Concio 8. De eadem dominica tertia adventus
vocibus confitentur. Et unde, quteso vos, magnus ille Aristoteles cum falsorum deorum superstitio ferme omnium mortalium mentes occupatas teneret, unde, inquam, ille accepit esse super coelos principem quemdam et monarcham universitatis, qui, cum omnia moveat, ipse tamen nulla ratione moveatur? Nonne sapientiam istam ab hoc doctore didicit, qui suis perpetuis conversionibus numquam fatigatur, nec cessat enarrare gloriam Dei? Et cur dixisse Dominum existimatis, opera, quae ego facio illa sunt, quae testimonium perhibent de me: et si mihi non creditis, operibus credite: nisi quod sciret opera sua miracula sua, prodigia sua, omnibus linguis facundiora et eloquentiora esse, nihilque tam incredibile reperin, quod ea non facile persuadere possent? Hinc videlicet et Apostolus Paulus ad Corinthios scribens ait: Epistola nostra vos estis; et, Epistola estis Christi. Quia nimirum per opera bona Corinthiorum toti mundo Christus et Paulus loquebantur. Ad hunc igitur modum et beatus Joannes, ait: Ego vox clamantis in deserto, tamquam si diceret: Non solum verba mea sunt quaedam voces, sed, ego totus sum vox. Vates caeteri sua vaticinia conscripserunt; mihi vero scribendum non fuit; quia ego ipse sum vaticinium: Opera mea sunt verba mea, vita mea est concio mea: Jejunia, zona pellicea, piii isti camelorum, haec ipsa eremus, locustae, et mei silvestre, nonne poenitentiam clamant, et ad poenitentiam omnes homines magnis vocibus cohortantur? Nec enim sine causa dixi: Ego vox clamantis in deserto. Quando enim ego nihil dicerem, tamen haec habitatio solitudinis homines ad poenitentiam provocaret. 0 utinam, auditores, i ntelligeremus aliquando, quanta sit in catholica Ecclesia horum concionatorum penuria, et quod magis est deplorandum, quanto plures hujus generis oratores in Ecclesia esse deberent, tanto sunt pauciores, siquidem omnes Christiani ad hunc modum, exemplis videlicet et operibus, concionari debent: nullus apud Dominum sui silentii excusationem inveniet: Omnes tenentur innocentia vitae, et incorruptis moribus Ecclesiam Christi aedificare, peccatores convertere, tardos incitare, frigidos inflammare, omnes homines ad meliora et sublimiora charismata cohortari. Sed qui voces esse non volunt, ut clament bene, utinam muti essent, nec clamarent male. Neque enim existimasse debitis solum opera bona
clamare, clamant et mala. Dominus ad Cain: Vox, inquit, sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et ad Abraham: Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est. Et beatus Jacobus: Ecc.e, inquit, merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis clamat; et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Itaque habent et mala opera suas voces. 0, si Christiani homines scirent, quam vehementer in auribus Ethnicorum et haereticorum nostra scelera, nostra flagitia, nostra perjuria, nostra parricidia, nostrae libidines, nostrae usurae, nostree commessationes, nostree ebrietates clamarent; et quantum eos in conversione ad veram atque orthodoxam fidem impedirent, atque retardarent, non tam facile profecto in tot crimina laberentur? 0, si vel semel pastores et preesides animarum, nec minus adolescentium institutores, cogitarent, quantorum malorum causa sint, dum ita pernieiose suis corruptis moribus condonantur: desisterent plane ab ejusmodi genere concionum. Plus enim, mihi credite, viri graves, in quorum vitam omnium aliorum oculi conjecti sunt: plus inquam una ebrietate, una fornicationis vel avaritiae suspicione persuadent in ruinam, quam omnibus cohortationibus suis persuadeant in salutem. Plus destruunt Ecclesiam Christi vocibus morum, quam aedificent vocibus verborum. 0 si intelligerent studiosi Lovanienses, quantum nonnulli eorum tironibus modestioribus et simplicioribus noceant, et quam atroces propterea omnipotenti Deo poenas daturi sint, exterrerentur profecto atque exhorrerent: et se potius vel domi continerent, vel ab hac civitate discederent, quam cum tanto et suo, et aliorum detrimento, ac pernicie in studiis versarentur. Vehementius enim clamant in auribus adolescentium studiosorum exempla solidalium, quam omnes admonitiones praeceptorum. Quare cum ii, qui longiore tempore in studiis bonarum artium versati sunt, quippe patres quodammodo aliorum esse deberent; tamen sphaeristeria potius frequentant, quam gymnasia, et a studiis libenter vacant, ut potationibus commodius vacent, et mero potius, quam disputationibus incalescunt, et socios superare non in doctrina et eruditione; sed in poculis exhauriendis contendunt: quid scandali putatis tironum animi patiuntur? Quantum, quaeso, hisce exemplis ad similia et graviora etiam perpetranda incitantur?
