Concio 32. De resurrectione domini
psit, nec tamen unquam vel ad paucos dies latere potuit. Nam quocumque pergeret, statim bonus odor virtutum ejus se diffundebat, et ad eum tamquam ad communem parentem populi accurrebant.
Sexto proprium est olei laetitiam et hilaritatem parere. Quamquam enim habebant veteres tam Ethnici quam Hebraei oleum laetitiae et oleum moeroris, quorum priori utebantur in conviviis, posteriori in funeribus: nam de priori legimus in psalmis: ut exhilaret faciem in oleo: et in Evangelio Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava: et Maria Magdalena unxit pedes Domini recumbentis: et Dominus ad Simonem leprosum: Intravi, inquit, in domum, tuam, oleo caput meum non unxisti. De posteriori, legimus in litteris divinis, Jacob et Joseph patriarchas, et ipsum orbis conservatorem ac liberatorem defunctos, unguentis et aromatibus conditos fuisse. Apud Ethnicos vero exstat epigramma Martialis inFabullum, quo utriusque unguenti mentionem facit, atque conqueritur, se ad convivium invitatum, unguentum bonum, sed ccenam malam invenisse.
Convivis, here: sed nHiil scidisti.
• Res falsa est, bene olere et esurire.
Qui non coenat et ungitur, Fabulle,
Hic vere mihi mortuus videtur. »
Tametsi, inquam, esset oleum aliud laetitiae, aliud moeroris: tamen gratia Spiritus sancti non cum oleo illo funesto, quo cadavera mortuorum inunguntur; sed cum oleo laetitiae et exu rationis cujus est usus in conviviis, procul dubio comparatur. Sic etiam in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo Ixtitcx prae consortibus tuis. Itaque nulli sunt laetiores et jucundiores hominibus sanctis, amicis Dei: hoc est, oleum ita omnium laborum et dolorum, tribulationum ac difficultatum, quibus plenus est hic mundus, asperitatem lenit ac mitigat, ut ii, qui isto oleo abundant, in tribulationibus gaudeant, in doloris exultent, in laboribus et difficultatibus quiescant. «Multi, inquit Bernardus, vident crucem nostram, sed non vident unctionem nostram.» dident quid patiamur exterius, pannosam vestem, crebra jejunia, frequentes vigilias, laborem obedientia},.certamen castitatis; sed non vident. quo gaudio, qua pace, qua jucunditate
fruamur interius: quod si viderent, profecto crucem non horrerent. Quamquam enim crux est jugum; tamen jugum computrescit et evanescit a facie olei.
Postremo, sicut oleum, quasi natura rex, et princeps omnium liquorum, nulli unquam subest: sed omnibus dominatur et super omnes eminet: sic etiam gratia Spiritus sancti semper primum et supremum locum in corde nostro habere debet, et multo extinguitur facilius, quam deprimitur.
Quamobrem, auditores, omnes, qui hesterna die vel etiam hodierna, ad Sacramentum Dominici corporis accessimus; et oleum gratim Dei in vasculis cordium nostrorum pro mensura divinse benignitatis recepimus, intelligamus, quid agere debeamus, ut illud in nobis conservemus. Intelligamus, gratiam esse unguentum pretiosum, quod contineri non potest, nisi omnibus rebus prteponatur. Intelligamus, neque amicis, neque affinibus, neque propriis facultatibus, neque ipsi corpori etiam esse parcendum, ut gratia conservetur. Et cum occurrerint animo, vel etiam oculis aut auribus occasiones' peccandi, intelligamus, nobis tunc optionem dari, utrum mori, an vivere velimus, cadere, an stare, oleum pretiosissimum amittere an retinere. Certum est enim, non posse simul peccatum et gratiam, mortem et vitam, balsamum et faetores: mei et absinthium in eodem pectore habitare.
