Skip to the text

Concio 28

Tentationem esse duplicem, alteram Christi, alteram Diaboli; et de utraque verba hac concione fiunt. Christum nos jejunio tentare quadrupliciter. Primo, ut exploret, an vere et ex animo ipsum diligamus; et sic olim Abraham, Jod, Tobias et populus Israeliticus lentatos fuit. Secundo ut cognoscat, num animas nostras diligamus, quod elucescit si carnem nostram domemus, et anima de corpore ceu vindictam aliquam sumat, quam nisi jejunante corpode refici non posse, similitudinibus ostenditur. Tertio nos Christus tentat, an vero quoque carnem nostram amemus, quod fit subtrahendo ei omnia quce nocent, ut scilicet solent medici cegrotantibus: nam et Christum ipsum, ut idem sequeremus, hoc fecisse demonstratur. Quanta sit utilitas jejunii in corpore curando, in prolonganda vita, in augenda re familiari, evidenter probatur. Quarto nos Christus jejunio tentat, num vere sponsam suam ecclesiam diligamus: ubi etiam quadragesimae antiquitas multis patrum testimoniis contra haereticos novatores asseritur. Quibus tentationibus deinde diabolus nos aggrediatur, et quomodo iis singulis obviandum sit, docetur. Cur quadraginta diebus praecise, sine interpolatione, omnibus simul sit jejunandum enucleatur Quam mite et discretum institutum sit j junium-, quam commodo tempore; quosque illud non obliget, manifestatur. Tandem ne in hoc ullus sibi

blandiatur nimium, et ut serio jejunemus admonemur.

Quemadmodum hodierna die liberator noster Christus propter jejunium quadraginta dierum tentatur a diabolo, ita nos omnes, optimi auditores, hoc tempore jejunio dierum totidem tentamur a Christo. Sed longe est aliud genus tentationis, quo Diabolus Christum, ab eo, quo nos tentat Christus. Diabolus enin^tentat, ut ad peccatum nosalliciat, et per peccatum socios sibi in suppliciis, ac tormentis acquirat: Christus vero ideo tentat, ut exploret; explorat vero, ut tentatos et probatos merito coronet. Neque vero minus gloriosum nobis erit, in ea tentatidne, qua tentamur a Christo, non succumbere, quam hodie fuit Domino omnem diabolicae tentationis conatum, et fraudes eludere. Et sicut tentationibus Diaboli a Domino superatis, Accesserunt angeli, et ministrabant ei: ita et nos si Domino tentante tales inventi fuerimus, quales oportet, sine ulla dubitatione Angelorum manibus cum triumpho et gloria, regnis coelestibus inferemur. Quia vero ex his duobus tentationum generibus, hoc posterius minus est notum, et tamen ejus cognitio hominibus Christianis pernecessaria est, idcirco statui hodierna concione de utroque quidem, sed potissimum de hoc posteriori verba facere.

Ut igitur ad rem nostram propius accedamus, jejunio quadragesimae tentat nos Dominus Deus noster. Verum non est una ac simplex tentatio, sed varia et multiplex pugna quadragesimae: quas tamen tentationes omnes ad quatuor capita revocare poterimus. Initio igitur praecipit Dominus jejunium quadragesimae, ut tentet, an vere et ex corde eum diligamus. Atque ut tentationem istam primam facile percipias, finge Deum ipsum tecum ita loqui: Non ignoro, te carnem tuam vehementer diligere, id mihi certe non negabis: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed fovet ac nutrit eam. Hinc igitur apparebit, an vere me magis, quam tuam carnem diligas, si eam propter me parumper affligas. Ita quondam Dominus egit cum patriarcha Abraham: siquidem post longam sterilitatem dedit ei filium unum, et filium talem, ut in eo speraret omnes tribus terrae esse benedicendas. Itaque Abraham filium illum suum incredibili amore prosequebatur. Sed quid tunc egit Deus? Legite caput vigesimum secundum libri Geneseos: Quae postquam gesta sunt, inquit Scriptura divina, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Jsaac, et vade in terram visionis atque ibi offeres eum tn holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Magna profecto tentatio: Tolle, inquit, filium: et filium non quemcumque sed unigenitum: et non unigenitum quemcumque, sed Isaac, id est, illum, probum, illum sapientem, illum maximae spei, illum, quem maxime diligis, illum tolle, ut occidatur, et concremetur in holocaustum. Neque committes hoc munus alteri, sed tu ipse manibus tuis ipsum mactabis. Quid igitur fecit Abraham? Quid? Ut in hac tenta - tione probatus et fidelis inveniretur, non cepit consilium ab uxore, et muous lucis vel aurorae non expectavit, sed statim nulla interposita mora de nocte consurgens ad eum locum profectus est, in quo filium suum immolaturus erat: et sine dubio immolasset, nisi eum angelus Domini prohibuisset. Tum vero Dominus: Nunc, inquit, cognovi, quod timeas Dominum, quod non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Pari ratione tentavit Deus filios Israel annos quadraginta, variis tribulationibus eos affligendo, antequam in terram promissionis, terram affluentem lacte et meile eos introduceret. Hinc Moyses dicebat: Tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat, utrum diligatis eum, an non. Et rursum: Duxit te Dominus Deus tuus per desertum quadraginta ar nis, ut affligerei te atque tentaret. Ad eumdem mo¬