Sic nimirum juventus corrumpitur, sic respublicae pereunt: sic paulatim homines a corruptione morum ad corruptionem mentis, et a sceleribus et flagitiis ad infidelitatem et haereses prolabuntur. Sed haec satis de querimoniis. ^
Cur B. Joannes se vocem, et vocem clamantis appellaverit hactenus exposuimus: nunc illud sequitur exponendum, cur addiderit: In deserto. Quaenam igitur est ista solitudo? quodnam hoc desertum in quo Joannes clamat? Eremus ista, ni vehementer fallor, orbis terrarum est. Sed non tales solitudines cogitare debetis, quales in M- gypto et Lybia, in quibus nihil, nisi arenae inveniantur. Verum cogitare vastissima quaedam nemora, obscura, invia, inaquosa, in quibus nullae sunt arbores fructuosae, nulla pomaria, nulli fontes, nulli lacus, nulla prata virentia: homines vero perquam rarissimi, vel potius nulli, paucissimis quibusdam anachoretis exceptis. At vero stirpes silvestres, spinae, rubeta, nec non ferae teterrimae, ursi, lupi, leones tygrides, omnia longe laiteque compleverunt. Talis omnino est mundus: atque idcirco non immerito sub typo deserti plerumque in sacris litteris designatur. Quaeso vos si mundum istum penitus introspiciamus, an non eum videbimus obrutum spinis amaritudinum, vacuum floribus verarum consolationum? Quod regnum, quae civitas, quae domus invenitur, in qua non aliquando spinae tribulationum oriantur? Pergamus ulterius. Nonne omnia ita sunt plena frontibus rerum apparentium, sed non existentium, ut vacuus fructibus rerum verarum et solidarum mundus censeantur? Nonne est invium hoc desertum, cum in eo infelices peregrini, quanto magis progrediuntur, tanto magis implicantur et errant? Ille litterarum, iste mercaturae, alius militiae, alius alterius studii viam aggreditur: omnes semitas rectas et expeditas quaerunt;: et nullus tamen a spinis et tribulis, locisque horridis et periculosis expedire se potest. Hinc videlicet fit, ut nemo sua sorte contentus vivat: laudat vero diversa sequentes. Et quid de ariditate hujus deserti dicemus? Nonne omnes perpetuo sitiunt? Ubi est ille dives, qui se contentum dicat, nihil quaerat, nihil appetat, nihil optet amplius? nimirum
in deserto inaquoso sumus, ubi non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Transeamus ad alia, atque mundum universum tamquam verissimam solitudinem a raris ac pene nullis hominibus habitari doceamus. Quid est homo? Arbor inversa, ait quidam. Et recte. Siquidem caput in viventibus omnibus illa pars a Philosopho definitur, unde et sumitur alimentum et ad partes caeteras derivatur. Jam vero partem istam, caput videlicet, in arboribus defixam in terra, in hominibus procul a terra abstractam videmus. Et contra pedes, qui capitibus opponuntur in arboribus cadum, in hominibus terram intuentur. Itaque vere homo, si id sit, quod esse debet nihil est aliud, quam arbor inversa. Verum auditores, tametsi homo exterior, quem forma ista declarat, quae oculis cerni, et digito demonstrari potest, ita se habet, ut arbor inversa merito dici possit: tamen interior homo, quivere ac proprie solus est homo, ita post peccatum inversus est, ita caput in terram abscondit, ita pedes ad coelum convertit, ut verius arbor quam homo dici posse videatur. Nam si homo est arbor inversa, quid est nisi arbor homo inversus? An non habet fortassis homo caput in terra sepultum atque defossum, qui nihil quaerit, nihil amat, nihil cogitat, nisi terram? Ubi est thesaurus tuus, ait Dominus, ibi est et cor tuum. Quare si thesaurus tuuS nihil est nisi terra, ubi caput tuum, ubi cor tuum, ubi mens tua, ubi voluntas tua erit nisi in terra? An non pedes ad coelum convertit, et radices quam altissime figere conatur in terra, qui coelestium bonorum oblitus, solum de possessionibus amplificandis, de palatiis erigendis, de pecuniiis cumulandis, de agris ad agros, de beneficiis ad beneficia, de pensionibus ad pensiones adjungendis cogitat? Non legistis apud Marcum de caeco illo, qui cum a Domino curari coepisset interrogatus, an aliquid videret, respondit, se homines sicut arbores ambulantes videret? Video, inquit, homines sicut arbores ambulantes, ac si dixisset: Video illos quos dici homines audivi, ita capite deorsum verso ambulare ut mihi non homines, sed arbores videantur. Hmc est nimirum prima hominis illustratio. Nam, cum quis a Deo illustrari, et a vanitate ad veritatem converti incipit, primum quod videt, est caecitas et obscuritas aliorum. Primum quod loquitur est sententia illa: video homines sicut arbores ambulantes. Siquidem antea, cum etiam ipse sicut caeteri ambularet, et se capite deorsum verso ad modum arborum esse suspicari non posset, alios item omnes sui similes recte se habere existimabat. Quin etiam si unum, vel alterum forte vidisset terram pedibus conculcantem, et ad coelum oculos sublatos habentem, illum tamquam distortum et inversum et sibi dissimilem irridebat. At