Skip to the text

Concio 9

Parata vism Domini, rectas vacite in solitudine semitas Dei nostri.

Occasione a superioris Dominicae concione sumpta agit de verbis concionis Joannis ab Isaia mutuatis; ubi de vera praeparatione via Domini disseritur. Vice Domini quae sint, et quce mundi; illas esse rectas, aequabiles et breves, has vero distortas, anfractuosas et praecipitiis horridas, in quibus fera saevissima mors stabulatur. Vice periculosce, quas divitiarum et voluptatis mancipia terunt, et ambitiosi; et a equibus hos avocat, et ad poenitentiam vocat concio Joannis, ostenduntur. Solitudinem, in qua semitae parandae, esse cor nostrum, cujus intentio et desideria sunt dirigenda.

In secunda parte agitur de tribus pcenitentice partibus, contritione scilicet confessione et satisfactione. Parvus contritionis fervor taxatur. Modi ad contritionem efficaces proponuntur, ut est meditatio bonitatis Dei, passionis Christi, divinae Magestatis et potentiae, gloriae insuper et fcelicitatis, de qua nos peccatorum in aeternas miserias agit praecipites', exempla denique Davidis, Petri, publicani, peccatricis et Theodosii imperatoris. Deinde reprehenduntur diversa male confitentium genera; et in primis ii, qui generatim solum et in confuso peccata confitentur, quos peccare contingit tum dicendo quce non fecerunt, tum sublicendo quce fecerunt; secundo per simile * reprehenduntur ii, qui quidem peccata sua omnia confitentur, sed circumstantiis debilis

omissis. Praeterea crassa eorum sugillatur ignorantia, qui flagitia graviora a minoribus distinguere nesciunt. Objurgantur insuper ii, qui de beneficio ecclesiastico viventes nihil pro eo faciunt, magis de reditibus quam de precibus solliciti. Denique arguuntur ecclesiastici, qui frigide, negligenter et perfunctorie officia divina peragunt, nec id sibi religioni ducunt. Satisfactiones veterum cum nostris comparatas multo fuisse rigidiores, exemplo Potavii Episcopi alicujus probatur. Paucos esse qui vere et cum fructu confiteantur. Seria tandem ad cordis compunctionem et veram poenitentiam exhortatio concludit.

Beatissimum praecursorem liberatoris nostri Joannem Baptistam, optimi auditores, vocem esse clamantem in deserto Dominica superiori didicimus. Quid vero clamet, quod vel in primis cognoscendum fuerat, angustia temporis impediti dicere non potuimus. Quare cum et haec pars explicanda supersit, et in hunc diem maxime conveniat (hodie siquidem parasceven agimus Natalis Domini), non novum aliquod argumentum quaeremus; sed de ista ipsa concione Beati Joannis, Domino aspirante, verba faciemus. Erit vero longe utilissima concio, si terram bonam, ut spero, semina ista verbi Dei in cordibus vestris invenerint. Dominus enim veniens veniet et non tardabit, nimirum cras: imo vero hac nocte aderit et eos omnes visitabit, quos vigilantes et paratos inveniet. Et beati qui ejusmodi visitatione digni erunt; miseri vero et infelices, qui non erunt. Nec enim Dominus vacuus veniet, sed onustus donis et charismatibus, et verarum opum, verarum consolationum, verarum deliciarum Copiam maximam suis cultoribus et amatoribus adferet. In eo totum est positum, ut non imparati inveniamur. Nemini vestrum desiderium et voluntatem deesse bonam existimo, id agendi et comparandi, quod necesse est. Si quis autem fortasse, quid sit agendum et comparandum ignorat, is aures et animum erigat, et non me, sed B. Joannem concionantem audiat: Parate, inquit, viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Quid est igitur via? Et ad quem modum dirigitur via? Verba sunt metapborica: Siquidem familiare est Prophetis, saepe figuris ac praesertim translationibus uti. Itaque B. Joannes hanc ipsam sententiam propriis, ac apertis verbis ita expressit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Vis, inquit, parare viam Domini? Vis rectas facere semitas Dei nostri? Ecce tibi modum, ecce rationem. Age pceniteutiam. Quid est igitur via Domini, nisi lex Domini? Viam, inquit David, mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et, Beati Immaculati, in via qui ambulant in lege Domini. Quid contra est via mundi, nisi lex mundi? De qua scriptum est: Lata est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. Et quidem lex Domini via angusta, via recta, via pulchra, via lucida, via vitse et salutis dicitur. Contra lex mundi via lata, via distorta, via polluta, via obscura, via inferi et semita gehennae nuncupatur. Nimis longum esset si omnes istas conditiones harum viarum explicare vellemus. Contentus ero si unam vel alteram breviter explicare potuero. Fingite animis videre vos viam quamdam rectam, aequabilem, breveih, et cujus exitus sit amplissimae et pulcherrimae civitatis ingressus. Talis omnino est via, et lex Domini. Audite Oseam: Rectae, inquit, viae Domini, et justi ambulant in eis. Audite Psalmographum: Deduxit, inquit, eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Audite Salomonem: Justum, inquit, deduxit Deus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Beati plane immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Nam et primum ex ipsa via, quippe quae rectissima est, vident regnum Dei, et urbem illam, ad quam du¬