Quod si remedium quseritis, ut gratiam acceptam facile conservetis, audite quod sequitur, in concione B. Petri apostoli. Qui pertransiit, inquit, benefaciendo et sanando omnes oppressos a 'diabolo, llemedium omnium optimum, ac facillimum et naturale est gratiam Dei assidue exercere. « Nunquam est amor Dei, inquit Gregorius, otiosus: operatur enim, et operatur magna, si est, si vero operari renuat, amor non est. » Et apostolus Paulus: Gratia Dei sum id quod sum; et gratui ejus in me vacua non fuit: sed abundantius ilis omnibus laboravi. N«>n frustra ungit nos Deus, sed ut agamus et operemur, ad quod uncti sumus et tam athletse fortissimi curramus, ut contendamus et pugnemus, alioqui justo Dei judicio unctio nobis subtrahitur. Hujus rei exemplum habemus illustrissimum in Christo, qui cum sciret se unctum Spiritu sancto, ut operaretur, numquamerat otiosus, numquam quiescebat, sed peragrabat mudo ista loca, modo illa, docendo, exhortando, corripiendo. Cum sciret se unctum virtute, et potentia prodigia facienda, non habebat eam virtutem tamquam gladium vaginae inclusum; sed eum exercebat, aegrotos curabat, caecos illuminabat, daemones expellebat, mortuos excitabat. Deniqu ePertransibat benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, non secus atque sol iste corporeus, quia oculus est mundi et pro se et pro aliis copiosam lucem a Deo creatore accepit, nunquam uno.in loco stat, aut radios et fulgorem suum retinet sibi, sed oritur, et occidit et semperin circulos suos revertitur, utomnibus mundi partibus lumen et calorem impertiatur. Solent ii, qui columbas aucupantur, ut magnus Basibus ad Juli tam scribens ait. tali quadam arte atque industria uti. Columbam unam, quae longo usu ad aedes domini sui redire didicit, unguento quodam perungunt, cujus odor gratissimus esse columbis perhibetur. Tunc eam ad hunc modum delibutam dimittunt: illa deniore per aerem volans varia loca et regiones perlustrat. Quotquot vero colombae in eam incidunt, omnes gratissimo illo odore attractae ei se adjungunt. Ita fit, ut quae sola egressa fuerat innumeris deinde sodalibus comitata et quasi stipata redeat. Ad eumdem igitur modum, cum Deus, optimus et sapientissimus venerator, intelligeret homines, quasi columbas sine corde de paradisi nidis et cubilibus evolasse, et miserandum in modum ab accipitribus infernalibus quotidie rapi ac discerpi, ac devorari videret, cuperetque eos ad sua domicilia, nidosque revocare, accepit columbam unam candidissimam et pulcherrimam, nostri videlicet liberatoris innocentissimam humanitatem, et eam Spiritu sancto et virtute, hoc est, omnium gratiarum et donorum spiritualium unguento perunctam in medio aliarum columbarum misit. Illa vero Pertransiit benefaciendo et sanando, hoc est, odorem gratiae suae ubique spargendo, et quocumque pergebat lateri ejus se populi et turbae hominum agglomerabant. Alii odore verborum allecti post eum currebant, et clamabant: Nunquam sic locutus est homo sicut hic homo. Alii odore prodigiorum tracti post eum currebant et clamabant: Bene omnia fecit, et surdos fecit aud re et mutos loqui. Alii odore virtutum et innocentiae delectati post eum currebant, et clamabant: Magister, sequar te quocumque ieris. Et: Beatus venter qw te portavit et ubera, quae suxisti. Ecclesia quoque odore charitatis et gratiae excitata, adhuc post eum currit et clamat: Trahe nos post te, curremus
iu odorem unguentorum tuorum. Ita columba ista prudentissima uncta Spiritu sancto et virtute pertransiit benefaciendo, et multas columbas alias ad coelestes nidos revocavit. Et nos olim revocavit, fratres: tantum ne nares animorum nostrorum fragantiae odorum, et aspirationi ejus claudamus. Aperite, quaeso, auditores, aperite sensus vestros, percipite fragrantiam suave olentis gratiae Dei, charitatis, continentiae, justitiae, mansuetudinis, pietatis, virtutum omnium. Polliceor enim vobis si semel perfecte sentiamus odorem unguentorum Domini, nemo nostrum continere poterit se, quin statim totis viribus currat post eum: neque quiescet, donec in regno coelorum cum beatissimis et suavissimis illis spiritibus apprehendat: neque periculum erit, neque adolescentia, aut opum et voluptatum lenocinia nos impediant. Sicut nihil est, quod canes a cursu impedire possit, posteaquam leporem senserunt neque foveae, neque spinae, neque aliud quid: ita nihil est neque secundum, neque adversum, quod hominem Christianum a Christi vestigiis sequendis deterrere aut avocare queat, posteaquam vere odores unguentorum Domini semel olfecit.