postquam Dei beneficio lumen veritatis aspicere potuit, tunc vere errorem suum et deceptionem agnoscit. Tunc aperte clamat: Video homines ambulantes. Atque utinam arbores istse pomiferae, et fructuosae, et non potius rubi silvestres et steriles essent. Cum aliquando hominum studia contemplor, plane mundum universum quasi vastissimum quoddam rubetum videor mihi videre. Arbores istae arbores humanae dicuntur; sed nihil eis inhumanius, nihil rapacius: Ejus naturae sunt rubi, ut nulli transeunti parcant, saltem indumenta, si carnem non possunt, vel auferre, vel certe lacerare volunt. Idem omnino studium nonne magna pars hominum sectatur? nonne omnes rapiunt, omnes trahunt ad se res aliorum? nonne quam plurimi inveniuntur ubique latrones? et praeter apertos istos latrones, nonne permulti in aulis, in praetoriis, in foris, in officinis latrones sunt tanto periculosiores, quanto sunt occultiores? Quid sunt ii mercatores, qui fraudibus ditescunt, nisi rubi, nisi latrones? Quid Ecclesiastici quidam sunt, qui non aliam ob causam beneficia invadunt, nisi ut bene comedant, etbibant nisi rubi, nisi latro nes? Quid ii qui fcenoribus et usuris pauperum fortunas devorant, nisi rubi et latrones sunt? Qui ii adolescentes, qui pecuniias parentum suorum perdunt in sphaeristeriis, quas in libris emendis consumere debuissent, nisi rubi nisi latrones? Quid meretrices, quid lenones, circulatores, praestigiatores, adulatores, nisi grati et jucundi latrones? 0 rubetum sterile atque infelix! Tibi, tibi inquam, beatus Joannes minatur, cum ait: Securis ad radicem posita est. Vae vobis hominibus inversis: vae vobis rubis et tribulis. Nam securis irae Dei non ramos, sed radicem petit. Figite radices, quantum vultis. Nam velitis nolitis eradicabimini. Securis ad radicem posita est: non de foliis et ramusculis, sed de radice, de capite, de animae salute agitur. Et quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Convertimini, convertimini homines inversi, calcate pedibus terram: erigite oculos ad coelum.
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Aspicite apostolum Paulum, qui non planta, sed homo erat, Conversatio, inquit, nostra in coelis est. Ecce ubi caput habebat apostolus Paulus. At de inversis hominibus qui dicit? Ambulant multi, inquit, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt; nostra autem conversatio in coelis est. Aspicite B. Petrum, aspicite B. Joannem, aspicite caeteros, qui non plantae, sed homines erant: an non videtis eos in terra radices non jecisse, posteros suos divites non reliquisse, palatia, hortos, vineas possidere non voluisse; sed omnes suas opes, omnem thesaurum suum apud Deum custodem bonum deposuisse, ubi neque aerugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur? Sed ad solitudinem nostram revertamur. An non est mundus hic noster vera solitudo, cum in eo omnes bestiae agri domicilium habeant? Quid enim aliud sunt catervae illae daemonum, quae perpetuo nobis insidiantur, nisi leonum rugientium greges? Adversarius vester diabolus, inquit beatus Petrus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Quid aliud impudicae mulieres, quae solo aspectu venenum in corda adolescentium jaculantur, quam truculenti basilisci sunt? Quid sunt obtrectatores, nisi canes? Quid arrogantes, nisi tauri? Quid versipelles, nisi vulpes? Quid luxuriae dediti nisi sues? Quid rapaces, nisi lupi? Quid avari nisi talpae? Quid vero crudeles, nisi tygrides? Sed quid de feritate hominum dicemus? Cum illud constet etiam ipsas feras a nonnullis hominibus feritate superari? Quis nescit tempore nascentis Ecclesiae ursos et leones a sanctorum martyrum corporibus lacerandis abstinuisse, a quibus tamen crudelissime transfodiendis, et in frusta concidendis homines feris truculentiores non abstinebant? Et ea quae nostris temporibus nefarii Calvinistae gesserunt nonne omnem feritatem et immanitatem vincunt? Quae cum ita sint, dubitare jam non possumus, nec debemus, quin noster hic mundus desertum horridum, obscurum, invium, inaquosum, hominibus vacuum, et feris plenissimum sit. Atque hoc est desertum, in quo parens omnium nostrum Adam cum descenderet ab Jerusalem in Jericho a latronibus spoliatus et vulneratus fuit et in quod pius Samaritanus Christus a spiritu ductus fuit, ut liberaret hominem. Tunc enim fuit Dominus ductus a spiritu in desertum, cum opera Spiritus sancti: Verbum caro factum est et habitavit innobis. Et tunc impleta vaticinia sunt Prophetarum: tunc exultarunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit; tum positum est desertum in stagna aquarum, et terra sine aqua in exitus aquarum. Tunc laetata est deserta et invia, et exaltavit solitudo, et floruit quasi lilium: germinans germinavit et exultavit laetabunda et laudans, quia gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Verum antequam Dominus per se desertum