Praefatio
GVLIELMI IOSEPHI DWYER ST L SANCTI BERNARDI ECCLESIAE PASTORIS * KAL • NOV- MDCCCCXXXIIII
Tu.:--
Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Matth., iv, 19.
Quce Deus per seipsum operatur esse meliora, quam quce mediantibus ciliis atque inde Apostolorum dignitas colligitur. Ambulandum nobis in terra ad Christi exemplum. Jordanis historica descriptio et maris Galilaeae laus. Deum non aspicere qualis sit homo, sed qualis fieri possit. Pastoribus Ecclesia’, concordiam esse necessariam. In divinis negotiis non habendam esse affinum et conjunctorum rationem. Cur Deus abjectos ad Apostolatum selegerit: ac proinde impia Juliani, calumnia in Christum firmis rationibus refutatur. Quomodo ad Christi exemplum sit piscandum. Peccatores piscibus apte comparantur; hos qui piscantur sunt Deus et Diabolus, diverso tamen modo. Rete Christi esse sacram Scripturam, ipsum Verbum incarnatum. Copiosa Diaboli piscatio ostenditur. Calumnia Porphyrii et Juliani in Apostolos similitudine et ratione refellitur. Quomodo Andreas Apostolus primus vocatus sit: et quomodo divines vocationi acquiescendum S. Andrees exemplo docetur.
Magna et prseclara quaedam res est dignitas Apostolica, optimi atque ornatissimi auditores, praestans, ac sane singularis excellentia eorum quos Deus ipse per se, non per administros Sacerdotes, et Episcopos, consecravit. Nec enim aliquem esse tam rudem, et imperitum existimo, qui nesciat ea, quae •Deus summus, et prsestantissimus artifex per
se facit, multo esse et meliora, et pulchriora, quam ea sint, quae per famulos ac ministros facit. Condidit Deus initio Adamum, et Evam, parentes primos generis humani, et quis potest ambigere, quin duo isti homines formosiores, et melioris constitutionis ac temperamenti fuerint, quam ii, qui quotidie nascuntur ex hominibus et a Deo quidem; sed per homines famulos videlicet, et administros, fiunt? Et quis rursum non existimet, eos panes, et eos pisces, salubriores, et meliores fuisse, quos Dominus quondam per se ex paucissimis panibus, et piscibus multiplicavit, quam ii sint, qui labore, et industria hominum fiunt? Et illud vinum dulcius, et praestantius, quod ex aqua Dominus occulta benedictione in nuptiis fecit, quam illud sit, quod annis singulis nascitur ex viribus. Et eos oculos perspicaciores, et pulchriores, quos idem Dominus caecis hominibus singulari munere largiebatur, quam ii luissent, quos a natura ante receperant? Quae cum ita sint, quid tandem de praestantia singulari, et eximia dignitate Apostolorum existimare debemus, quos ipsum per se Dei verbum vocavit, erudivit, instituit, illustravit? Si membra eo sunt meliora, quo capiti viciniora, et aqua purior, quo fonti propinquior, et lucis radii eo magis splendent, quo minus a sole recedunt, quem gradum nobilitatis, et glorias Apostolis dabimus, qui Christo capiti, et fonti omnium bonorum, et verae ac sempiternae luci propinquissimi semper fuerunt? Jure igitur ac merito Spiritus sanctus Apostolos in sacris litteris nunc principes orbis terree, nunc Ecclesiae architectos, nunc fundamenta, et columnas, nunc pastores et doctores humani generis appellat. Horum in numero beatissimus Andreas fuit, quem quia singulari benevolentia, et charitate Dominus complexus sit, vel ex eo intelligi potest, quod eum omnium primum sibi adjunxit. Fuit itaque Andreas velut filius primogenitus Domini, atque idcirco vehementer ac pene singulariter dilectus, ut de eo non immerito mater Ecclesia versum illum hodie cum cantu laeto ingeminet: « Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis. » Quamobrem ut modum, et ordinem tantae vocationis intelligamus, historiam Evangelicam hodie nobis ab Ecclesia propositam breviter, si placet, aggrediamur.
Ambulans Jesus juxta mare Galilsese vidit duos fratres, Simonem, qui vocabatur Petrus, et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare ( erant enim piscatores) ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus et navi secuti sunt eum.