Quem occiderunt suspendentes in ligno. Haec est altera pars concionis apostoli, in qua explicanda immorari non possumus, tum quod alias de passione disputaverimus, tum quod modo non passionem; sed resurrectionem celebremus. Unum tamen praeteriri non debet quod est admiratione et imitatione dignissimum. Existimarit aliquis fortasse, Apo. stolos, gloriae Christi praedicatores, ignominiam crucis tegere, abscondere vel certe dissimulare et extenuare debuisse. Et sane ita fecissent, si humanam sapientiam consuluissent, et si spiritum hujus mundi, non spiritum, qui ex Deo est, accepissent. Jam vero longe aliter egerunt: Nam et Evangelistse nihil prolixius, quam passionem decripserunt: et Apostoli semper in primis crucis, et mortis mentionem faciebant: et non solum crucem non erubescant, sed aperte crucis praedicatores se profitebantur. Judaei, inquit B. Paulus, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos ante praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocati
Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapient am. Et Apostolus Anci reas cum ei proconsul crucis supplicium comminaretui: Ego, inquit, si crucem timerem crucis gloriam non praedicarem. Et Apostolus Petrus in hodierna lectione nihil penitus tegens: Quem, inquit, occiderunt suspendentes in ligno. Nos vero quid facimus, auditores? Num crucem erubescimus? Au in cruce gloriamur? An utrumque simul? Certe cum in fronte crucem pingimus, aperte profiteri videmur, nos crucem non horrere nec fugere: sed pfotitius gloriari nos in injuriis, in contumeliis et augustiis, in persecutionibus, in aliis omnibus, quse crucem quoquo modo referunt. At cum ad rem venitur, et aliquid contumeliae.nobis irrogatur, statim professionis crucis obliviscimur, et nisi injuriam nostram ultione purgemus, vehementissime erubescimus: quia tamen dum crucem formamus in fronte omnibus clamare videmur, nos tamquam servos crucis, injurias et contumelias non erubescere. Sed mterim nescio quo pacto, dum de resurrectione loqui cupio, semper oratio mea revolvitur ad crucem: fortasse, quia totum tempus, quo hic vivimus, tempus est crucis; gloriam vero resurrectionis adhuc a longe salutamus. Dicamus tamen de ea tria verba.