dum tentatus est Job: ad eumdem modum Tobias, cui post illam gravem tentationem angelus ait: Quia justus eras, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Postremo ad hunc modum omnes martyres tentati sunt. Cum enim capiebantur, ligabantur, carceribus includebantur, virgis caedebantur, catenis onerabantur, lapidabantur, cremabantur, bestiis objiciebantur, minutatim discerpebantur, tunc a Domino tentabantur, ut periculum faceret, an homines illi plus Deum suum, quam corpus suum diligerent. Itaque in libro Sapientiae de Martyribus legimus: Deus tentavit eos, et invenit eos dignos se: tamquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Hoc igitur idem Deus agit nobiscum et alias saepe cum variis aerumnis et calamitatibus vexari nos patitur, et nunc potissimum, cum inediam tam longam et carni nostrae tam ingratam praecipit. Quid igitur stulti homines et mundi hujus amatores agent? Quid? Miserrimum Esau imitabuntur: En, inquit, morior. Quid mihi proderunt primogenita? Itaque uno lentis edulio Vendidit primogenita: et abiit, parvi pendens, quod primogenita vindidisset. Sic etiam stulti homines: En morimur, inquiunt, esurimus, sitimus, deficimus, capita dolent, quid nobis proderit quadragesima? Manducemus et bibamus, dum vivimus cras enim moriemur: et sic abeunt, et parvi pendunt, quod tam vili pretio infinitam haereditatem vendant. At vero probus Christianus et fidelis Domino suo, Abrahamum et Jobum, et Tobiam et sanctos Martyres imitabitur, dicetque apud se: Dominus praecepit jejunium quadragesimale, ut tentet, an diligam eum. Nunc igitur tempus est, ut me prodam, nunc humiliabo in jejunio animam meam, nunc ostendam me plus Deum, quam corpus meum diligere. Dominus vero respondebit, ac dicet: Euge serve bone, Nunc cognovi quod times Deum: quia non pepercisti carni tuae propter me. Atque hactenus de tentatione prima.

Porro altera tentatio eo tendit, ut manifestum fiat, utrum vere animam nostram diligamus. Deus enim tametsi, ut par est, in primis ddigi vult, et maxime omnium: tamen vult etiam res alias, praesertim animas nostras diligi. Neque vero fidelis servus dici potest, qui ita Dominum suum diligit, ut res Domini sui non diligat. Haec est igitur altera tentatio, num animas nostras diligamus. Nemo est, qui se animam et corpus habere, et

animam esse corpore majorem non putet. Nemo est etiam, qui se animam suam magnifacere, atque adeo eam vehementer diligere non existimet, tamen cum ad praxim devenitur, multos videmus, qui ita se gerunt, ut non solum animam non diligere, sed neque animam habere videantur. Nam pro cibo, et vestibus, et commodis et voluptatibus corporis semper laborant, ac suum tempus, ingenium, ac opes consumunt; animae vero numquam recordantur. Ait igitur Dominus: Hinc apparebit, an diligas animam tuam, si jejunium quadragesimae libenter suscipias. Tametsi enim jej unium carni tuae non placeat, tamen animae utilissimum est. Namcum aliquis singulari certamine dimicaturus est, diligenter corpus confirmatet corroborat: quia corpus corpori objicere debet. At anima cum daemonibus bellum gerit, qui toti sunt spiritus, Non legistis apostolum Paulum: Non est nobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem non adversus milites carneos bellum gerimus, non adversus corpora, Sed adversus Principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum adversus,spiritualianequitiae in coelestibus. Cum igitur non corpus cum corpore, sed spiritus cum spiritu pugnare debeat, spiritus armandus, spiritus instruendus, spiritus confirmandus, spiritus impinguandus est. Id vero fieri non potest, nisi corpus jejuniis spolietur et debilitetur. Siquidem jejunium corporis cibus est animae, nuditas corporis lorica est animae, infirmitas corporis robur est animae, Hinc nimirum apostolus Paulus aiebat: Cum infirmor tunc fortior sum, hoc est cum corpore sum debilior, cum magis jejuno, cum magis laboro, magis affligor, tunc sum robustior et melius valeo. Hinc etiam Plato sapientissimus philosophorum academiam suam in quodam loco infecto ac pestifero posuit, ut magnus Basibus testatur, ne videlicet nimia sanitas carnis, animee sanitatem, hoc est sapientiam impediret. Est igitur utilissimum jejunium animse.

Praeterea caro tua quasi turris quaedam est, et tamquam arx munitissima, in qua residet lex peccati, et ex qua diabolus semper oppugnat arcem mentis ac rationis. Diabolus enim utitur corpore tamquam instrumento ad debellandam animam: et quo corpus magis viget ac floret, eo est aptius intrumentum Diaboli. Cur aegroti ac debiles malis desideriis non valde perturbantur? Quia caro languet. Cur fortes et bene valentes vehementer fornicationum, et adulteriorum cogi¬

rationibus aestuant? Quia floret caro. Cur tunc maxime ad libidinem incitaris, cum bene comedisti et bibisti? Quia tunc maxime invenit daemon carnem tuam, instrumentum suum, accommodatum ad expugnandam animam. Quid igitur tibi erit faciendum, si animam diligis? Nonne fame et obsidione debellanda erit turris carnis tuae? Nec enim alia ratione melius, quam fame ejusmodi arces expugnari solent.

