Concio 24. De eadem dominica quinquagesima
Apostolus Petrus, sic Apostolus Andreas,sic omnes electi in regnum coelorum ingressi sunt. Omnes enim crucis figuram imitati per multas tribulationes summo cum labore, angustias portae hujus intraverunt.
Yenio nunc ad ultimum et infelicissimum hominum genus, nempe ad eos, qui non solum non contendunt intrare, sed ne cogitant quidem, an velint intrare. Et si multi quaerent, et non poterunt, quid de istis fiet, qui ne quaerunt quidem? Et quam multos esse arbitramini in hoc numero? Certe hoc tempore perrari omnino sunt, qui ad hoc genus hominum non pertineant. Quis hoc tempore Dei timorem et suae salutis studium non obliviscitur? Cui non apte verba illa conveniunt: Tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt m bonis dies suos, et m puncto descendunt ad inferna, qui dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam vrnrum tuarum nolumus, hoc est, per viam arctam, quam doces, ambulare non volumus: sed viam latam ingrediemur, bacchanalia celebrabimus, tripudiis, sonis et cantibus incumbemus. Quis hoc tempore, si non verbis, certe factis hoc non dicit?Nonne hisce diebus orbis Christianus ferme totus insanit, ut non immerito Mahometanis et Agarenis ludibrio simus. Ecce, inquiunt, qualis est natio Christianorum, nunc usque ad fauces ventrem et stomachum implent, nunc inedia semetipsos excruciant; hodie tanquam insani choreas ducunt, larvas induunt, bacchantur per urbes, post duos dies cinere caput aspergent, templaque atque aras religiosissime frequentabunt: neque Christianos solum, sed ipsum etiam Christum irrident. Et qualem, inquiunt, Christiani Deum habent, quam egregium legislatorem, qui haec vel praecipit vel permittit. Non sine causa, auditores, hodie potissimum et Ecclesia mater nostra illa nobis e vangelii verba proponit: Ecce ascendamus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur gentibus ad illudendum et conspuendum. Vere enim nuncChiistus traditur gentibus ad illudendum et conspuendum. Sed numquid Judaei olim impune Christum ad illudendum et conspuendum gentibus tradiderunt? Non sane siquidem post annos quadraginta Christus Judaeos gentibus tradidit non solum illudendos et conspuendos, sed etiam interficiendos atque delendos.Et quis non videt nobis idem ob causam eamdem non solum aliquando eventurum, sed in praesentia evenire? Nonne
Deus assiduis comminationibus nos terret? Audimus Italiam ita adhuc horrendis tremoribus concuti, ut alicubi homines desertis civitatibus in tentoris habitent, neque gelu aut nivibus in urbes compelli possint. Audimus Germaniam superiorem tanta penuria ac difficultate annonae laborare, ut calceos, furfures, spongias pauperiores comedant. Quis vero inde multa latrocinia et pestem gravissimam secuturam non formidat? In his nostris regionibus quot pagos superioribus temporibus mare absorpsit? Gallia et Hispania, quam atrocibus bellis proximis annis afflictatse sunt? Haeresis vero, quae est plagaomnium gravissima, quandonam vehementer, quam hoc tempore fuit? Quid de immanitate Turearum regis dicemus? nonne singulis annis aliquas Christianas provincias suo imperio adjungit et reliquis tamquam saeva tempestas perpetuo imminet? Itaque Deus hoc tempore omnibus p agis, atque flagellis simul expugnationem cordium nostrorum aggreditur. Clamat enim his vocibus et utinam non ad cor Pharaonis, utinam non surdis auribus clamet. Et quid clamat? Sit finis flagitiorum, sit finis libidinum, sit finis insaniae, sit finis bacchanaliorum: alioqui enim, si sic pergitis, me gentibus illudendum tradere, pergam et ego vos gentibus perdendos et diripiendos tradere. Mavult enim sine dubio Tureas regnare, quam perditos Christianos. Illi enim contemnunt Deum, quem non noverunt, et cujus sacramenta non susceperunt; nos vero Deum, quem novimus et cujus Sacramenta suscepimus, conculcamus: propter nos blasphematur Dei nomen inter gentes: nec solum propter nos blasphematur, sed nos ipsi illud blasphemamus, nos gentibus pejores sumus. Refert enim D. Augustinus libro decimo octavo de civitate Dei capite decimo tertio, Senatum Romanorum ita bacchanalium turpitudinem exhorruisse, ut ea in urbe Roma celebrari omnino prohibuerit. Itaque surgent Romani in judicio, et condemnabunt generationem istam, quod illi bacchanaliorum ne nomen quidem ferre potuerunt: et homines Christiani non solum nomen, sed et rem ipsam diligenter conservarunt.