nostrum visitaret, praemissus fuit beatus Joannes, qui ideo clamat, et dicit: Ego vox clamantis in deserto. Sed vultis ostendam vobis, quod sit felix et fortunatum, utile et salutare desertum? Unico verbo rem aperio, et sic finem dicendi facio. Qui curas carnis non faciunt in desideriis, qui terrena non concupiscunt; qui tametsi inter homines, et. opes, et honores versantur, tamen nulli horum amore et cupiditate adhaerent; sed ea tanti faciunt, quanti valent: et tamquam homines solitarii et eremitae spirituales habitant secum, versantur in corde, suspirant ad patriam, de Deo cogitant cum Deo versantur, cum Deo loquuntur, isti sunt, qui solitudinem salutarem et plane beatam invenerunt. Haec est solitudo, quam Propheta David adamaverat, et de qua canebat: Elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Haec est solitudo, per quam transit populus Dei de terra vEgypti in terram promissionis. Nemo putet de iEgypto mundi hujus, et de tenebris peccatorum statim uno saltu ad terram fluentem lacte et meile pervenire posse: est enim media solitudo. Et vere si quis, dum vixerit, Deum non quaerit in solitudine, et recessu cordis, et cum eo amicitiam et familiaritatem non contrahit, illum post obitum non inveniet. Quaerite Deum, dum inveniri potest: invocate eum dum prope est. Et nisi quis renunciaverit, saltem animo et affectu, omnibus quae possidet quod est morari in solitudine, numquam intrabit in regnum coelorum. Haec rursum est illa solitudo, in qua pluit manna de coelo: Non habuerunt filii Israel manna illud suavissimum, donec egressi ex iEgyplo in solitu¬
dinem intraverunt: nec in ipsa solitudine, donec farina illa defecit, quam secum attulerant exfiEgypto. Sic etiam, auditores, nemo speret gustare se posse coelestem illam consolationem, quae omnium dolorum et laborum oblivisci facit; donec amorem atque affectum non exuit rerum terrenarum, et in cordis sui desertum non ingreditur. Haec denique est illa solitudo, in qua verbum Dei nullo strepitu impediente auditur. Ducam eam, inquit Dominus, in solitudinem et ibi loquar ad cor ejus. Et beatus Joannes hodie: Ego, inquit vox clamantis in deserto. Illis enim solis loquitur Dominus, illis solis condonatur Joannes, qui morantur in solitudine; loquitur vero pacem, et.pacem, quam mundus dare non potest, pacem, quae exupe - rat omnem sensum. Sed loquitur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos, qui convertuntur ad cor. Redire ergo, praevaricatores, ad cor. Intrare solitudinem, ut vocem illam exaudire possitis, quae clamare non cessat in deserto. 0 desertum Deo gratum et hominibus utile. 0 solitudo incognita, sed tranquilla, quam rari sunt, qui te noverunt, et tu sola tamen accolas tuos inter tumultus pacatos, inter arma pacificos, inter multitudines solos, inter metus et trepidationes securos et tranquillos facis. Te prophetae atque apostoli adamaverunt: at te suspirat, et te concupiscit desiderium animae meae: At te nos revocat Apostolus Paulus illa gravi cohortatione sua: Tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et. qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes: praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Si igitur figura hujus mundi praeterit, si decor omnis et pulchritudo ejus, ut flos decidit, cur non properamus? cur non currimus?
cur non advolamus ad istam solitudinem?
Hic est Christus, qui- jejunat; hic Joannes concionatur; hic Moyses cum Deo loquitur; hic Elias absconditur; hic pluit manna de ccelo, hac depique transiit Dei populus ad terram fluentem lac et mei, ad quam sua misericordia nos perducat, qui est benedictus in saecula. Arnen.
Si nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
Duo in Ecclesia apprime necessaria, ut nimirum pastores de seipsis, et oves de suis pastoribus recte sentiant; Illi se oeconomos Dei esse meminerint ( 'ubi differentia inter dispensatores veteris et novae legis interseritur) nec majoris, nec minoris quam par est se existiment: In priori peccant, qui munia sua per se ipsos exercere indignum putant, qui se ut Dominos, non ut ministros gerunt, et qui rationem se reddituros non cogitantes tam facile et indiscrete quemque absolvunt; In posteriori vero pieccant, qui tum viris tum fceminis tanquam vilissima mancipia sese subjiciunt. S. Martini et S. Ambrosii auctoritas in Imperatores. Deinde speculum quasi Sacerdotibus proponitur, in quod oculos mentis convertant. Oves vero non nimis vilipendere, nec majoris ceque aestimare sacerdotes debent, quod primum faciunt Haeretici Lutherani; et nonnulli magnates; alterum, qui sacerdotes Sacramentorum dominos et non dispensatores habent; ubi de modo confitendi, et de duplici baptismate, aquce scilicet frigidce et ferventis, quod posterius haeretici tempore fugiunt, poenitentiam videlicet, quae cum operibus poenalibus conjuncta esse debet. Tandem de confessione doctrina finit.