Sequitur: Hunc Deus suscitavit a mortuis tertia die, et credit eum manifestum fieri non omni populo, sed t es ibus praeordinans a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a tuor tuis. Hsec est pars tertia, et postrema concionis B. Apostoli Petri, in qua mysterium resurrectionis non solum proponit; sed etiam testibus et argumentis confirmat. Articulus enim resurrectionis, quem nobis facite litterse, tam instrumeriti veteris, quam novi passim inculcant, et quem in symbolo Apostolico omnes Christiani diserte confitemur, quanto nobis utilior et gratior, tanto in se sub imior, et difficilior est. Nam Athenienses, ut refert in Actis Apostolicis B. Lucas, cum audissent ab Apostolo Paulo resurrectionem praedicari, irridebant eum. Et idem Aposto us Paulus, qui articulos caeteros simpliciter praedicabat, articulum resurrectionis diligenter confirmandum et communiendum rationibus et argumentis putavit, ut ex priori epistola ad Corinthios cognosci potest. Et Apostoli caeteri, quamquam testes erant omnium eorum, quae Dominus Jesus, sive ante mortem, sive post mortem gesserat: tamen singulariter
testes resurrectionis appellantur. Actorum i, Oportet, inquit B. Petrus, ex iis viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis u*que in diem% qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis nobiscum feri unum ex is fis. Item capite secundo: Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Et capite tertio: Vos inquit, sanctum et jus'um negatis: et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vi'ae in' er fecistis. Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos omnes testes sumus. Et capite quarto: Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Et in nostra lectione: Hunc, inquit, suscitavit Deus a mortuis tertia die, et dedit eum manifestum feri non omni populo; sed testibus praeordinatis a Deo nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postqu im resurrexit a mortuis. Et ipse Dominus, ut veritatem resurrectionis altissime in mentibus nostris injungeret, non solumante quam moreretur se resurrecturum, et resurrecturum tertia die, non semel, sed saepius praedixit, sed etiam cum jam resurrexisset, totos quadraginta dies in hoc negotio consumpsit, frequenter apparens discipulis, et discipulis non duobus aut tribus, sed aliquando plus quam quingentis, resurrectionem suam omnibus iis modis confirmans quibus ea confirmari posse videbatur.
Primum enim angelos misit, qui candore vestium, et splendore vultus gloriam novae resurrectionis testarentur, et mulieribus dicerent: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum; surrexit, non est hic. Atque hoc Angelorum testimonium multum omnino apud vos valere debet: Angeli siquidem cum non solum corpus, sed etiam animam intueantur, et non conjectent, sed vere videant, num corpus aliquod vere vivat, an tantum vivere videatur, decipi non possunt. Cum item sancti et beati sint, atque adeo in gratia confirmati, decipere non possunt. Itaque sanctorum Angelorum asserentium Christum vivere, fidele testimonium et omni acceptione dignissimum est.
Deinde resurrectionem suam Dominus prophetis multis idoneis et fide dignis testibus comprobavit. Nam ut in Evangelio hodierno audivimus, cum Dominus ad Cleopham et socium ejus dixisset: 0 stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae? Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant. Praeterea, quod verum et solidum corpus haberet, non aerium aut phantasticum, ostendit cum ait: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quod corpus non quomodocumque solidum et verum, sed etiam humanum haberet, testabatur effigies et figura, quam eis objiciebat, et quam apostoli oculis intuebantur. Quod esset omnino corpus, quod crucifixum et mortuum fuerat, testabantur cicatrices lateris, et manuum et pedum, quas cum ob alias causas, tum ob testimonium resurrectionis conservaverat. Itaque dicebat: Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Quod vero in vero corpore veram quoque animam haberet, satis aperte demonstravit, cum opera triplicis vitae, vegetatricis, sentientis et intelligentis coram discipulis saepe exercuit. Comedebat enim et bibebat, quod est hominis viventis: loquebatur et respondebat, et praesentes salutabat, quod est vere sentientis, hoc est, audientis et videntis. Denique de scripturis disserebat, et apostolos incredulitatis accusabat, quod est apertum rationis et intelligentiae argumentum.
