corde suo vel aulam, vel hortos vel coquinam extruxerat, ea nunc destruat, et stabulum ac praesepe aedificet: sit vilis in oculis suis, sit mitis, sit patiens, abjiciat pompas, et vestium vanitatem: siquidem ista in stabulo non conveniunt. Et si videat in se ac sua projici sordes convitiorum ac contumeliarum, non irascatur, ferat sequo animo, ac dicat intra se: Istis ego dignus sum, hsec mihi optime conveniunt, stabulum sum enim: at si rursum extollatur ac laudetur ab hominibus, et in aliquo gradu dignitatis ponatur, rursum dicat: Unde hoc mihi, qui stabulum sum? Et si hoc tibi difficile ac durum videatur, non habeo, quid dicam, nisi in te Dominum non nasciturum: Hoc enim vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepto. At si contemptis et superatis difficultatibus verum stabulum efficiaris, o quae palatia non relinquet Christus, ut ad ejusmodi stabulum descendat? O quam sublimis est haec sapientia! O quam rari ad ejus cognitionem pertingere potuerunt! Aristotelis metaphysica nihil est: Platonis Theologia humi repit, si cum hac sapientia comparetur. Confiteor tibi pater (Dominus ait) quia haec abscondisti a sapientibus et revelasti ea parvulis. Et rursum; Discite a me quia mitis sum et humilis corde, ego solus magister sum et doctor hujus excellentissimae philosophiae, qui vere mitis sum et humilis corde.

Videor mihi, auditores, hodie Christum videre in certamen et disputationem cum mundo descendisse: Mundus in cathedra sublimi constitutus coram maxima stultorum multitudine clamat, ac docet: Aurum colligendum, honores persequendos, libidines explendas: paupertatem, castitatem, humilitatem profligandas, atque in ultimas terras relegandas: denique aulas, cubicula, horrea, pomaria, cellas vinarias, coquinas extruendas. Christus contra in stabulo sedens, mentiri affirmat mundum et theses contrarias defendendas ac persuadendas proponit: nempe, beatos esse pauperes, beatos mites: beatos, qui lugent, beatos, qui se castraverunt propter regnum coelorum, miseros vero, qui rident et qui divitias et consolationes suas habent in hoc mundo: et omnes aulas, et cubicula, et horrea, et pomaria, et cellas vinarias et coquinas destruendas, ut st&bula ac praesepia aedificentur. Nos argumenta utriusque et rationes audivimus et verbis victoriam damus Christo, et tamen factis atque operibus sequimur mundum. Longus usus, atque experientia ipsa nos docet, nihil esse fraudulentius mundo. Est enim similis hospitio, vel tabernae, ac praesertim tali, quales in Italia et aliis quibusdam in locis reperiuntur. Cum enim iter faciens ad hospitium aliquod divertis, continuo cauponae praefectus egreditur tibi obviam totus laetus, atque hilaris, excipit peramanter, omnia dicit se optima habere, optimum panem, optimum vinum, optimas carnes, optimos lectos, addit quoque non raro de pretio nullam esse futuram quaestionem. Quid? inquit, estis domis vestrae: utimini, fruimini rebus meis, ac si vestrae essent: solvetis vero quantum libuerit, deinde comitatur ad mensam, atque ibi nunc invitat ad bibendum, nunc ad comedendum, nunc arridet, nunc jocatur, nunc adulatur: postremo finita ccena deducit ad lectum, precatur felicem noctem mollemque quietem officiosissime: atque hactenus quidem putas illum non cauponem sed quasi fratrem quemdam esse amantissimum tui. Caeterum die sequenti cum est ab hospitio recedendum, occurrit tibi totus mutatus, omnino alius ab eo, qui fuerat nocte praeterita, ibi numerare incipit, quicquid tibi dedit, et aliqua fortasse etiam quae non dedit: et omnibus supputatis: tantum, inquit, tibi persolvendum est: tum tu fortasse obstupefactus: Quid, inquies, tam parum comedi, tam male dormivi, et

tantum solvam? Quomodo hoc potest fieri? Et, ubi sunt illa tua hesterna promissa? Hinc ille torvis oculis, miror profecto te, quasi nescias consuetudinem tabernarum, postea quam comedisti et bibisti non vis solvere? Sed certe solves nec unus obolus minuetur. Haec est mundi similitudo, auditores: nos omnes peregrini sumus, ingredimur mundum istum tanquam hospitium, continuo fiunt obviam nobis divitise, deliciae, delectationes varise, omnia bona ac felicia pollicentur, invitant ad comedendum, ad bibendum, ad dormiendum, ad luxuriandum, nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria, et simul metum et sollicitudinem auferunt futuri judicii. Nihil solvetis, inquiunt, Deus misericors est: non fecit homines, ut eos perdat: legite semel psalmum, Miserere, et omnia salva erunt. 0 quam suaviter filabitur concio ista in animos insipientium peregrinorum? Atubi adest mors, et egredi cogimur ab hospitio, ibi dicitur nobis: Heus tu, solve quod comedisti; et quantum est, quod debeo? Quantum? Supplicia sempiterna. Quid supplicia sempiterna pro tam exiguis et amaris voluptatibus? /0 utinam nunquam ad hospitium divertissem: Pereat dies, m qua natus sum. Sed dicitur ei: Non est nunc tempus poenitentiae, comedisti et bibisti, solvendum est. Intelligitisne qualis sit mundus?

Neque vero haec dicimus, ut risum excitemus, sed ut manibus ipsis quodammodo tangamus, quanta sint mundi mendacia, ad

quae redarguenda et detegenda Christus ve nit. Sed si res ita se habet, si mundus mentitur, si fallit, si decipit; si Christus est veritas, si est sapientia, si fallere ac mentiri non potest, si id nos cognoscimus, et confitemur; cur adhuc sequimur mundum? Usquequo claudicamus in duas partes? Si mundus vera promittit, sequamur illum: si vero non ita est, sed Christus solus est verus et sapiens et fidelis, cur non sequimur eum? Cur ejus consilium non accipimus? Irascetur, mihi credite aliquando vobis, atque indignabundus dicet, Cur dicitis mihi Domine, Domine, et non facitis quse dico? Sed nos pueri sumus, infantiam nostram diligimus. Ista seria et sublimia et magna non capimus, sed etsi pueri sumus, audiamus saltem puerum, qui hodie natus est nobis. Verbum D6i factum est infans, ut infantes doceret. Ecce clamat de prsesepio, contemnite bona falsa, si cupitis vera: desinite umbras consectari, si lucem aspicere desideratis. Non vos decipiat mundus vanis pollicitationibus: non vos deliniat lenociniis mendaciorum: promittere potest, sed praestare non potest. Discite vero a me, qui vos diligo, qui propter vos factus sum pauper, cum essem dives, ut vos divites essetis. Veniet, veniet tempus, quando servis meis commutabo luctum in risum; moerorem in gaudium; laborem in requiem; mortem in vitam; stabulum in paradisum, ad quem nos introducat qui est super omnia benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 12 of 40