Apostolus Paulus una, eaque brevissima sententia, simul pastores et oves, sacerdotes
et laicos admonendos putavit. Nihil enim magis necessarium est pastoribus, et ovibus quam ut pastores de seipsis, et oves de suis pastoribus rectam opinionem habeant. Quid igitur pastores de se existimare debent? Se ministros Christi esse, et non qualescumque ministros; siquidem omnes Christiani servi ac ministri sunt Christi; Sed dispensatores mysteriorum Dei, hoc est, oeconomos, magistros domus, quibus incumbit ex bonis Domini sui totam familiam alere. Multi sunt servi, et administri in aliqua familia, sed unus preeest aliis, unus est Dispensator fidelis, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici, mensuram. Ac in tota quidem familia Christi, summus oeconumus, ac generalis magister domus, est Romanus Pontifex: quia vero Christi familia non uno in loco habitat, sed multas ac varias regiones et provincias occupavit, nec potest tanta multitudo ab uno homine cibum verbi Dei, et sacramentum accipere, idcirco in multas minores familias distributa est, et singulis singuli minores oeconomi attribuit sunt. In quod B. Leo in epistola ad Anastasium Episcopum Thessalonicae, quem vicinarium suum pertotum Orientem constituerat, his verbis docet: « Magna, inquit, dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vendicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres (Episcopos videlicet, nam de his loquitur) haberetur prima sententia. » Et rursus: « Quidam in majoribus urbitus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam
Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil unquam a suo capite dissideret.» Itaque omnes Pastores, omnes sacerdotes, qui quoquo modo praesunt Ecclesiae, vel ex delegatione, suo modo oeconomos esse, dispensatores mysteriorum Dei in animo fixum habere debent.
Sed cur Apostolus verbum Dei et Sacramenta mysteria appellavit? Cur non aperte dixit dispensatores doctrinae, et sacramentorum Dei? Non sine magna ratione hoc fecit: nam ut nobis ministerium nostrum commendaret, excellentiam et sublimitatem ejus explicare voluit. Hoc igitur interest inter oeconomos veteris et novae legis, quod illi dispensabant res quasdam communes, et vulgares, triticum, oleum, vinum. Nobis vero mysteria maxima, res pretiosissimae, aurum, argentum, margaritae, gemmae creditae sunt. Quid Judaei praedicatores docebant? Unum esse Deum, qui coelum et terram fabricaverit, qui populum suum de servitute HSgyptiaca liberaverit, qui tamquam judex justus, nec malos impunitos, nec bonos irremuneratos dimittat. Vera sunt haec omnia, sed vulgaria et communia. Quid vero Christiani docent? Plane mysteria secreta, abscondita a constitutione mundi, Deum esse Trinitatem, Filium Dei carnem humanam assumpsisse, Sacramentis novae legis homines justificari. Aspice deinde sacrificia et sacramenta Judaeorum. Quid illi dispensabant? Umbras futurorum, Infirma et egena elementa: mactabant boves et oves, aedebant adipes arietum et hircorum: judicabant de lepra et maculis corporum. Ista erant munera, ista potestas eorum. Intuere modo Christianorum sacerdotum functiones: Quid nos dispensamus? Quid populis administramus? Sacramenta pote ntissima atque efficacissima; baptismate regeneramus, confirmatione Spiritum sanctum damus, absolutione peccata ac debita relaxamus: sub specie panis verum panem Angelorum ministramus. Ista sunt ergo mysteria, quorum nobis dispensatio credita est.
Sed multi reperiuntur hodie imperiti oeconomi, qui nec locum, nec gradum suum intelligunt: et aliqui quidem se majores, et aliqui minores, quam sint, esse se putant; et utrique decipiuntur. Qui sunt, qui se putant majores? Primum omnes illi, qui sibi indignum putant exercere per se munera sacerdotalia, qui non dignantur per se confessiones audire, per se pascere et gubernare
gregem sibi creditum. Isti superbia incredibili putant se majus aliquid, quam sint; et interim non vident tum maxime se vilescere ac sordescere. Putant vile concionari, quod Christus et Apostoli faciebant; et non putant vile pecunias numerare, quod Judas faciebat. Atque utinam saltem, sicut Judam in eo, quod vile est, imitantur, in eo, quod nobile et vere magnum estimitantur. Sed rursum ille se pluris faciunt quam sint, qui se non ut ministros, sed ut dominos intuentur, et interim fures sunt, et latrones; illi videlicet omnes, qui non contenti stipendio ac mercede, quam Deus fidelibus servis promisit, vendunt res Domini sui, beneficia, sacramenta, gratiam ipsam Spiritus sancti. Illi postremo se ministros et dispensatores non agnoscunt, qui quasi non essent Domino rationem reddituri, summa facilitate omnibus manum imponunt, et tam contritos, quam non contritos; tam plene et perfecte confitentes, quam peccata sua quadam confusa generalitate involventes: tam satisfacere paratos, quam non paratos quasi propria potestate et auctoritate absolvunt. Isti sua imperitia et superbia corrumpunt populos, et eis verse poenitentise viam prsecludunt. Nec enim esset hodie tanta facilitas absolvendi. Veniunt homines onusti peccatis, et qui millies in eadem ceciderunt: et veniunt ssepe sine ullo signo doloris, vel pridie, vel ipso die summse celebritatis, et statim absolvi, et ad sanctorum mysteriorum communionem accedere volunt. Et nos