Postremo anima tua non petit a te misericordiam, sed justitiam. Siquidem caro tua toto fere anno, ac praesertim in diebus bac~ chanaliorum, absque ulla misericordia cogit animam jejunare: nunc vero advenit tempus quadragesimae, hoc est, advenerunt quasi quaedam bacchanalia spiritus, et certe par est, ut anima parumper reficiatur, et corpus jejunet. Quae cum ita sint, si non prorsus es acceptor personarum, si non es omnino iniquus, si vel minimum animam diligis, nonne coges corpus jejunare,, ut anima recreetur? Quod vero non possit anima convivia sua exercere, nisi corpus jejunet: neque possit spiritus sua bacchanalia agere, nisi interim corpus quadragesimam faciat, nullo negotio demonstrari potest. Siquidem animae cibus est verbum Dei et oratio. Tunc anima pinguescit, cum magno fervore Dominum deprecatur: tunc affluit deliciis, cum nullo impediente Dei contemplatione frui potest: tunc mensae omnium generum dapibus instructae assidet, cum in lectione sanctarum scripturarum, et meditatione versatur. Haec vero omnia quis nescit, quantum et crapula impediantur, et jejunio adjuventur? Qui corporali jejunio mentem elevas, canit his diebus Ecclesia. Accipite similitudinem cytharae, testudinis, lyrae atque aliorum ejusdem generis musicorum instrumentorum. Haec omnia, nisi interius vacua atque inania essent quem sonitum ederent? Certe vel obtusissimum vel nullum. Nunc vero, quod vacua sint, ita sonitu suo aures mulcent, ita oblectant, ut nihil jucundius audiri possit. Sic etiam auditores, cum nos ventrem cibo et potu replevimus, magis de somno aut de luxuria, quam de oratione cogitamus. Et si ad orandum accedimus, non nisi torpentes ac stertentes oramus. At post jejunium facillime et liberrime mens assurgit in Deum et jucundissime ac suavissime Dei laudes, hymnos ac psalmos resonamus. Magnus Basibus duas elegantissimas similitudines ad rem istam explicandam exhibet. Una est a sole et vaporibu sumpta. Quemadmodum enim crassi illi vapores, qui de locis humidis ascendunt, coelum nubibus obducunt, et radios solis ne ad nos penetrent, impediant: sic etiam ex crapula et ebrietate sumi quidam, et quasi vapores in nobis excitantur, qui ccelum rationis obscurant, et radios divini luminis nobis eripiunt. Altera similitudo a fumo et apibus ducitur. Sicut enim apes mellis procreatrices ex alvearibus suis expelluntur fumo; ita sapientia Dei, quae tanquam apis quaedam in animis nostris mei virtutum, gratiae, et consolationum coelestium gignere solet, nulla re alia facilius quam fumo crapulae et ebrietatis ejicitur. Haec -Basibus. Quae cum ita sint, quanto jure sit jejunandum si animam nostram diligamus, nemo non videt.

Sequitur tentatio tertia, qua Dominus per jejunium quadragesimae illud explorat, an vere carnem nostram diligamus. Deus enim, qui non solum animam, sed etiam carnem ex nihilo procreavit, utramque naturam diligit et utramque in nobis diligi jubet. Hic vos dicetis fortasse: Haec tentatio placet nobis; jam periculum non est, ne tentatione victi succumbamus. Quis enim unquam carnem suam odio habuit? Imo vero non alia de causa jejunium horremus, quam ne carnem nostram, quam vehementer diligimus, offendamus. Quid si demonstrem ego vobis, eos carnem suam non diligere, sed odisse, qui non libenter jejunant?An non constabit tunc, optimo jure Dominum jejunium praecipere, uttentet, an vere carnem nostram, diligamus? Quaero igitur a vobis; Si sit aliquis aeger qui ardentissima febri afflictetur, et vehementer sitiens gelidam aquam poscat, medicus dari prohibeat, cognati atque amici omnes eum hortentur ut non bibat, et eam tamen obstinatus in proposito omnino velit bibere, numquid eum dicemus carnem suam diligere? Ego vero hoc non dicam: nam velle immoderatas cupiditates aegrotae carnis explere nihil est aliud, quam velle eam occidere. Itaque qui amat carnem aegrotam, eam odit potius quam diligit. Qui vero odit aegrotam, ut habeat sanam atque idcirco ad tempus contristat, et siti et inedia, pharmacis et potionibus, sectionibus, exustionibus vexat, is vere carnem suam amare dicendus est. Jatn vero nos, auditores, si verum confiteri velimus, nonne omnes aegrotam et languidam carnem gestamus? Quis nostrum concupiscentiam, et variarum perturbationum multiplicem aegritudinem non experitur? Quis no¬

strum cum Apostolo dicere non potest: Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum? Et Sentio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae? Neque vero perfecta sanitas ante diem resurrectionis et gloriosae immortalitatis expectanda est. Interim dum hic vivimus, semper aegroti sumus. Ac proinde si quis carnem suam ut sanam alat, et nutriat, sine dubio eam occidit. Quae cum ita sint, si aliquid sapimus, et vere carnem nostram diligimus, nonne eam jejuniis, et aliis medicamentis affligemus: ut aliquando eam sanam et immortalem habere possimus? Hoc enim est vero carnem diligere, nempe ei veram et perfectam et sempiternam sanitatem optare ac procurare. Quid prodest carni, quod eam delicate nutris, si nutris ad gehennam? Si pascis, ut fiat ipsa pabulum ignis aeterni? Nonne magis diligeres, si hic parum inedia et siti vexares, ut eam sanam, et gloriosam in aeternum haberes? hoc est, quodDominus quodamloco ait? Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit in hoc mundo animam suam, in vitam aeternam custodit eam. Qui vitam istam temporalem diligit, ac proinde non patitur ulla molestia affici carnem suam, nec eam jejuniis, vigiliis, laboribus affligit, in vitam aeternam non custodit eam.