Ne vero discipuli ex iis argumentis, quibus resurrectionis veritas confirmabatur, fortasse colligerent, carnem Domini adhuc esse mortalem, et necessitatibus ac doloribus obnoxiam, qualem esse sciebant Lazari et aliorum, quos Dominus ab inferis excitaverat, ostendit eis praeterea corpus suum esse gloriosum, et nec cibo, nec potu, nec somno, nec ullis rebus aliis indigere. Nam non versabatur amplius cum illis, sicut antea solebat; sed ostendebat se aliquando, et paulo post iterum abscondebat. Nec, cum veniebat, aut per gradus ascendebat, aut januas pulsabat: sed repente januis clausis in medio eorum apparebat. Cum vero discedebat, pari ratione, non per gradus paulatim descendere, aut per portam abire volebat; sed statim ab oculis eorum evanescebat. Itaque recte B. Gregorius: «Palpandam, inquit, carnem suam Dominus tribuit, quam januis clausis introduxit, ut esse post resurrectionem suam ostenderet corpus suum, et ejusdem naturae et alterius gloriae ». Non enim januis clausis intrabat, aut repente evetnescebat, quod esset aerium, aut phantasticum corpus, sed quod incredibili virtute, et celeritate praeditum esset, yel quod
in sua potestate habebat, quando vellet videri, et quando non vellet videri. Postremo ut nihil ad absolutam et perfectam manifestationem deesset, ostendit eis Dominus se non solum corpus et animam; sed etiam divinitatem habere, atque ideo esse eumdem illum, qui ante mortem fuerat. Id vero ostendit, cum unum ex prioribus miraculis repetiit, cum videlicet piscantibus discipulis ipse in littore apparuit, et jussit in dexteram navigii retia jactari: quod cum fecissent, comprehenderunt piscium multitudinem copiosam, nempe pisces magnos centum quinquaginta tres: Et cum tot ac tanti essent, tamen non est scissum rete, quod miraculi magnitudinem non parum auxit.
Atque his quidem modis per se Dominus veritatem suae resurrectionis asseruit; sed eamdem postea per servos suos innumeris signis et prodigiis et multorum millium fortissimorum, et sanctissimorum martyrum sanguine, ita confirmavit, communivit, ut testimonium Dominicae resurrectionis vere credibile factum sit nimis. Quis enim non credit, quod angeli testantur, quod Scripturae loquuntur, quod ipse Christus multis modis ostendit, quod miracula tam multa et tam illustria clamant, quod tanto sanguine constantissimorum martyrum comprobatur, quod denique mundus totus ad praedicationem piscatorum credidit.
Hinc vero, auditores, et nostra resurrectio statuitur: nec enim est ullum argumentum efficacius ad nostram confirmandam resurrectionem, quam sit ipsa Christi resurrectio. Non ignoro sanctos Patres multas et efficaces rationes excogitasse, quibus resurrectionem contra Sadducseos et nonnullos veteres haereticos defenderent: scio S. Irenaeum initio lib. v. con. Haeret, optime demonstrasse, non esse resurrectionem impossibilem: cum multo sit facilius substantiam materiae et substantiam animae per mortem separatas (quas certum est non periisse) iterum conjungere, quam totum hominem ex nihilo facere: constat vero Deum id, quod est majus et difficilius, procul dubio fecisse. Scio B. Ambrosium in oratione de fide resurrectionis, B. Augustinum in Epistola quadragesima nona, S. Gregorium Homilia vigesima super Ezechielem, argumentum adferre ex multis naturae stupendis effectis, quae nisi experientia videremus quotidie fieri nemo fortasse crederet posse fieri. Quis crederet ex uno seminis tantulo grano, quod
prae tenuitate fere aciem oculorum fugit, tantam molem arboris excitari, ut in eam homines scalis ascendant, et vix magnis securibus ramos ejus praecidant? Deinde, ubi latebat in tam exiguo semine tanta multitudo ramorum, tanta copia foliorum, tanta varietas fructuum, tanta species florum, tot sapores, odores, colores? Scio B. Chrysostoraum oratione prima de resurrectione, ab ipsa morte argumentum de resurrectione petere. Nihil est enim quod corrumpatur, quod etiam non resurgat; imo nihil resurgere potest, quod prius non corrumpatur. Moritur granum frumenti, surgit in spicam: moritur semen piii aut mali, resurgit in arborem: moritur