cit. Et in eam spe ac desiderio ingrediuntur, paulo post reipsa ac vere ingressuri. Ut vero et viam mundi et carnis internoscatis, fingite rursum animis, videre vos anfractus quosdam, et quasi circulos infinitos, qui perpetuo ducant in orbem, nec unquam finem habeant, et qui non solum distorti; sed et inaequabiles sint, ut nunc ascendendum, nunc descendendum iis omnibus sit, qui per eos iter facere volunt. Talis est via et lex mundi, per quam omnes peccatores ingrediuntur; neque mirum. Diabolus enim, qui dux et princeps est omnium impiorum, non alias vias novit. Adversarius vester Diabolus, inquit Petrus, tamquam leo rugiens Circuit (ecce viam ipsius), quaerens quem devoret, quin ipsemet, ut est apud Job, interroganti Domino unde veniret, respondit, Circuivi terram et perambulavi eam. Et rursum capite ii. idem interrogatus respondit. De peccatoribus vero Sanctus David: In circuitu, inquit, impii ambulant. Et rursum: Audivi vituperationem multorum commemorantium in circuitu. Quia vero anfractus isti non tam viae, quam errores quidam sunt, nec per eos ad civitatem unquam perveniri potest, rursum propheta: Erraverunt inquit, in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Quam autem longi sint isti errores, et quam difficiles, perditi homines his vocibus aliquando testabuntur. Erravimus a via veritatis, ambulavimus vias difficiles, lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Viam autem Domini ignoravimus. Sed caput omnium miseriarum, et infelicitatis hujus viae illud est, quod hinc, et inde altissima et horribilia praecipitia habet. Discurrit vero per hanc viam fera quaedam pessima, quam mortem nominamus: imo vero venientibus omnibus occurrit, et nullis parcit: non ducibus, non regibus, non pontificibus, non imperatoribus: sed nunc istum, nunc illum maximo impetu dejicit in barathrum: nec est adhuc inventus aliquis, qui ei resistere, vel impetum ejus sustinere potuerit. Ab ista igitur tam distorta, et tam periculosa via revocat nos oratio Joannis Baptistae. Nos enim partim a daemone incitati, partim a nostris cupiditatibus abstracti, viam illam Domini ita deserimus, ut in ea excrescant herbae, et frondes, ac virgulta eam penitus intercludant. Anfractuosas vero et distortas vias mundi ita frequentamus, ita terimus, ita celebramus, ita unusquisque duce cupiditate viam sibi aperit in solitudine, ut lex Domini herbis et graminibus cooperta jam amplius via esse non videatur.

Hoc est igitur, quod Joannes clamat: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus: hoc est. Rursum aperite, rursum terite, rursum celebrate viam Domini, ambulare in lege mandatorum Dei, facite ibi ambulando rursum viam, ubi non ambulando invium fecistis.

Id vero quanto jure clamet, nullo negotio explicari potest. Aspicite, quaeso, paulisper atque intuemini hominum studia: Quotusquisque est, qui via Domini derelicta, vel ad dextram vel ad sinistram non declinet? Qui vel post aurum non abeat, vel post umbram honoris, vel post concupiscentias suas non currat? Avari omnes nonne currunt post aurum? Ambitiosi nonne honores quasi umbram fugientem prosequuntur? Voluptuarii nonne ad carnem advolant tamquam vultures ad. cadavera? Et quales, quseso, sunt istae vise, numquid distortissimae? numquid longissimae? numquid praecipitiis, vallibus, montibus, latronibus, feris plenissimse? Videte quam sint longi isti anfractus. Currere incipiunt in pueritia, currunt in adolescentia, currunt in juventute, currunt in retate matura, currunt interdum etiam in senectute, ambulant vias difficiles, lassantur in via iniquitatis, nunquam tamen perveniunt. Quanto enim magis opibus vel honoribus crescunt, tanto plura et majora desiderant, nec ullum finem desiderandi et expetendi faciunt. Cucurrit aliquis post honores, et factus est comes. Greterum nihil se esse putat, nisi fiat dux: itaque iterum currit, absolvit curriculum, efficitur dux. Estne finis? Nequaquam. Aspirat ad regnum currit, conficit aliud curriculum, efficitur rex. Num modo quiescit? Nihil minus: Ambit monarchiam orbis universi. Currat igitur rursum et currat donec deficiat. Ecce pervenit ad monarchiam. Quid jam qureret? Num tandem erit satis? Nullo modo. Est nimis angustus orbis iste terrarum: rursum currendum est, ut novi orbes inveniantur. Ecce vias, ecce anfractus filiorum Adam. Quam multi prreterea incipiunt in pueritia aulas frequentare, ut tandem in senectute aliquem gradum dignitatis acquirant, quem tamen non acquirent, vel si acquirent vehementiori siti altiorum graduum stimulabuntur. 0 iter longissimum et laboriosissimum. Ecce vias, ecce anfractus, per quos currunt

plerique filii Adam, donec eis mors occurrat, et in gehennre barathrum dejiciat, ubi nunquam illic voces deficient: Erravimus in solitudine, in inaquoso: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis: Ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.