Ambulans. Jesus liberator noster, auditores, qui non solum verbo, sed etiam exemplo genus humanum instituebat, raro admodum sedisse, crebro ambulasse legitur. Sedit in monte, sed ut Apostolos erudiret. Sedit supra fontem, sed fatigatus ex itinere, et ut mulierem Samaritanam expectaret, et per eam ingentem multitudinem converteret. Crebro vero ambulabat, nimirum ut nos omnes admoneret, vitam istam viam esse ad coelum, nec nos in patria, sed in itinere agere: proinde tempus jam esse laborandi, ambulandi, proficiendi, non standi, non sedendi, non quiescendi. Nemo igitur seipsum fallat, nemo spatium concessum itinere in cauponis, et tabernis otiose et perniciose consumat, sed properemus omnes, et «Festinemus ingredi in illam requiem, » ubi absterguntur lacrymae ab occulis venientium, et ubi «Dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. »
Ambulans Jesus juxta mare Galilaeae. Dominus piscari volebat, ideo juxta mare ambulabat. Sed unum verbum de isto mari, vel lacu potius Galilsese dicamus. Narrat Josephus, et ex eo d. Hieronymus in capite xvi. Matth. ad radicem montis Libani duos fontes scaturire, nomen uni Jor, alteri Dan, ex iis vero et appellationem; et originem accipere Jordanem fluvium longe celeberrimum
qui posteaquam aliquamdiu spatiatus est, in vallem quamdem se infundit, atque ibi efficit lacum istum, de quo loquimur. Tum ex altera parte rursum erumpit, et peragit cursum suum usque ad mare mortuum. Porro lacus iste omnes alios lacus pulchritudine, amoenitate, fertilitate, et nobilitate, sine controversia antecellit. Si pulchritudinem, et amoenitatem quseris, silvis et nemoribus pene circumdatus est: si utilitatem consideres, prsebet accolis suis abunde cibum et potum, aquam dulcissimam, et pisces optimos omnium generum, de quorum piscatione multos annos principes nostri Petrus et Andreas Jacobus, et Joannes victitarunt. Neque vero existimet aliquis, lacum in aliena deserta solitudine situm esse: adjacet Galilsese, alluit Tiberiadem, nec procul abest ab aliis non nullis praeclarissimis oppidis. Hinc videlicet nunc mare Galilsese: nunc mare Tiberiadis, in sanctis litteris appellatur. Dicitur etiam alicubi lacus Genezareth, vel quod ventos, et auras generet, ut Hegesippo placet: vel quod terram Genezar propinquam habeat, ut Josepho verius, et. credibilius videtur. Yerum id, quod lacum istum mirum in modum nobilitat atque illustrat, non tam est amoenitas silvarum, vel celebritas oppidorum vel piscium copia, quam prsesentia ac visitatio Conditoris. Hic enim est ille lacus, quem Dei Filius frequentissime navigavit. Hic est ille lacus, super quem idem Dominus siccis pedibus ambulavit. Hic est ille lacus, in quo fluctuante navicula fidem discipulorum non semel Dominus exploravit. Hic est ille lacus ubi fluctibus et tempestatibus sedandis omnipotentiam suam et divinitatem estendit. Hic est ille lacus, quo discipulos suos non semel Dominus magna piscium comprehensione consolatus est. Hic demum est ille lacus, in quo statum, et progressum, et persecutiones, et tempestates Ecclesiae saepius typo naviculae Dominus adumbravit. Ad hunc igitur lacum accessit, et juxta eum hodie ambulabat, ut, quemadmodum olim Moysen edixit ex aquis, ut eum ducem faceret populi sui, sic etiam nunc ex aquis educeret, quos principes, et gubernatores Ecclesiae, constitueret.
Sequitur: Vidit duos fratres. Ipse est enim qui prior intuetur, ipse Praevenit nos in benedictionibus dulcedinis, ut postea In misericordia et miserationibus coronet. — Nec enim unquam homines converterentur ad Deum, nisi prius Deus converteretur ad homines. Itaque ipse est, qui oculos clementiae, et benignitatis sum in Andream, et fratrem prius convertit. Et Vidit, inquit, duos fratres. Quid quaeso vidit? Num homines valde sapientes, et prudentes, et omni virtutum genere instructos, qui maxime essent idonei, ut toti orbi doctores, et magistri constituerentur? Non hoc vidit: sed homines rusticanos, imperitos; non tamen eos contempsit, quia non tam cogitabat, quid illi essent, quam quid ipse ex iis, efficere posset. Pergit faber lignarius in silvam, conspicatur truncum humi jacentem, tortuosum, nodosum, impolitum, sine specie, sine forma ulla: arripit tamen eum, imponit in humeros, et laetus revertitur domum. Yidet eum aliquis imperitus artis lignariae: Quid, inquit, ages de trunco isto? Quid tantum in eo ferendo laboras? Quid? inquit faber: hinc vel theca, vel cathedra, vel aliquid etiam pulchrius exibit. At truncus iste informis nullam habet thecae, vel cathedrae similitudinem. Ita est, ipquit, sed exspecta paulisper, donec eum dolare, polire, et elaborare incipiam; tunc videbis, si fiet aliquid, quod est cubicula, et aulas principum ornare possit. Pari ratione Deus noster, auditores, est ipse artifex admirabilis. Vidit Andream et Petrum, hbmines rudes, abjectos, obscuros, et qui nulli rei minus idonei viderentur, quam Apostolicae dignitati: fretus tamen potentia, et sapientia sua incipit eos versare in hanc partem, et in illam, expolire, tornare, laborare, et tandem tales illos facit, ut trabes, et columnae esse possint, in ea domo, quae bitumine charitatis ex lignis immortalibus et pretiosis gemmis, ac lapidibus aedificatur.