Ac ut intelligamus, quam necessarium sit nobis aegrotis more et legibus aegrotorum vivere, quid ipse medicus noster liber ab omni morbo et aegritudine fecerit, consideremus. Erat jam, ut dicebamus, medicus noster Christus omnino sanus, poterat suo jure vivere ut sanus, non egebat sectione venae, non inedia, non pharmacis, non balneis, non alia re ulla: et tamen quia inter aegrotos agebat, vivere voluit ut aegrotus. Sic enim apud se ratiocinabatur: isti, inter quos ago, et ad quos curandos veni, omnes sunt aegroti; et si cuidem vivere velint, ut sani, nunquam erunt sani. Quid igitur agam? Ego ipse vivam legibus aegrotorum: utar balneo baptismatis, permittam mihi venas aperiri, longa inedia me affligam, adhibebo pharmacum orationis, et alia omnia, quae sunt aegrotorum, agam. Quamobrem, auditores, si medicus noster et medicus sanus jejunat, ut nobis exemplum jejunandi praebeat, quanto nos magis jejunare debemus, si carnem nostram vere diligimus, et sani aliquando esse desideramus?

Quid? Quod jejunium non modo pharmacum est utilissimum ad illam perfectam et aeternam sanitatem consequendam, quse nobis in altero saeculo promittitur; sed etiam est res optima et saluberrima ad vitam istam temporalem conservandam et propagandam? Antiphanes medicus peritissimus, ut Clemens Alexandrinus libro secundo paedagogi refert, unam esse causam pene omnium morborum asserebat, ciborum varietatem. Magnus Basibus concione prima de jejunio, jejunium bonae valetudinis parentem appellandum esse existimavit: medici omnes nonne ad sanitatem restituendam in corporibus affectis inediam adhirent? Nonne vinum et carnem aegris hominibus interdicunt? Deinde, cur, quaeso, primi illi homines, qui ante diluvium vixerunt, ad nongentos et eo amplius annos pertingebant? Nonne una causa erat, quia neque carnibus, neque vino, neque magna epularum diversitate; sed simplici et sobrio cibo utebantur? Nam et magnus Basilius homilia undecima de opere sex dierum, et D. Hieronymus libro secundo in Jovinianum hoc tradunt: nempe usum carnium et vini ante diluvium non fuisse. At ut ista nimis antiqua praetereamus, anachoretae nostri, Pauli, Antonii, Macarii, Iiilariones, cur, quaeso, pene omnes annum centesimum, vel etiam transcendebant? Certe vix aliam causam, quam incredibilem sobrietatem inveniemus.

Vide praeterea, quam sit utilis carnis sobrietas. Quis unquam jejunans alienis pedibus opus habebat? Quis jejunans ostium domus suae invenire non potuit? Quis jejunans stomachum crapula gravatum sensit? Quis jejunans caput vertiginosum habuit, et jmnia circumferri et moveri existimavit? Quid, quod jejunium est omnium ciborum optimum condimentum? Nemo enim ita laute comedit, ut is, qui ante jejunavit. Videmus istos epulones, et perdices et gallinas fastidire, at iis, qui jejunant, et caepae et alia optime sapiunt. Itaque qui crapulae et ebrietati dant operam summo cum labore cibos exquisitos et vina pretiosa quaerunt et parant, et tamen exiguam omnino voluptatem capiunt. Nihil enim est tam jucundum, quod non assiduitate vilescat. At homines sobrii, et frequenter jejunantes, ex cibo et potu etiam simplicissimo, et nullo labore quaestio maximam capiunt voluptatem. Quapropter sapienter sane voluptatis patronus Epicurus, ut D. Hieronymus lityo secundo in Jovinianum refert, pomis atque oleribus dumtaxat, iis qui delicias quaerunt, esse victitandum

suadebat. Major enim est labor, quo reliqui sibi comparantur, quam sit voluptas, qua comeduntur. Neque vere solum carni, sed etiam universae rei familiari, atque adeo toti vitae humanae utilissimum est jejunium. Multos crapula et ebrietas ex divitibus pauperes, ex dominis servos effecit: Sobrietas vero ac jejunium contra, multos ex pauperibus divites, ex servis dominos effecit, a Numera, inquit Basilius, quae domi habes hodie, et numera postea, nihil penitus per jejunium minuetur: at si convivia exercere incipias, nihil brevi habebis. Venter enim depositum non servat; imo vero nihil est in commerciis et contractibus ventre infidelius. At vero jejunium debiti naturam non novit, non olet usuras, mensa jejunantis non strangulat pupillum, jejunantis filium usurae paternae non premunt. » Et quid adhuc de jejunii utilitate, dicemus? Non haberet vir suspectas nuptiarum insidias, si uxorem jejunantem cerneret: neque uxor consumeretur zelotypia, si virum in jejunio convivantem haberet; si jejunium coleretur nusquam esset penuria, nusquam bella, nusquam carceres, nusquam patibula: non haberent oppida sicarios, non silvae latrones, non mare piratas, non fabricarentur arma dominante jejunio, sed omnes ubique maxima atque altissimapace fruerentur: si quidem ex crapula oriuntur penuriae. Cum enim Dominus populos nimis pingues esse videt et inde lascivientes et rerum abundantia abutentes, tum eos penuria ac sterilitate flagellat: ut qui libenter et sponte jejunare non volumus saltem penuria compellente jejunemus. Porro ex penurio fraudes, contentiones, furta, parricidia oriuntur. Ad haec vero comprimenda et coercenda carceres et patibula necessaria sunt. Quamobrem si radix omnium malorum saturitas semel abscinderetur, et ei sobrietas, jejuniumque succederet, nihil prohiberet, quin in summa tranquillitate et pace viveremus.