Ut autem omittam labores, asperitates, molestias pericula hujus itineris percensere, qure tamen omnia effugere potuissent, si viam Domini, qure ante oculos erat, qureque brevissimo et rectissimo tramite ducit ad vitam, tenere.voluissent: quis verbis exprimet stultitiam filiorum Adam? Possent per viam mandatorum Dei, viam rectissimam et brevissimam parvo cum labore, et nullo cum errore ad portum reternre felicitatis pervenire. Non legistis apud B. Augustinum libro confessionum octavo, quid ille miles ad suum amicum dixerit, cum ambo, relictis anfractibus, viam Domini ambulare coepissent?«Dic, qureso te, inquit, omnibus istis laboribus nostris, quo ambimus pervenire quid qurerimus? Cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quamdiu istud erit? Amicus vero Dei si voluero esse, ecce nunc fio. » 0 viam brevissimam et rectissimam. « Amicus, inquit, Dei si voluero esse, ecce nunc fio.»Et tamen filii Adam malunt per anfractus ambitionis, per errores variarum cupiditatum, errores longissimos et periculosissimos laborare, et sudare, ut tandem perveniant ad gehennam. Ubi nunc sunt, qui prreteritis sreculis tantum laboraverunt ut regibus et principibus hujus mundi placerent? Ecce omnes apud inferos sunt et soli illi qui Dei amici esse, et Deo placere studuerunt, soli inquam laetantur, soli triumphant, Et in aeternum et ultra, laetabuntur et triumphabunt. Qure cum ita sint, diligentissime et avidissime audienda est vox illa beatissimi praecursoris Domini Joannis: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Vel brevius et apertius: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Ecce, inquit, Dominus prope est, Rex ipse coelorum ad nos venit, et merces ejus cum eo. Yerum nemo putet per vias distortas et inaequabiles eum venturum. Si pergitis per istas, numquam occurretis ei. Rectus Dominus, et rectitudinis amator, in via recta, in via justitiae, in via virtutis occurret vobis.

Redire ergo praevaricatores, corrigite vias vestras, corrigite studia vestra, requirite viam antiquam, redire in semitam, quam deseruitis. Per peccata eam deservistis, per poenitentiam redire in eam, et cum redieritis, ambulare in ea, terite eam, celebrate eam, facite ibi rursum viam, aperite viam Domini, rectas facite semitas ejus, per quas Dominus venturus est.

Habemus igitur quid sit parare viam Domini, et rectas facere semitas ejus. Nihil est enim aliud, quam agere poenitentiam. Sed cur addit in solitudine? Dirigite, inquit, vn solitudine semitas Dei nostri. Ea solitudo, de qua hic agitur, nihil est aliud quam cor nostrum; Nec aliud sibi vult sententia ista praecursoris Domini, quam hoc: Ingredimini paulisper corda vestra, deserite saltem ad tempus cogitationes rerum csetcrarum, commoramini in solitudine ista, in recessu cordis captate tempora et loca apta meditationi; et considerate studia vestra, videte quomodo ambuletis, et in quae praecipitia nescientes ruatis, et ubi cognoveritis, quam distortae, quam lubricae, quam tenebricosae sint viae vestrae, tunc dirigite in solitudine semitas Dei nostri, componite hominem interiorem, dirigite gressus cordis, intentionem videlicet et desideria et tunc sine labore homo exterior componetur, et gressus et actiones omnes in viam Domini dirigentur, et vos corde dilatato summa alacritate curretis viam mandatorum Domini. Haec est oratio beati Joannis; quae quam sit non solum utilis, sed plane etiam necessaria, vita et mores nostri satis aperte declarant. Nec enim alia de causa semper versamur in eodem luto, nunquam plene ac perfecte pcenitemus, nisi quod in solitudinem cordis non intramus: id breviter si placet, explicemus.

Tres partes habet vera poenitentia, contritionem, confessionem, satisfactionem. Haeretici omnes haec fide et verbis negant: et solum quosdam terrores praecedentes, et quamdam apprehensionem misericordiae Dei per fidem agnoscunt.