Sed quid sibi vult, quod Dominus non unum, sed duos: et duos non quoscumque, sed fratres: et cur Petrum, et Andream potius, quam Jacobum et Joannem, primos omnium vocavit? Quid hic mysterii latet? Sicut a duobus olim incepit, Moyse videlicet et Aaron, cum populum suum de tenebris iEgypti liberare vellet, sic etiam nunc a duobus incipit, quando orbis totus de tenebris peccatorum eripiendus erat. Fratres autem eos duos esse voluit, ut hoc exemplo demonstraret, quanta conjunctio animorum, et quanta pax, et concordia, atque amor esse deberet inter pastores, et concionatores, et principes, ac praesules Ecclesiarum. Petrum vero, et Andream primos vocat; non Jacobum, et Joannem, qui affines ejus erant;
ut omnibus aperte declararet, non esse in negotiis Dei affinium, et conjunctorum rationem habendam. Ac ne tu postea diceres: habeo beneficium unum Ecclesiasticum, dabo illud nepoti meo, vel fratri meo, vel etiam filio meo. Ut tu igitur hoc non diceres, Petrum, et Andream, Jacobo, et Joanni affinibus suis praeposuit.
Sed quid quaeso Andreas, et Petrus agebant, cum Dominus eos vocavit? Piscabantur. Vidit, inquit, duos fratres mittentes rete in mare, etc. Itaque piscabantur, hoc est, quod paulo post futuri essent non verbis, sed actionibus vaticinabantur. Yerum hoc loco paucis refellenda est blasphemia impudentissima Juliani Apostatae. Julianus, qui Constantio Magni Constantini filio successerat in imperio, cum a fide Christiana defecisset, hoc loco uti solebat, cum adversum Christianos disserendum erat, asserens callidissime Dominum piscatores imperitos, et simplices sibi adjunxisse, ut facilius eis imponeret. Verum nullo negotio refelletur blasphaemia. Primum diabolici animi est, omnia in deteriorem partem interpretari: deinde nec illud verum est, omnes Christi discipulos rusticos, et imperitos fuisse, nam et Nicodemus, et Gamaliel, et Nathanael, juris judaici doctores erant; et Lazarus ac Josephus ab Arimathsea ex nobilibus Judaeorum erant: et Paulus eruditissimus erat in lege, et magna turba Sacerdotum (ut in Actis Apostolicis testatur Lucas) obediebat fidei. Praiterea, si calliditati tribuitur, quodrudes, et simplices vocaverit, numquid calliditati, an divinitati, et omnipotentiae tribuetur, quod eos repente sapientissimos, eteloquentissimos effecerit? Quod omnium gentium linguis, et oratione instruxerit! Quod splendore, et gloria miraculorum ornaverit? Quod summa, et perspicacissima ingenia in eorum litteris caecutiant? Et quando etiam nihil horum Dominus in Apostolis effecisset, adhuc tamen non calliditas in hoc facto appareret; sed maxima, et plane divinasapientia eluceret. Primum enim ad gloriam Dei maxime amplificandam pertinebat, ut ad summum negotium infimos homines adhiberet: tanto enim magis excellentia artificis laudatur quanto minus aptis instrumentis res praeclarissimas operantur. Nonne is scriptor nobilissimus haberetur, qui melius scriberet calamo fracto, quam alius integro? Haberetur omnino, et gloria tota scriptori tribueretur: neque ullam ejus partem sibi calami bonitas vindicaret: nam alias dicerent homines; non mirum, si scripsit bene, nam calamum optimum habuit. Ad eumdem igitur modum, cum Deus loquitur per infantes diserte, et per imperitos sapienter, et cum per humiles, atque abjectos magnifice, ac nobiliter operatur, tota laus Dei loquentis, et operantis est. Deinde elegit Deus ad Apostolicum munus homines viles, quia nihil periculosius Episcoporum, et condonatorum functionibus, quae proprie Apostolorum erant, inveniri potest, ac tunc praesertim, cum bene, et cum laude haec munera exercentur, sicut et Apostoli facturi erant. Quis nescit, quam blande instet adversarius verae beatitudinis ubique spargens in laquaeis (( Euge, euge: » ut dum avide colligimus, incaute capiamur? Quis autem ignorat, quam suaviter deglutiantur verba laudantium