judices inconsiderati, dispensatores infideles omnibus manum imponimus, omnibus dicimus, Ego te absolvo, vade in pace. Sed vse nobis, cum Dominus rationem ponet cum servis suis; servi sumus, dispensatores sumus, non domini sumus, causam Dei, non nostram agimus: offensas Dei, non nostras remittimus: bona Dei, non res nostras dispensamus. Hinc videlicet beatus Augustinus in Epistola 148. « Nihil est, inquit, in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius, et hominibus acceptabilius episcopi et presbyteri officio, si perfunctorie et adulatorie res agatur: sed nihil apud Deum miserius, et tristius, et damnabilius. » Et B. Joannes Ghrysostomus: <c Non temere, inquit, dico, sed ut affectus sum ac sentio; Non arbitror inter sacerdotes multos esse, qui salvi fiant; sed multo plures, qui pereant: Unius enim animae perditio tantam habet jacturam, ut nulla ratione possit aestimari. »
Veniamus ad eos, qui se minores arbitrantur, quam sint, et non studio sanctae et Deo gratissimae humilitatis; sed partim ignorantia, partim improbitate se de gradu suo dejiciunt, et omnibus contemnendos et conculcandos praebent. Quoniam isti sunt? Illi omnes videlicet, qui ambitione, vel pecuniarum cupiditate, vel utraque stimulante; viris divitibus et nobilibus nec solum viris, sed etiam fceminis, quod nefas est et horrendum, turpiter adulantur, et eis tamquam vilissimi famuli et abjectissima mancipia se subjiciunt. Quam multos videbitis etiam in his regionibus sacerdotes Domini, qui aperto capite laicis viris et mulieribus in mensa ministrabunt, qui discurrent hac et illae, ut ferant et referant nuncia, qui omnia famulorum et ancillarum munera obibunt, pudet profecto hsec referre. Sed quid agemus, cum multos non pudeat ista facere, et seipsos, et eos quibus serviunt, in gehenna perducere? Certe B. Martinus laude humilitatis, si quis alius, maxime enituit: tamen cum aliquando (ut Sulpitius refert) una cum quodam presbytero suo cum imperatore maximo pranderet, et pincerna calicem imperatori attulisset, eumque imperator ad S. Martinum honoris gratia misisset, sapientissimus pontifex, non solum primum calicem non recusavit: sed posteaquam ipse bibit, non imperatori ut omnes putabant, sed Presbytero suo calicem porrexit. Existimabant enim ut res erat, iq eo consensu primas partes sine controversia episcopo deberi, secundas presbytero, tertias imperatori. Itaque beatissimus Martinus presbyterum suum, etiam imperatori praeposuit: et hodie presbyteri non verentur seipsos etiam mulierculis subjicere. B. Ambrosius cum imperatorem Theodosium intra cancellos in sacrarium ingressum cerneret ut cum presbyteris sederet, numquid timuit ei per archidiaconum mandare, ac dicere: « Egredere imperator, et cum eseteris in commune consiste; purpura enim imperatores facit, non sacerdotes? » D. Joannes Chrysostomus homil. 83. in Matthaeum de Sacramenti administratione verba faciens: « Si dux, inquit, quispiam, si consul ipse, si is qui diademate ornatur indigne adeat, cohibe et coerce; majorem tu illo habes potestatem. » Sed quid opus et testimonia hominum quaerere? Ingrediantur, qui ejusmodi sunt, aliquando cor suum ibi profecto, si attendant Deum ipsum sic loquentem audient: Ego te exaltavi: et non angelum
aliquem, sed Deum quemdam inter homines esse te volui: ego te caput et judicem conservorum tuorum constitui: tibi omnia mea bona commisi, divitias, honorem, sponsam, meipsum, et quicquid aliud habere potui: tibi credidi claves regni c telorum, tibi sacramenta, pretium sanguinis mei, tibi ipsum corpus et sanguinem meum, tibi animas ipsas, sponsas meas, pro quibus pati et mori non recusavi: denique honorem et gloriam meam per te, et a te, et in te honorari volui, et tu calce abjecisti me, et qui lux mundi et sal terree esse debuisti, ita insipiens et sceleratus factus es,, ut propter splendorem quemdam saecularem, coronam tuam, et gloriam meam tanto dedecore, atque injuria afficeres, ut etiam mulierculis servire non erubesceres. Haec profecto Dominus (si attenderent) eorum in cordibus loqueretur. Sed quid de illis dicemus, qui non solum hominibus, saecularibus, sed ipsi saeculo tamquam mancipia famulantur? Qui serviunt mammonae serviunt libidini, serviunt ebrietati, quo nihil turpius, nihil foedius, nihil exeerabilius in sacerdote reperiri potest.
Quid mirum, si p assim vilissimo cuique ludibrio sunt sacerdotes? Si a populis despiciuntur contemnuntur, conculcantur, gravi diuturnaque laborant infamia? Dominus enim per Malachiam ad sacerdotes voce magna ait; Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: propter quod et ego dedi vos, contemptibiles et humiles omnibus populis. Et Christus in Evangelio: Vos estis sal terree: Quod si sal evanuerit, ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Hoc igitur haereticorum, et saepe etiam catholicorum populi clamant: Infatuatum est sal, ad nihil valet ultra, projicietur foras, conculcetur ab hominibus. Quare, auditores optimi, quicumque sacerdotes estis, vel' futuri estis, attendite quaeso vobis diligenter, et ut aliquando tandem Domino adjuvante ab ea, qua jamdudum urgemus, ac premimur infamia ac turpitudine liberemur: sic nos existimate, Ut Ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, neque amplius aliud, neque minus.