Nos tria illa fide et verbis confitemur, factis et moribus pernegamus, et satis nobis esse censemus, si confuso quodam modo peccata nostra tamquam historiam quamdam sacerdoti referamus, sed non ita est, falli-

mur vehementer, a recta via aberramus. Et multi sunt, qui eo quod jam confessi sunt, pedem unum se habere arbitrantur in coelo qui tamen si recte considerent, videbunt se pedem unum in terra, alterum in gehenna posuisse. Nec enim confiteri, sed bene confiteri hominibus coelum aperit.

Incipiamus a contritione. Veniunt nonnulli ad confessionem, adferunt unam sarcinam peccatorum, quam duo equi ferre non possent: habebunt interdum decem aut viginti, et quinquaginta peccata mortalia, preeter ea, quorum non recordantur, non amplifico, extenuo potius. Multi sunt, qui nullum diem sine novis peccatis mortalibus transegerunt: et tamen nullae sunt lacrymae, nulli gemitus, nulla signa veri doloris; quin etiam nonnulli vix genua figere dignantur in terra: sed uno genu dumtaxat, et illo super pulvinari interdum posito, ita manent quasi furari absolutionem, et statim aufugere vellent: nec vestium pompam deponunt, nec ullum signum doloris ostendunt. Haeccine est contritio? Scindite contra vestra (inquit Joel) scindite, scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. An scindit cor suum ille, qui numquam intrat in cor suum? Scripturae sacrae cum de poenitentia loquuntur ubique cinerem et cilicium commemorant, et nunc planctum amarum, nunc luctum unigenitum adhibendum esse docent. Doctores vero mirum est profecto quid dicunt, cum de poenitentia verba faciunt. Siquidem eam baptismum laboriosum, Raptismum lacrymarum, tabulam secundam post naufragium vocant. Beatus Gregorius Nazianzenus oratione secunda, de Baptismo: « Recipio, inquit, pcenitentes, si lacrymis rigatos videro. » Audite beatissimum Cyprianum in sermone de lapsis. « Quam magna deliquimus, inquit, tam granditer defleamus; alto vulneri diligens, et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor sit: Putasne Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis obnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti? Putasne facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius, et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymis, lamentationibus occupare, strato solo adhaerere cineri in cilicio volutari et sordibus. » Haec B. Cyprianus vere poenitentibus praescribit. At cur hodie, quaeso, tam raros hujus generis poenitentes videmus, nisi quia in solitudinem cordis intrare non novimus? Tanta enim est gravitas et turpitudo peccati et usque adeo deformem et horribilem efficit animam peccatoris, ut sola ejus consideratio, si diligens, si attenta sit, claudere possit hominem in cubilo, et hoc in eo efficere, ut nihil ei in posterum libeat, quam lacrymari. Quid? Si attenta et profunda cogitatione heec apud te volvere incipias? Heu mihi, quid miser egi cum hoc flagitium perpetravi? Primum patrem illum dulcissimum, auctorem omnis boni, et mei amantissimum offendi, qui me undique beneficiis vallavit, cujus tot signa charitatis video, quot bona, vel in me vel in aliis video. Quaefanta est mea durities? Dominus meus virgis ceeditur, spinis coronatur, clavis configitur, ut veteribus meis sceleribus medeatur, et ego semper addo nova? Ille nudus in cruce et sanguine perfusus, totus exhaustus, salutem et conversionem meam sitire se clamat, et ego semper pergo acetum ei et fel amarissimum propinare? Deinde illius in me iram atque indignationem provocavi, cujus est tanta majestas, tanta potestas, ut omnes principes, omnes reges, omnes daemones, omnes Angeli cum eo comparati vix pulveris granum unum merito appellari possint. Nec enim tam facile nos modicum pulverem flatu dissipamus quam facile possit Deus solo nutu, et in unico momento omnem mundi gloriam atque pompam penitus delere. Quis mihi praeterea explicabit, de quanta gloria ruerim, et de quo libro vitee nomen meum deletum sit? H seres eram regni coelestis, vitse aeternae, numquam finiendae, ab hac tanta felicitate, ac sorte tam preeclara et omnibus modis maxima excidi miser per peccatum. Et quid inde lucratus sum? Jam prope ipsas sum tenebras exteriores: nec magis procul absum a gehenna, quam absint ab aquis, qui navigant mare. Quam cito frangitur tabula, tam cito ruunt illi prsecipites in profundum. Quam cito frangitur maceries ista putrida corporis mei, quse momentis sin gulis ruinam minatur, tam cito et ego sine ullo remedio in gehennam descendam. Fortasse igitur cras, fortasse hac nocte, fortasse hodie in illis sempiternis ardoribus habitare incipiam. Heec, inquam, si attente cogitare volueris, fieri non poterit, quin scaturiant ex oculis tuis fontes lacrymarum: nec laborabis, ut ad genua sacerdotis te abjicias, et manibus complicatis, oculis in terram defixis totus confusus et tremens scelera tua, confitearis, quin etiam impedient