At, inquis, nimis est durum, tali hoc tempore vitam severam arripere: nunc omnia ad laetitiam et voluptatem invitant. Imo vero plane contrarium ego video. Nonne jam inde a septuagesima ecclesia mater nostra omisit hymnos et cantica jucunditatis, assumpsit indumenta tristitiae, totum hoc tempus poenitentiae et peccatorum recordationi consecravit? nonne ad funus sponsi ac liberatoris sui celebrantium praeparatur? Nonne passionem Domini hodie in evangelio audivimus? Cujus rei sunt haec signa? Laetitiae, an tristitiae? Quid? quod his moribus, et hoc genere vivendi facimus mendaces omnes Sacerdotes? Illi clamant in templis et praesertim hora tremendi sacrificii populum Christianum hoc tempore ob memoriam peccatorum esse in luctu, et lacrymis et squalore; etinteriin vero major pars Christianorum tota est in conviviis, in potationibus, in tripudiis.
At juvenes sumus: dandum est aliquid aetati: et laborum cohtinuatio non solum homines carneos, sed etiam ferreos frangeret. Imo vero, auditores, quia juvenes sumus ideo continendi et C( ercendi sumus. Est enim aetas nostra quasi equus indomitus, non eget calcaribus ad malum, sponte sua in vitia praecipitatur. Cur novis fomentis incendium nostrum augemus? Deinde cur non possunt adolescentes aliis honestis oblectationibus recreari? Num desunt vobis infinita genera ludorum, quae sine peccato exerceri possunt? Quid necesse est viros cum foeminis tripudiare? hoc enim est stipulam igni admovere. Quid necesse est cum gladiis tota nocte per urbem discurrere, et in gravi periculo, vel pereundi vel perimendi semper versari? Quid necesse est cantica lasciva ebrietate condire? Numquid potus sobrius et honesta symphonia sensus nostros non oblectaret? Denique an adolescentes non saepius ipsos senes moriendo praeveniunt et sane dico vobis, nulla aetate homines facilius in gehennam descendunt.
At major pars hominum hoc agit. Verum est id quidem: sed ideo major pars hominum aeternis suppliciis addicetur. Ideo Dominus ait, paucos esse, qui salvantur: multos vero qui pereunt. Ideo Isaias clamat: Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum sine ullo termino. Quare si
quis est, qui vere Deum et animam suam diligat; si quis est, qui tamquam bonus miles a parte Dei contra Diabolum stare velit; si quis est, quem zelus aliquis tangat honoris Domini sui; si quis est, qui dolorem aliquem capiat, ex tot et tam multiplicibus offensionibus, atque injuriis Dei, hoc tempore se ostendat: non est difficile tempore pacis militiam profiteri: non est multum in quadragesima et in hebdomada sancta larvam non induere; ebrium non fieri, choreas non ducere; sed nunc, ntmc est tempus, ut se veri Dei cultores et milites prodant, nunc totus fere orbis adversus Deum quasi conspirat. Si rex noster ab aliquo peteret, ut in ejus gratiam duobus sequentibus diebus jejunaret, aut domi se contineret, non dubito quin impetraret. Nunc vero Deus ipse, qui te condidit, qui te redemit, qui tibi regnum coelorum impetravit, cui non solum tua, sed etiam te ipsum debes, exiguum unum a te petit: non postulat, ut jejunes, non ut domo non egrediaris; sed hoc unum dumtaxat, ut Filium suum et Dominum tuum non exponas gentibus ad illudendum et conspuendum, ut his tribus diebus in officio te contineas: quis igitur ex vobis adeo ingratus ac durus, adeo immemor beneficiorum erit, ut rem tam exiguam pro Deo non faciat? Ego ipse, qui nihil sum, si ab aliquo vestrum beneficii loco peterem ut hac nocte ab ebrietate se abstineret, me profecto impetraturum sperarem: quanto igitur magis par est, ut id a vobis omnibus impetret Christus, qui semetipsum tradidit pro nobis, et in patibulo suspendi voluit, ne nos suspenderemur in gehenna? praesertim cum multo major sit voluptas futura, quam paulo post ex bona conscientia capiemus, quam sit ea molestia, quam modo libidines compescendo perferemus. Ita igitur dilectissimi, ita, quaeso, contendamus intrare per augustam portam, ita sobrie et modeste nos geramus, ita Luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona et glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est, qui est benedictus in saecula. Amen.
Chapter 24 of 40