Venio nunc ad oves. Quam opinionem habere debent laici de sacerdotibus, ut non errent? Apostolus Paulus respondeat: Sic nos, inquit, existimit homo ut ministros Christi et dispensatores mysterorium Dei. Neque enim desunt, qui minoris, neque etiam qui pluris sacerdotes faciant quam sint. Qui sunt, qui minoris? Primum Haeretici Lutherani, qui invidentes Ecclesiae pulcherrimum illum ordinem ministrorum Dei, qui refert hominibus speciem quamdam coelestis Hierusalem, hierarchias et choros Angelorum, non solum Diaconos et Presbyteros, sed ipsos etiam summos sacerdotes in ordinem redigere, et oeconomos ac magistros domus de familia Christi tollere conantur, ut omnes servi nimirum inter se tumultuentur, et unus rapiat hoc, alius rapiat illud, et nemo sit qui puniat, vel prohibeat. Deinde proxime ad Lutheranos accedunt quidam, qui dicuntur nobiles, qui ita contemnunt sacerdotes, ut non solum eis praeponere, sed etiam ab eis serviri sibi non erubescant, et illas manus, quae corpus Domini quotidie tractant, quae coelum pcenitentibus aperiunt, quas Deus sibi oleo sanctae unctionis consecravit, a quibus benedici, et quas osculari humiliter deberent: illos, inquam, in sordidis officiis in suum obsequium occupari patiantur. Sed de hoc jam admonuimus, quod modo admonendum esse videbatur.
Qui sunt igitur qui pluris Sacerdotes faciunt, quam debent? Illi sunt, qui Sacerdotes Dominos sacramentorum et divinae gratiae* non ministros et dispensatores putent: tales erant Apostolicis temporibus qui dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego autem A- pollo; ego vero Cephee, quos Apostolus in priori ad Corinthios epistola severe castigat his verbis: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Aut in nomine Pauli baptizati estis? Et rursum. Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Semper errores versantur in extremis, veritas in medio. Haeretici Sacerdotibus omnem potestatem, atque adeo ipsum ministerium auferunt: Imperiti catholici non ministros eos, sed dominos faciunt. Veritas est in medio: Sic nos existimet homo ministros Christi. Atque utinam hoc tempore non infiniti reperirentur, qui imperitos illos Gorinthios imitarentur. Passim enim videbitis euntes homines ad confessionem, et licet neque dolorem peccatorum, neque verum propositum non amplius peccandi, neque desiderium satisfaciendi pro praeteritis habeant; tamen omnino cupiant absolvi: et
si casu aliquo confessarium sapientem inveniant, qui eis aperte dicat: Frater ego hic sedo non ut rex, sed ut judex, neque judex, neque judicare possum, nisi secundum allegata et probata, et nisi meliorem animum in te videam, non expectes ut te absolvam; Vade persuadeas Deo si potes, ut sine vera poenitentia in gratiam suam te recipiat, et debitum dimittat: Ego qui servus sum, non ex liberalitate, sed ex justitia bona Domini mei dispensare debeo. Si, inquam, talem confessarium fidelem et prudentem nacti fuerint, queerunt, sibi alium, et possunt surdum aliquem vel imperitum, et ab eo absolutionem quoquo modo extorquent; et tum vere se liberos et absolutos putant, cum sint miseri duplici vinculo colligati. Auditores optimi, nolite vos et alios simul decipere: si qui sunt, qui cupiant in gehennam ire, eant quaeso soli, non trahant etiam vos secum. Dicatur ipsis: si nos placet vobis venire nobiscum ad coelum, neque placet nobis venire vobiscum in gehennam. Itaque ego serio vos admoneo, quandoquidem jam est tempus confessionem faciendi quicumque vere, atque ex animo dolent se peccasse, et sine fictione proponunt vitam meliorem, et parati sunt pro admissis flagitiis satisfacere nec non relinquere, quod juste retinere non possunt; ut beneficia male parta, ut res alienas, ut concubinas, ut odium ac inimicitias: praeterea restituere quod debent; si pecunias, pecunias: si famam, famam; et de ceeteris ad eumdem modum: tales absolvi non possunt, etiamsi diligentissime et accuratissime peccata sua recenseant, et si absolvantur fit, quod ait B. Cyprianus, « irrita pax periculosa dantibus, nihil accipientibus profutura ». Deus enim duo baptismata instituit: unum aquae frigidae ac temperatae; alterum aquae ferventis. Percipite quaeso rem istam; hoc enim est caput praecipuum totius controversiae inter Catholicos et Lutheranos! Priori baptismate lavantur ii, qui veniunt ex infidelitate, et tunc Deus mitissime et liberalissime agit, et omnia simul dimittit, culpas videlicet et poenas, tam aeternas, quam temporales. Quamquam enim relinquuntur eis fames, et sitis, et aegritudines, et penuriae, et aliae afflictiones atque incommoda, quae omnes patimus; tamen ea non proprie poenae dici debent, cum non infligantur intuitu peccatorum, quae plene ac perfecte in Baptismo dimittuntur; sed solum ad certamen fidei, et meriti incrementum relinquantur, et B. Augustinus ait: ut per illa erudiantur et exerceantur proficientes in agone justitiae. At vero cum homines jam priori baptismate absoluti, negligenter et dissolute vivunt, et Deo ingrati iterum maculas contrahunt, tum Deus restringit nihil manum, et sacerdotibus dicit, si rursum ad vos pro medicina peccatorum venerint homines isti, quos semel lavastis, non amplius eos lavabitis baptismo aquee frigidae; sed adhibere balneum ferventis aquee, et eorum pellem diligenter excoquite, ut alias sint prudentiores, et majori vigilantia caveant flagitia. Hoc est sacramentum Poenitentiae auditores, baptismus lacrymarum, balneum aquae ferventis, quod requirit gemitus, contritionem, lamenta, fructus dignos poenitentiae, praeces jejunia, eleemosynas et alia id genus opera.