vesperi dies, resurgit mane. Extinguuntur mane et quasi moriuntur lumina stellarum, jterum' ad vesperum eadem accenduntur. Pereunt autumni tempore in pratis et arboribus frondes et flores; sed rursum omnia reviviscunt, atque resurgunt in vere. Itaque mundus totus fidem resurrectionis praedicat. Quod vero non eadem, quae antea fuerant; sed alia in herbis et arboribus resurgant, non est quod non possint, sed quod necesse non sit eadem revocarn In hominibus autem oportet prorsus non alios, sed eosdem omnino resurgere, ut iidem sint, qui hic patiuntur, et qui ibi coronabuntur, qui hic deliciantur et qui ibi poenas luent. Hinc enim fit, ut ibidem Chrysostomus annotavit, ut viri sancti, atque amici Dei hic mercedem suorum laborum non recipiant; sed posteaquam juste et pie et sobrie innocenterque diu vixerunt, tandem crudeli aliqua morte saepe de medio tollantur: nimirum ut sic abeuntes clament, esse post mortem aliam vitam, esse resurrectionem, esse judicium, in quo praemia et supplicia pro uniuscujusque meritis distribuentur. Scio Tertullianum in libro de resurrectione carnis, pulcherrimum et invictissimum argumentum ducere ex eo, quod nihil fere hic anima, nisi cum carne et per carnem operatur. «'Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur: caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur: caro manus impositione adumbratur, ut anima spiritu illuminetur: caro Christi corpore vescitur, ut anima de Deo saginetur: non possunt ergo separari in mercede, quos opera conjungunt.» Deinde jejunia, vigiliae, caelibatus, virginitas, viduitas et alia quotidiana, quae offerimus Deo nostro de nobis ipsis sacrificia, quo pacto, quaeso, invenirentur sine carne, et
ipsa martyria, carceres, vincula, exilia^ bestiae, cruces, ignes quomodo tolerarentur nisi per carnem? Quis igitur credat carnem, quae animae in omnibus socia fuit, in sola gloria resurrectionis sociam non futuram? Scio ista et alia permulta in voluminibus Patrum inveniri; sed interim tamen nullum esse video argumentum potentius et efficacius eo, quo apostolus Paulus in epistola priori ad Corinthios utitur: Si Christus, inquit, prsed catur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt, in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? et: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Itaque tale est argumentum Apostoli: Christus sine ulla dubitatione resurrexit, non est igitur impossibilis resurrectio: quod enim factum est, quomodo non poterit fieri? Rursum: Christus caput est nostrum et certe resurrexit, igitur etiam nos omnes resurgemus. Non enim debet esse caput sine corpore. Item: Christus est Adam secundus et surrexit, igitur, et nos, qui ejus filii sumus, cum per baptismum nos regeneraverit, procul dubio resurgemus. Nam si potuit pri ms Adam cadendo nos omnes dejicere, quomodo non potuit secundus Adam multo et fortior et potentior resurgendo nos omnes erigere? Est igitur Christi resurrectio verum et solidum fundamentum nostrae resurrectionis. Atque inde est quod tam multis et gravibus testimoniis Scripturarum, Angelorum, Apostolorum, miraculorum, sanguinis et mortis innumerabilium Martyrum. Deus hanc veritatem confirmari voluit.
Habetis igitur quis tandem.fuerit exitus, quam gloriosus, quam laetus, quam expetendus admirandae illius comoediae, quam hic in terris, quodammodo Christus exhibuit. Nam infantia Salvatoris, pueritia, adolescentia, juventus ad tempus usque passionis, quasi quatuor primi actus, varios et ancipites exitus habuerunt. Nunc enim Dominus laudabatur, nunc vituperabatur, nunc quaerebatur, nunc fugabatur, nunc esuriebat ettentabatur,nunc accedebant Angeli et ministrabant ei: nunc gloria signorum, et prodigiorum coruscabat, nunc abscondebat se, et tamquam imbecillis et infirmus latitabat, nunc eum requirebant ut facerent eum regem nunc, vero aut lapidibus obruere aut de vertice montis praecipitare cogitabant: nunc audiebat turmas acclamantes, quia Propheta magnus surrexit in nobis, et, hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Et, Bene omnia fecit, et
Chapter 30 of 40