Sequitur quarta et postrema tentatio. Tentat enim nos jejunio quadragesimae Dominus Deus noster, ut videat an Dei sponsam et matrem nostram Ecclesiam diligamus. Ecclesia siquidem Catholica cum ab initio jejunium quadrageslnale ab apostolis suscepisset, illud usque ad nostra tempora diligentissime conservavit. Nec enim existimare debetis, quadragesimam esse rem novam, aut ante aliquot annos ab aliquo Pontifice, aut Concilio esse constitutam. In Apostolorum ca-

nonibus, canone octavo, qui quadragesimam non jejunaverint, jubentur, si clerici sunt, deponi; si laici excommunicari. D. Ignatius Joannis Apostoli discipulus in epistola ad Philippenses, eos sollicite monet, ut jejunium quadragesimae magni faciant. Quandoquidem qui quadragesimam jejunant, non homines sed Deum ipsum imitantur, qui carnem nostram pro nobis indutus nostram quadragesimam consecraturus quadraginta dies et quadraginta noctes jejunavit. C. Thelesphorus summus, ac sanctissimus Pontifex, qui septimus a D. Petro Romanae sedi et universae ecclesiae praefuit, non solum quadragesimae meminit: sed etiam in epistola illa, quam ad universos scribit, praecipit, ut clerici ab ipsa quinquagesima jejunium auspicentur, ita ut septem integras et plenas hebdomadas jejunent. D. Basilius oratione secunda de jejunio: est quidem inquit, omni tempore jejunium utile volentibus ipsum. Neque Daemonum insultus jejunantem petere audent, et custodes vitae nostrae Angeli libentius perseverant, apud eos, qui animam purgatam habent per jejunium. Nunc vero, nempe in quadragesima, multo amplius cum in omnem terrarum orbem ejus praeconiam annunciatur, et neque insula aliqua, neque terra firma, non civitas, non gens, non extremitas est, ad quam praedicatio ipsius non perveniat. Sed et exercitus, et viatores, et navigatores et mercatores omnes aequaliter et praeceptum audiunt, et cum gaudio suscipiunt. Quare nemo seipsum ex jejunantium catalogo eximat, in quo omnia genera, omnis aetas et omnes dignitatum differentiae recensentur. Angeli sunt qui per singulas ecclesias jejunantes describunt. D. Epiphanius libro tertio contra haereses, prope extremo, quadragesimae jejunium inter apostolicas traditiones numerat. Divus Hieronymus in epistola, quam adversus Montani errores ad Marcellam scripsit: « Nos, inquit, unam quadragesimam ex traditione Apostolorum, toto anno, tempore nobis congruo jejunamus. » D. Ambrosius sermone vigesimo quinto:

(i Non enim, inquit, fratres, leve peccatum est fidelibus, indictam quadragesimam a Domino violare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere. Scriptum est: Qui dicit se in Domino manere debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Ille qui peccatum non habebat quadragesimam jejunavit, tu non vis quadragesimam jejunare, qui pecsas? » Divus Joannes Chrysostomus in ipso

principio operum suorum, in illa omnium homiliarum prima, non alia de re, quam de quadragesimae praestantia et utilitate verba facit. Theophilus Alexandrinus in opere paschali: « Habemus, inquit, quadragesimam ab apostoli institutam et ordinatam. » Divus Augustinus epistola centesima decima - nona, quadrigesimae observationem ab ipsis divinis litteris, et veteris et novi testamenti, desumptam esse demonstrat. Denique divus Leo, ut caeteros omittamus, sermone nono de quadragesima, quadragesimae jejunium ab ipsis apostolis per doctrinam institutam atque ordinatam fuisse luculenter docet.

Porro in Concilio Laodiceno ante annos mille ducentos celebrato frequentissima mentio est quadragesimae. In Concilio Toletano octavo, capite nono, ita severe patres illi quadragesimam observandam esse decernunt, ut iis et corporis Domini communionem in paschate negent, et toto anno carnium usum interdicant, qui absque necessitate quadragesimam violare ausi sunt. Quae vero sit talis necessitas non homines quoscumque, sed solos Domini Sacerdotes dijudicare voluerunt.

Sed quamquam haec ita se habeant, quam - quam quadragesimae observatio a Domini imitatione profecta, ab apostolis instituta, antiquitate roborata, populorum consensione confirmata, Ecclesiae universae auctoritate munita, usque ad nostra tempora perduraverit; tamen haeretici tamquam superstitionem et rem inutilem execrantur. Quamobrem tentat nos Dominus Deus noster hoc jejunio, an Ecclesiam magis, quam Haereticorum synagogas diligamus: tamquam si diceret: Fieri non potest, ut tibi persuadeas, me tot luminibus Ecclesiae; tot eruditissimis et sanctissimis viris, qui et verbo et opere quadragesimam docuerunt, contemptis quibusdam Lutheranis velCalvinistis turbulentis et votifragis hominibus, qui quadragesimam damnant veritatem revelasse. Hinc igitur apparebit, si tibi haereses displiceant, si eas factis ac operibus refellis. Nam cum Ecclesia quadragesimae jejunium doceat, et Haeretici jejunia execrcntur, tunc ostendis te Ecclesiae filium esse et Haereticorum fidem ac morem detentari, cum illud ipsum jejunium summa devotione et alacritate suscipies, quod illi maximo et implacabili odio, tamquam veri Epicuri discipuli, persequuntur. Habetis hactenus, auditores, quae de tentationibus illis, quibus a Domino tentamur dicenda esse hoc tempore existimavi: nunc de tentationibus, quibus ob quadragesimam nonnulli tentantur a Diabolo, pauca quaedam dicenda sunt. Nec enim dubitandum est, quin sicut hodie propter jejunium Christum ipsum tentare ausus est idem etiam aliquos nostrum propter idem jejunium tentaturus sit.