verba singultus et suspiria cum oratione miscebis. Intravit pcenitens David in cor suum, ideo lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis stratum suum rigabat. Intravit pcenitens Petrus in cor suum, et « Egressus foras, flevit amare. » Intravit pcenitens publicanus in cor suum, et idcirco « Non audebat oculos suos ad coelum levare,» et pectus cum dolore et lacrymis feriebat. Intravit poentiens illa peccatrix in cor suum et tantam de interiore turpitudine confusionem accepit, ut omnem confusionem exteriorem nihil esse putaret.Intravit pcenitens Theodosius imperator potentissimus in cor suum, idcirco sceptri et purpuree, et omnis pompee imperialis oblitus, postea quam multos menses facinus suum defleverat, ad ecclesiam veniens coram omni populo reprehensionem atrocissimam primum patienter tulit, deinde non stans, nec genibus flexis, sed plane prostratus lacrymis terram rigabat, capillos vellebat, pectus feriebat, omnibus __ quibus poterat modis Domino satisfaciebat. Hi sunt igitur fructus solitudinis, heec non alibi, % quam in recessu cordis oriuntur: Ingrediamur, ingrediamur cor nostrum et viam Domini in solitudine dirigamus. Diximus de contritione.

Jam de confessione breviter est dicendum: Nec enim minus vera et salutaris confessio solitudine nascitur, quam contritio. Yideo multos homines, vel potius multa hominum genera sine ullo fructu ad hoc saluberrimum Sacramentum accedere; nec aliam ob causam, quam quod se in solitudinem non recipiant, cum se ad confessionem parant. Aliqui sunt, qui ita negligenter ad hoc opus accedunt, ut solum generatim, atque in summa et confuso quodam modo dicere possint, se omnia peccata capitalia perpetrasse, et omnia Dei praecepta violasse, quibus non alia profecto, quam confusa et generalis absolutio conveniret: imo vero nec tali absolutione digni sunt. Nam, dum ita confitentur, duos errores committunt: dicunt enim quod non fecerunt, et quod fecerunt non dicunt. Quaeso te, si reum aliquem ante tribunal judicis constitueres et nihil diceres aliud, quam: Iste egit contra legem: peto, ut velis ferre sententiam. Quid judex ille responderet? An non putaret se irrideri? Iste egit, inquis, contra legem. Contra quem legem, stulte? Quam sententiam feram, si, quod sit ejus peccatum, ignorem? Pari ratione si medicum adeas et dicas: Mihi aliquid dolet,

adhibeas, quaeso, medicamentum. Quid ille? Nonne dicet: Stupide, quid est, quod tibi dolet? caput, oculi, dentes, renes, pedes? Quid tandem illud est? An putas omnia medicamenta omnibus malis convenire? Quid si tu podagra labores, et ego- medicamenta dentibus adhibeam? Verum ista in negotiis rerum externarum et aegritudinibus corporum non saepe evenire solent. Siquidem « Prudentiores sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua »: at in negotiis, et morbo animae, quam saepissime eveniunt, quasi nesciant homines Christiani, et in aliis rebus non necessariis interdum eruditi, se ad sacerdotem tamquam ad judicem, et medicum animarum accedere, cui crimina singula et morbi singuli, quoad fieri potest, diligenter explicandi sunt, ut is et recte judicare et salubriter mederi possit.

Alii sunt, qui peccata quidem sua sigiUatim referre, et ordine didicerunt; verum nullam curam adhibent, ut quoties, quo loco, quo tempore, cum quali, vel contra quem aliquid egerint, vel dixerint, recordentur. Haec etiam insignis et periculosa negligentia est. Si deberes alicui magnam summam aureorum coronatorum, atque eam descriptam haberes in variis locis, ita ut uno folio legeres debitum decem coronatorum, in alio folio debitum quinquaginta, in alio item quinquaginta, in alio viginti quinque, in alio centum. Denique in variis libris et chartis debiti tui summam descriptam haberes, quaero a te, si creditor diceret: Venias ad me cras hac hora et adfert tecum libros debitorum tuorum, decrevi, siquidem omnia debita, qua; in libris tuis reperientur, mea manu delere, ut nihil jam amplius mihi debeas; sed vide ut omnem summam fideliter recites,1 nullam tabulam domi relinquas. Quid tunc ageres? Numquid occasionem istam negligeres?Numquid solum acciperes eas chartas, quae primum occurrerent manibus et cum illis ad creditorem accederes? Non opinor: Quin potius arbitror noctem illam insomnem duceres, et omnem domum tuam everteres, ut omnes chartas, omnia folia, omnes tabulas debitorum tuorum haberes, non esset arca, quam non aperires, non angulus, quem non scrutareris; ubi quaereres tabulas tuas, et hsec quidem sine dubio ageres, ut a debito paucorum nummorum liberareris. Et nunc Domino amplius, quam decem millia talentorum debemus, quot peccata mortalia admisimus, tot imina laesae majestatis admisi¬