praesertim dum non Laudatur peccator in desideriis animae suae; sed vir justus in donis, et charismatibus Domini sui? ut igitur possent Apostoli periculosissimam istam tentationem evadere; non sapientes, non potentes, non nobiles; sed imperitos, abjectos, obscuros elegit. Hac enim ratione semper habebant' praesentissimum remedium contra perniciosissimum venenum, dum videlicet cogitabant, quales olim fuissent: et non se sua industria, suo studio, suo labore; sed Dei munere sapientiam, et eloquentiam et gradum illum amplissimum dignitatis consecutos esse. Postremo, Quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quia superbis Philosophis sapientiam suam jactantibus, mundus non tam conversus quam perversus erat, voluit Deus, ut humilibus piscatoribus ignominiam crucis praedicantibus mundus converteretur. Cum aliquando in scholis existit aliquis superbus et gloriosus adolescens, et quia metaphysicus nominatur jactat sapientiam suam, alios omnes contemnit, tum praefectus gymmasii vir bonus, et sapiens, ut morbo isti medeatur, et superbiam illam comprimat: expecta, inquit, paulisper, puerum istum, qui vix dialectica attigit, tecum disserere volo, et nihil dubito quin superaturus sit te. Ita fecit Deus, Elegit infirma, ut confundat fortia: et stulta, ut confundat sapientes. Quid esse, inquit, existimatis eos, qui Philosophi nominantur? Jam, jam intelligetis quid sint, ecce ego adducam simplicissimos, et imperitissimos piscatores, et per eos confundam, et
debellabo, et evanescere faciam omnem sapientiam Philosophorum. Et vere sicut olim virga Moysis.virgas magorum devoravit; ita haec stultitia humilium piscatorum vicit sapientiam superborum Philosophorum. Inflabant illi magnificas tubas grandiloquentiae suae, et omnes homines ad sectas suas specioso nomine sapientiae provocabant: et vix paucos quosdam a vicinis locis pertrahere ad sua dogmata potuerunt. Inflarunt contra piscatores nostri suas fistulas rusticanas, et continuo totus orbis accurrit, et Evangelio coruscante, omnia dogmata Pythagora, et Socratis, et Zenonis et Epicuri, et aliorum mundi sapientiam, tamquam fumus evanuerit. Nam ut magnus Athariasius in libro de humanitate Verbi, eleganter ostendit, Philosophi Graci tot, et tam ingentibus voluminibus, sapientissime, et eloquentissime scriptis, ne paucis quidem c vicinia persuaserunt: at Dominus per Apostolos homines imperitos nec eruditae linguae, omnibus gentibus mortis contemptum, paupertatem, temperantiam, castitatem, omnes virtutes, et fidem sublimissimam rerum altissimarum, et homines intelligentiam exuperantium facillime persuasit. Yicit igitur stultitia sapientiam, et piscatores Philosophos superarunt: nec Dominus callide, sed sapienter, sed divine, sed prudentissime consilio ad munus apostolatus piscatores elegit.
Sequitur. Et ait illis, venite post me. Hoc est unum ex maximis, et excellentissimis beneficiis, quae Dei verbum humano generi attulit. Non sertis fuit visceribus illis charitatis Patris nostri Dei, ut nos verbo suo doceret, atque institueret: sed voluit etiam reipsa, et factis docere: vidistis aliquando et experti etiam estis, cum pueri essetis, quid facere soleant diligentes paedagogi. Primum jubent pueros, ut scribant atque ante oculos eorum ponunt exemplar, quod imitari in scribendo debeant; verum cum animadvertunt, eos non recte pergere, nec posse, nisi alium scribentem viderint,.ipsi praeceptores calamum arripiunt, et pueris aiunt: Eia respicite, ita scribendum est, ita lineae ducendae, ita characteres formandi, pingendique sunt. Iloc est, auditores, hoc est, quod Deus noster fecit: praecipiebat olim, ut ad exemplar legis ipsius vitam, et mores nostros componeremus: sedebat in catredra, docebat ex cathedra, intonabat voce terribili: Ego sum Dominus Deus tuus. Non habebis Deus aUenos coram me. Non assumes nomen
Chapter 1 of 40