Sed nemo turbetur, nemo paveat, nemo trepidet; non erit difficile hosti jam fracto ac debilitato respondere. Yicit enim Christus et dum vicit, artem vincendi nobis demonstravit. Ille igitur primum cum te propter jejunium esurientem viderit dicere incipiet: Cur praecepit tibi Deus ut his diebus jejunares? Putasne fortasse Deum tua esurie et ventris torsionibus delectari? Sed responde: Deum non esurie aut ventris torsionibus sed castitate, obedientia et fervente oratione, quae per jejunium mirum in modum adjuvantur, delectari. Rursum ille dicet: Nonne si sis praedestinatus etiam sine jejunio salvus eris? Putasne Deum, ut te praedestinaret, jejunium tuum expectasse? Et rursum tu responde: A Deo quidem homines praedestinati ut ad gloriam illam, ad quam praedestinantur, per jejunia, et alia bona opera pervenire debeant. Hoc enim Deus praedestinavit, hoc decreyit ut per haec media ad illum finem perveniamus. Diabolus dicet: Christus pro te jejunavit, ut te hoc labore liberaret. Cur te frustra crucias jejunando, quasi Christi jejunium sine tuo jejunio ad tuam salutem non sufficeret? Tu responde: Christus etiam voluit baptizari, et certe pro me et non pro se: et tamen non propterea ego non debeo baptizari. Sic etiam licet pro me ipse jejunavit, tamen ego quoque ad ejus exemplum jejunare debeo. Christus enim, inquit Apostolus, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequemmi vestigia ejus. Diabolus dicet: Postquam omnino jejunare proposuisti, cur saltem non jejunas potius ex voluntate, quam ex necessitate? non legisti: « Voluntarie sacrificabo tibi? » Cur Ecclesia vobis praecipit jejunium, nonne melius esset si vestra sponte et non coacte jejunaretis? Tu vero responde: Quemadmodum aegroti non proprio judicio, sed ex praescripto medici medicinam sumunt: ita et nos ex praescripto Ecclesiae potius, quam ex sententia nostra jejunare debere. Jejunium praeterea ab Ecclesia imperatum melius est, quam sponte susceptum. Hoc enim ex una virtute procedit, nempe ex temperantia, illud ex

duabus, nempe ex temperantia et obedientia. Et quando jejunium etiam imperatum ex sola obedientia nasceretur, adhuc etiam tanto esset melius et praestantius, quam jejunium sponte susceptum, quanto virtus obedientiae melior est, quam temperantiae. Melior est enim obedientia, quam victimae. Et hoc est sacrificium, nempe verae obedientiae quod voluntarie non ex tristitia, sed cum gaudio et alacritate immolare debemus. Itaque nos, licet ex obedientia, tamen voluntarie et libenter, cum gaudio et alacritate in jejunio carnem nostram Deo sacrificamus.

Diabolus dicet: Quid sibi vult ista numeri quadragesimi superstitio? Numquid jejunium triginta vel quinquaginta dierum non placeret Deo? Tu vero responde: Non ex superstitione, sed ex religione et Christi imitatione, et Apostolorum traditione quadraginta dierum jejunium observamus. Primum enim, quia decem praecepta quatuor modis violamus, ore, opere, cogitatione, omissione, idcirco quater decimum numerum dierum jejunando et carnem nostram affligendo complemus. Deinde quadraginta dies jejunamus, ut Deo decimas et primitias totius anni consecremus. Nam dies triginta septem decimae sunt dierum omnium unius anni: addimus- vero tres dies ad triginta septem, ut non solum decimas, sed etiam primitias Deo offeramus. Postremo ille numerus quadragenarius, ut B. Ambrosius lib. iv, in Lucam admonet, multis modis in sacris litteris est consecratus. Quadraginta diebus pluit super terram in diebus Noe, antequam orbis mundaretur; et nos quadraginta dies jejunamus, ut in die judicii diluvium ignis evadere, et cum sanctis gloriose et feliciter innovari possimus. Quadraginta annis fuit Hebraeus populus in deserto et coelesti cibo usus est, antequam in terram promissionis terram fluentem lac et mei, ingrederetur, et nos quadraginta diebus a cibis corporeis abstinemus, ut cibo coelesti et pane Angelorum commodius nutriamur, et tandem ad veram terram promissionis perveniamus. Quadraginta dies jejunavit Moyses, ut legem Dei digito scriptam accipere mereretur, et nos dies totidem jejunamus, ut eamdem legem facilius observemus. Quadraginta dies jejunavit Elias, antequam igneo curru raperetur in coelum: et nos todidem dies jejunamus, ut igne charitatis

succensi ad regna coelestia evehamur. Quadraginta dies jejunavit Christus, antequam se tentandum exponeret Diabolo: et nos dies totidem jejunamus, ut armis jejuniorum instructi diaboli tentationes facilius superemus. Quadraginta mensibus Dominus Evangelium praedicavit et quadraginta horis jacuit mortuus in sepulcro, et quadraginta diebus commoratus est redivivus in terris: et nos dies totidem jejunamus, ut Domini Evangelium cum fructu audire, et mundo vitiisque mori, et Deo soli vivere possimus. Denique secundum legem, qui virgis caedendi erant, non amplius, quam plagis quadraginta affici poterant: et nos dies quadraginta jejunamus, quia est jejunium quasi qusedam carnis flagellatio, et numerum quadraginta plagarum secundum leges excedere prohibemur.