mus, pro singulis seterna supplicia promeruimus. Verumtamen clementissimusetbenignissimus Dominus noster omnia ista debita propria manu delere paratus est, si vel tabulas debitorum nostrorum adferre et recitare dignemur. Et quantum est hoc? Si rem grandem diceret nobis Deus, certe facere deberemus; quanto magis nunc, cum dicat, quaere tabulas tuas, et veni? Dic tu prior iniquitates tuas et justificaberis. Et tamen inveniuntur nonnulli tam dissoluti, tam negligentes, tam parum studiosi salutis suae, ut malint poenas aeternas luere, et debitum suum ad quadrantem minimum dissolvere, quam semel scrutari diligenter angulos omnes conscientiae suae et annos suos in amaritudine animae cogitare. Itaque qui non frustra, sed aliquo cum fructu confiteri cupit; ingrediatur cubiculum suae conscientiae, atque ibi diligenter quaerat, non solum, quid egerit, sed etiam qualia sint quae egit, et quoties illa egit, et ubi, et quando, cum quali, contra quem aliquid egit: aliud est enim percutere clericulum, aliud percutere laicum; aliud cum virgine, aliud cum maritata, aliud cum meretrice flagitium perpetrare: aliud semel, aliud saepius labi. Nec enim peccatum decies repetitum tamquam unum peccatum, sed tamquam decem confiteri debemus.

Sed alii postremo sunt, qui diligentiam quidem aliquam adhibent, ut omnium scelerum suorum et flagitiorum recordentur; sed tamen ignorantiae cujusdam densissimis tenebris obruti, quae graviora et majora sunt, illa non vident. Ponamus exempla ut planiora fiant, quae dicimus. Erit aliquis, qui singulis diebus desideriis fornicationum et adulteriorum aestuabit, et oculos suos impudicis aspectibus, et aures impudicis sermonibus pascet: quia tamen opere desideria sua explere non potest, nihil mali se agere arbitratur. Iste igitur ad confessionem veniet, et parva, ac venialia errata minutissima recensebit flagitia illa cogitationum et desideriorum praeteribit. Quid? Quod nonnulli ipsam fornicationem, vel non sciunt, vel non credunt esse peccatum? Et quid, quaeso, de istis tenebris dicemus? 0 quomodo istis Dominus externas et non necessarias disciplinas exprobrabit? Sciebas, inquit, de mundo et coelo, de lineis et numeris, de syllogismis, et sophismatibus disputare, et quomodo de teipso, et salute tua disputare non noveras? Numquid non legeras: Non concupisces? Et: Qui vident mulierem aci concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo? Et: Fornicatores regnum Dei non possidebunt? Hcec Dominus dicet. Vere enim non solum adulterium, sed et fornicatio: nec solum desideria, sed et cogitationes, si voluntariam delectationem adjunctam habeant, flagitia mortalia sunt: et talia, ut vel sola eeterna supplicia non poenitentibus concilient. Veniamus ad aliud genus hominum.

Erit aliquis rursum (et utinam non essent multi) qui ex facultatibus Ecclesiae vivit, et ne semel quidem cogitabit, quid ipsius munus et ecclesiastica dignitas exigat, non leget horas, non geret habitum, non tonsuram: sed nec sciet, an per se in ecclesia residere, an sacris ordinibus initiari, aut aliud aliquid agere teneatur. Unum dumtaxat sciet, quot nummos videlicet ex beneficio suo recipiat. Iste igitur ad confessionem veniet, et quidem minora, ac minutiora satis aperte et diligenter confitebitur, de beneficio nihil. Interrogetur, legis horas? Non. Quare? Non sciebam mihi esse legendas. Et quid sibi iste pileus, istud pallium saeculare, istae caligae inflatae volunt? Ubi est habitus ecclesiasticus? Ubi est tonsura? Non sciebam me ad ista teneri. Cur igitur putas tibi stipendium dari ecclesiasticum? Non scio. Fieri potest, ut neque hoc scias? Vidistine, unquam, iis servis vel militibus stipendium dari, qui ne cogitare quidem vellent cur stipendium acciperent? Profecto non vidisti. Sed age inveniamus aliquid, quod scias. Scisne quanti sint beneficii tui proventus? Optime, memoriter, ducenti et quinquaginta floreni cum dimidio. Laudo te, vales memoria. Sed si aliquando non tota ista summa afferatur, quid tunc agis? Quid? Scribo litteras semel et iterum, inquiro causas, exigo rationes, ipsemet ad locum pergo: neque quiesco, donec nihi reddatur totum, quod mihi debetur. Recte jam igitur non solum memoria, sed etiam solertia vales, nec male functus esses munere Judse in collegio apostolorum.