At haeretici quidem rem istam non intelligentes, neque considerantes baptismi et poenitentiae discrimen; sed in utroque Deum neque liberaliter agere sibi persuadentes, nescio quam sibi fingunt resipiscentiam, et vitae mutationem suavem ac delicatam, quae nullam habeant contritionem et satisfactionem annexam pro praeteritis. Sed via regia 'est, quam Ecclesia Catholica tenet, et quam semper patres ac doctores orthodoxi ac probari fuerunt: audite B. Cyprianum, « Orare (inquit in sermone de lapsis), oportet impensius et rogare; diem luctum transigere, vigiliis ac fletibus noctes ducere: tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare: stratos solo adhaerere: in cilicio volutari et sordibus ». Audite B. Gregorium Theologum: « Recipio, inquit in oratione secunda de Baptismo, recipio pcenitentes: sed si lacrimis rigatos videro », Audite Ambrosium quibus verbis lapsam virginem ad seriam pcenitentiam exhortatur. <i Lugubris, inquit, tibi accipienda est vestis, et mens, ac membra singula digna castigatione punienda; amputentur crines, qui per vanam gloriam occasionem luxuriae praestiterunt, defluant oculi lacrymas, qui masculum simpliciter non aspexerunt: pallescat facies, quae quondam viruit impudice: Denique totum corpus injuria maceretur cinere aspersum, et opertum cilicio perhorrescat, quod male sibi de pulchritudine placuit: cor vero sit liquescens sicut cera jejuniis inquietans seipsum, et cogitationibus ventilans, quare sit ab inimico subversum ». Audite Theodoretum, quas
leges poenitentiae in epitome divinorum decretorum Ecclesiam habere dicat: « Sunt, inquit, medicabilia etiam, quae post baptismum fiunt vulnera, medicabilia autem non ut olim per solam fidem (baptismo videlicet) remissione; sed per multas lacrymas, et fletus, et luctus, et jejunium, et orationem, et laborem commissi peccati quantitati contemperatum: qui enim non sic affecti sunt eos nec admittere quidem didicimus ». At has habet Ecclesia leges de poenitentia. Sed quid opus est tam multis testimoniis hominum, cum ipse Spiritus sanctus in Scripturis sanctis semper cum poenitentia plantum amarum, cordis contritionem, cinerem, et cilicium, jejunia et eleemosynas conjungat?
Quare, auditores optimi, si bonam, si utilem, si salutarem confessionem facere vultis, si vere cum Deo in gratiam redire, et ejus amicitia ac benevolentia frui desideratis, balneum istud calidum magno animo ingredi debetis, et primum diu et multum in amaritudine animae peccata praeterita recogitare; deinde ea largis et diuturnis imbribus lacrymarum abluere; tum sacerdotem probum et eruditum aiudite, qui non solum absolvere, sed etiam consolari, docere, increpare, monere, remedia morbis et aegritudinibus accomodata adhibere sciat; et tunc ad pedes ejus totam sarcinam peccatorum sine fastu, sine pompa, cum timore et tremore, cum dolore et humilitate deponere: Postremo totis viribus bonis operibus, et iis potismum, quae Sacerdos jusserit, insudare, et aliis poenitentiae laboribus sponte assumptis Domino satisfacere: nec enim si Sacerdos pro multis et magnis peccatis parvam et brevem poenitentiam injungit, propterea nihil pati debetis: et nisi aliis modis Domino satisfeceritis, certe balneum multo ferventi in purgatorio non deerit. Aspera tibi videntur? cogita duriorem et asperiorem esse gehennam': et si vides flere te non posse, hoc ipsum defle, quod non possis flere. Certe enim si pater, aut mater, aut filius, aut frater tibi moreretur, nonne puderet dicere, non scio flere? Et nunc anima tua mortua est, qua nihil melius et pretiosius habes, et non* scis flere? Quae haec amentia? Moritur pater, quem certissime credis iterum surrecturum et victurum, et tamen ploras; moritur anima, quam nescis an unquam amplius vivam habebis, et non potes flere? Ploremus igitur, Ploremus coram Domino qui fecit nos; et tamen non dubitemus, quin is te et pietate recipiet, et osculabitur, et conqui publicanum, et Magdalenam et latronem solabitur, qui est super omnia Deus benedipoenitentem recepit, etiam nos pari charita- ctus in saecula. Amen.
Chapter 9 of 40