Postremo Diabolus dicet: Si quadraginta diebus jejunandum est, cur omnes illos dies simul tanto labore jejunas? Nonne esset melius et facilius in quatuor partes jejunium secare, ut decem dies in vere, decem in aestate, decem in autumno, decem in hieme jejunares? Tu vero respoude: Jejunium necessario continuandum esse, ut aliquando turris carnis nostrae te arx vitiorum fame expugnari possit. Quemadmodum imperatores exercituum, si putant se obsidione unius anni urbem aliquam occupaturos, certe continuabunt obsidionem, ne forte dum ipsi ab obsidione cessant, interim civitas illa de cibo et potu sibi provideat, ut quas uno anno capi poterat, jam ne decem quidem capi possit. Sic deinde sapientissimo consilio definitum est ut omnes uno tempore jejunemus, ut sic facilius civitates sibi de piscibus et oleribus prospiciunt, et homines facilius jejunent, cum alter alterum exemplo suo ad jejunandum trahit, et omnes facilius Deum placemus, quam si singuli seorsim ac diversis temporibus jejunaremus. Sicut enim si ingens aliquod onus trahendum sit a quadraginta hominibus, si omnes simul ad funem manus admoveant, facile illud trahent: si vero quisque pro se, et unus post alium trahere conetur, omnes fatigabuntur, et tamen onus non trahetur. Ad eumdem modum Deum ad misericordiam facilius trahimus, si omnes simul quasi impetu quodam spiritus et fervoris jejunemus, oremus, in coelum clamemus, quam si hodie unus, post mensem alius jejunaret.

Quid? Quod nullum tempus commodius

ad jejunandum, quam hoc, quod Apostoli elegerunt, potest inveniri? Nam in testate prolixitas dierum fastidium gignit; pisces non sunt adeo salubres, aegritudines sunt frequentes. In hieme ob maximum frigus externum augetur calor internus stomachi, ac propterea indigent homines multo cibo. Praeterea sunt pisces eo tempore nimis humidi, neque facile inveniuntur olera, quae tamen magno usui sunt in diebus jejuniorum. In autumno sunt etiam morbi frequentes, propter crebras temporum mutationes, et negotia ac labores hominum tunc sunt plurima, et maxima, propter vindemias et caeterorum fructuum collectiones. Itaque nullum est tempus ad jejunium magis aptum, quam ver praecipue si principium veris accipiatur, sicuti nos in quadragesima facimus: tunc frigore adhuc durante corpora sunt sana, tunc pisces sunt optimi, tunc olera ubique ferme reperiuntur, tunc negotia in agris et vineis sunt paucissima, tunc sanguis et humores crescunt, tunc homines sicut caetera animalia magis ad libidinem concitantur, tunc medicorum omnium sententia evacuatio aliqua, tam pro salute corporum, quam animarum necessaria est nulla vero salubrior, facilior, expeditior, et magis secundum naturam evacuatio reperitur, quam ea, quae fit per inediam. Itaque vere B. Hieronymus ad Marcellam ait: « Nos unam quadragesimam jejunamus tempore nobis congruo. » Et vere ecclesia in oratione hesternae diei jejunium « Animabus, corporibusque curandis salubriter» institutum esse confitetur.

Et vide rursum clementiam Dei et matris nostrae Ecclesiae Catholicae, tametsi jejunium quadraginta dierum praecipit, tamen non hoc praecipit, ut absque cibo ullo jejunes» sicut Dominus et Elias et Moyses jejunaverunt, illi enim fortiores nobis ac robustiores erant. Neque Dominus ait: Qui vult venire post me, tollat crucem meam, sed crucem suam, hoc est, suis humeris ac suae infirmitati ac debilitati accommodatam: neque rursus praecipit, ut cum jejunas, nihil praeter panem et aquam accipias, sicut multi sanctorum fecerunt: sed hoc solum, ut a quibusdam cibis, nempe carnibus, ovis et lacticiniis abstineas, et semel dumtaxat in die reficiaris, idque vel post meridiem vel non multo ante meridiem. Quamquam si optimum consilium sanctorum patrum sequi velis, et duplici cum fructu jejunare, prandium, quod subtrahis tibi, pauperibus largiaris, ne lucri atque avaritiae causa jejunare videaris. Praeterea nullum ecclesia ad jejunium cogit, qui vere non possit. Itaque ab hac lege excluduntur senes, excluduntur foeminse, quae infantes vel utero gerunt vel uberibus lactant, excluduntur et ii, qui in laboriosis operibus exercentur, et pedibus iter faciunt: nam qui equitant, bene possunt jejunare, quoniam equi eorum non jejunant. Isti omnes, et si qui alii sunt, qui justis de causis a lege jejuniorum excluduntur, id solum praestare debent, quod possunt. Ac praesertim pueri paulatim ad jejunium assuefaciendi sunt, jejunent hoc anno semel in hebdomada, anno sequenti bis, et sicut crescunt aetate et mole corporis, ita etiam virtute et bonis moribus augeantur.