Alii postremo item Ecclesiastici sunt, qui horas quidem legunt, et sacra mysteria assidue peragunt, sed ita inconsiderate, ita oscitanter, ut palam ostendant, se id non libenter facere: et si nullum inde lucrum accederet, id se numquam et nullo modo esse facturos, et tamen horum scrupulum nullum habent, et ea in confessione, nisi interrogentur, facile patiuntur sileri. Quid, quaeso, de istis dicemus? Divinos illos psalmos

plenos coelestis suavitatis, dulciores super mei et favum, sine spiritu, sine mente, sine attentione recitant: et quasi grave onus quanto citius deponere cupiunt: et tamen, ut dixi, non propterea stimulum conscientiae patiuntur. Sed quid de illo tremendo et horroris pleno sacrificio dicemus? « Quis enim fidelium » inquit B. Gregorius libro dialogorum quarto, « habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad Sacerdotis vocem coelos aperiri. Angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi: Unum quoque ex visibilibus et invisibilibus fieri? » Et B. Chrysostomus libro sexto de sacerdotio: « Per id tempus, » inquit, a et Angeli Sacerdoti assident, et coelestium potestatum universus ordo clamores excitat et locus altari vicinus in illius honorem, qui immolatur, Angelorum choris plenus est: id quod credere abunde licet vel ex tanto illo sacrificio, quod tunc peragitur. » Haec B. Chrisostomus. Considerate jam, quam triste et deplorandum sit spectaculum, videre sacerdotem divina mysteria peragentem, angelorum choris undique septum, qui ad ea, quae ipse operatur, et loquitur, stupent, ac tremunt, et prae admiratione ingentes clamores excitant, et tamen Sacerdos in medio positus totus frigidus et quasi stupidus non attendit, quid agat: non intelligit, quid loquatur: et ita properat ad finem, ita signa involvit, ita verba praecipitat, quasi latrones post tergum haberet, et satis temporis ad fugiendum non esset: et tamen, ut dixi, non propterea singultum conscientiae patitur: sic res sacrae contemnuntur, sic Deus irridetur, sic ridendi materia Haereticis datur. Clamanus, in Sacramento altaris Christum ipsum esse, et interim nonnulli ita se gerunt, ita ista sacramenta pertractant, quasi nihil minus verum esse putarent, et quasi Deum marmoreum vel plumbeum haberemus, qui nihil sentiret, nihil videret, nihil audiret. Sed, mihi credite, Deum omnipotentem, et vivum habemus, qui non dormit, nec irridetur; et omnia videt, omnia audit, omnia notat, et aliquando omnes suas injurias ulciscetur, et irrisores suos ipse ridebit, cum eis repentinus venerit interitus. Undenam igitur heee omnia mala? Certe non aliunde quam ex eo, quod non intrant homines in solitudinem: Si semel ingrederentur in cor suum, et cogitare inciperent quis ego sum? Quid ago? Quomodo vivo? Ecclesiasticus sum, ex bonis Ecclesise redditus mihi abunde

suppeditantur. Cur hoc? Ut laute comedam? Ut large bibam? Ut cum amicis meis ebrietatem miscere possim? Profecto non est ista causa. Qua igitur aequitate, quo jure ego stipendium a Deo recipio, qui Deo servire et militare non cupio? Et cur mihi manus inunctae sunt, et tot caeremoniis, tam solemnitate ad sacerdotium initiatus sum? Ut postea sine ulla religione, et reverentia peragerem divina mysteria? Si ista cogitarent, materia non deesset longissima) atque optimae confessionis.

Sed de confessione satis. De satisfactione tria verba: Olim cum multo melius Christiani intelligerent necessitatem poenitentiae quam nos faciamus, cumque apud se cogitarent, ac perpenderent quanto facilius hic in terris, quam in purgatorio satisfieri possit, pro peccatis poenitentias longissimas atque asperrimas septem, quindecim, viginti, triginta annorum, interdum totius vitae libentissime admittebant et explebant, et toto illo tempore jejunabant frequenter, orabant frequentius, non utebantur balneis, non equis, non curribus, non vestibus pretiosis: abstinebant se a ludis, jocis, theatris: denique tota vita eorum nihil, nisi luctus et humilitas et poenitentia erat ut ex libro Tertulliani de poenitentia, et ex aliis vetustis auctoribus cognosci potest. At vero hodie ita delicati, ita teneri effecti sumus, ut vix paucorum dierum jejunia pro multis sceleribus atque delictis sustineri possint. Cilicia vero, et cineres, vigilise, humicubationes, flagella et aliae carnis afflictiones non solum in moribus nostris, sed vix jam in libris reperiuntur. In Concilio Toletano legimus, Potavium quemdam extitisse, qui cum Episcopus esset, et semel tactu fcemineo (ut Concilium loquitur) sorduisset, ipse se primum nullo cogente in ergastulo quodam conclusit, atque ibi novem mensium poenitentiam egit, deinde ad Concilium, quod Toleti celebrabatur, litteras dedit, quibus peccatum suum sponte sua prodidit. Patres vero consilii illius, poenitentiam ei perpetuam, quousque viveret, injunxerunt ut perpetuo in humilibus et abjectis officiis deserviret, et nihilominus affirmarunt humanius et misericordius multo cum illo actum esse, quam antiquorum regulse et severitas patiantur. Et quantum obsecro, nos ab hoc genere poenitentia) absumus? Sed quid ait scriptura? Qui timent pruinam irruet super eos nix. Nos exiguae et brevis poenitentiae austeritatem formidamus,

et in poenas atrocissimas et longissimas purgatorii vel gehennae incurremus. Legi aliquando extitisse nobilem quemdam adolescentem et delicatum, qui cum vitam valde severam arripuisset, et eo nomine ab amicis et affinibus reprehenderetur, eique corpusculi infirmitas et teneritudo objiceretur, sapientissime respondit in hunc modum: Ego propterea vitam istam duram et laboriosam arripui, quod meae imbecillitatis, et teneritudinis optime conscius essem: Cum enim cogitarem tam tenerum corpusculum non bene ferre posse purgatorii vel gehennae supplicia, ego delicatus haec minora et meliora elegi, ut illa graviora et majora evaderem. Haec nobis cogitanda essent, auditores: Nam si haec ferre non possumus, quomodo illa feremus? Unde igitur tantus tepor in nobis, tanta segnities tanta teneritudo, nisi ex eo, quod solitudinem cordis non intramus? quod non intelligimus, nec intelligere cupimus, quid sit Deum offendere et quid hinc sequitur, nisi ut quam plurimi turmatim in gehennam descendant, et non solum ex iis, qui non confitentur: sed etiam qui male confitentur. Yere dico vobis, dilatavit infernus animam suam et descendunt ad eum sine numero.

Vultis enim non modo intelligere, sed videre, sed manibus tangere, quam modicus sit confessionum nostrarum fructus? illud unum considerate, quam diu post confessionem a novis sceleribus perpetrandis abstineamus. Hodie multi et fortasse omnes crimina sua confessi sunt: quam multi erunt ex iis, qui, non dico post unum mensem, non post unam hebdomadam, sed cras, hac hora, rursum erunt in pristino suo cceno? Id vero quid significat? Nonne eos ex consuetudine confessos esse? Num quod animum haberent, et propositum vere relinquendi peccata? Quam multi veniunt onusti peccatis, in quae jam millies ceciderunt, et veniunt pridie vel ipso die summae celebritatis et statim volunt expediri, quasi hoc negotium esset ludus puerorum. Nonne hi Deum non placare, sed irridere voluisse videntur? Et quid istis talis poenitentia et confessio proderit? Quam multi praeterea cras Domini corpus accipient, et paulo post in prandio se totos crapulae et ebrietati dabunt? Et sicut apes expelluntur fumo: ita isti Dominum majestatis fumo ebrietatis expellent. Deinde exibunt bene pasti, bene poti, et occurrent mulieribus, et quis dubitat, quin rursum desideriis aestuare incipient, et hodie in anima moriantur, cum Deus pro nobis in carne natus est? Sed quid inde lucrabuntur? Id plane, quod Judas quondam proditor Domini. Ille post buccellam Dominum vendidit, et quidnam emit? Nihil sane aliud, quam funem, quo seipsum suspendit'. Ita isti hac Domini tam nefaria et tam detestanda proditione mortem aeternam mercabuntur. 0 si semel in cor nostrum intraremus, et quid sit peccare, quid offendere Deum, et in quanto periculo peccatores versentur attente cogitaremus, certe deinceps ita peccatum exhorremus, ut ad solum ejus nomen toti tremeremus, et ab omni occasione peccandi longius fugeremus, quam ab igne, quam a serpentibus, quam a draconibus et scorpionibus fugiamus.

Quare, auditores optimi, per amorem pauperis illius regis, vos oro, atque obtestor, sit unicuique cordi salus animae suae: ingrediamur omnes in solitudinem cordis nostri, ibi dirigamus viam Domini: Ibi cogi¬

temus, quid simus, quo eamus, quid sit nobis agendum, quid vere egerimus, et ubi perspectum nobis fuerit, quam procul a recta via deflexerimus, redeamus celeriter in eam abscindamus a nobis occasiones omnes et consuetudines peccandi, et super omnia quaeramus fontem lacrymarum, petamus a Domino spiritum verae contritionis. 0 si intelligeremus, quam vehementer commoveat viscera Dei Patris cor sic contritum et humiliatum. Non enim potest se dulcedo illa et bonitas Dei Patris continere, quin statim accurrat quin complectatur, quin labiis animae pcenitentis osculum pacis infigat, quin abstergat ab oculis ejus lacrymas amaras. et eos lacrymis repleat omni favo et meile dulcioribus. Quare cum has delicias ineffabiles illi non norint, hanc pacem, Quae exuperat omnem sensum, illi nequaquam experiantur, qui non intrant in cordis solitudinem: intremus nos in eam, donante Domino Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Chapter 10 of 40