Sed illum omnibus vigilantissime et omni animi provisione procurandum est, ne videlicet caro nos decipiat: saepe enim fingit se debilem ac aegrotam et jejunium ferre non posse quae tamen si vellet, sine ulla dubitatione posset. Narrabo vobis lepipam historiam. Audivi aliquando hominem quemdam extitisse, qui cum esset domi suae in deliciis enutritus, fere semper aegrotabat, et vel ipsum aerem metuebat, et nisi cibos tenerrimos et optimos habuisset, se statim moriturum arbitrabatur. Is quodam tempore per mare iter faciens incidit in piratas, et ab iis ad triremes alligatus diu noctuque sine ulla intermissione laborabat: ejus cibus erat panis, isque bis coetus, potus aqua, obsonium verbera. Quis non diceret, post paucos dies iste morietur? Et tamen post paucissimos menses sanissimus, robustissimus et pinguissimus effectus est. Itaque similis est caro nostra animantibus brutis, quae nec bonis verbis, nec blanditiis nec persuasionibus sed solis verberibus obtemperare didicerunt. Alas equum hordeo et non laboret per aliquot dies, videbis, si non statim fiat indo¬

mitus, et si non calcitrabit et mordebit cum equitare volueris: sic est caro nostra, quanto lautius nutritur tanto fit petulantior. Comparate mihi cum hebdomada sancta dies bacchanaliorum, quanta petulantia, quantae ineptia;, quantus tumultus, quot peccata, quot mala in bacchanalibus? Quis ea enumerasset? At in sancta hebdomada, quanta modestia, quanta gravitas, quanta quies, quantum silentium, quanta sanctitas ubique? Ipsae profecto piatae, ipsum forum in illis diebus sanctitatem et religionem mihi spirare videntur. Quis auctor hujus tantae mutationis, nisi sobrietas, nisi jejunium? Nam quemadmodum aliquo gravi praeceptore in scholam ingrediente tumultus omnes et strepitus puerorum sedantur: ita adveniente jejunio risus molles, cantilenae meretriciae, saltationes furiosae et ineptiae caeterae ex urbe discedunt.

Aggrediamur igitur, aggrediamur magno animo, atque amplectamur Quadragesimam nutricem animarum, antidotum peccatorum, sapientiae procreatricem, vitiorum expultricem, parentem sanitatis. Si rem tam exiguam, quale est jejunium pati non possumus: quomodo martyrium pateremur? Certe isti, qui quadragesimam jejunare non possunt, si infideles advenirent, non fidem unam, sed septem ut Tertullianus ait, denegarent. Et si dies quadraginta cum tot ciborum condimentis et varietatibus jejunare non possumus, quomodo in inferno sempiternum jejunium ferre poterimus? et tale jejunium, ut unam guttam aquse semper quaeramus, et numquam inveniamus? Arripiamus igitur sanctum istud militiae spiritalis scutum, et adversus omnes diaboli terrores et minas carnis invicto atque infracto animo dimicemus: esuriamus in terris ut saturemur in coelis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula. Amen.

Rogamus vos, et obsecramur in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oportat vos ambulare, et placere Deo; sic et vos ambuletis, ut abundetis magis. I Thessal. vi, v. 4.

Pastori tria esse necessaria, tabulas scilicet legis, virgam et manna; quce omnia D. Paulo adfuisse ex ipsius epistolis probatur. Quam caute et circumspecte in via et lege Domini sit ambulandum, quce recta, ardua et arcta, esse multis ostenditur, Lutheri impia hceresis contra bona opera destruitur, et illorum utilitas astruitur. Quam utile sit exercitium, vespertinum conscientiae examen. Quomodo sedulo, expedito et sine sarcinis in via Domini ambulandum nobis sit, et quomodo id fieri debeat, pulchra similitudine nobis convenienter applicata ostenditur-, videlicet moris civitatis cujusdam externum regem sibi eligentis, quem anno revoluto nudatum in insulam incultam et sterilem ableget. Exhortatio denique ad elargiendas eleemosynas, a dignitate et utilitate ipsius eleganter demonstrata, finem imponit.

Beatissimus Pontifex Gregorius, in eo libro, quem de cura pastorali conscripsit, inter alia multa, quse omnibus iis, qui praesunt, necessaria esse docet, imprimis requirit, ut sicut in arca foederis erant olim simul cum tabulis legis, virga et manna: ita pastores et praesides aliorum, in suis pectoribus habeant cum eruditione divinae legis, virgam severitatis et manna clementiae, ut pios et

probos blande fovere et ad perfectionem inflammare: improbos vero atque scelestos severe corripere, ac ut Apostolus loquitur dure increpare sciant. Ista laude, si quis alius divinus Apostolus vehementer excelluit: Cum enim ad Corinthios scribit, in quibus quasdam gravia crimina deprehenderat, vide quomodo eos terret: Quid vultis? inquit, in virga veniam ad vos? Et rursum ad Galatas, quos facile moveri et circumferri omni vento doctrinae cognoverat, 0 insensati Galatae, inquit, quis vos fascinavit non obedire veritati? At Philippenses etThessalonicenses, qui firmiores et constantiores erant et in doctrina fidei vehementer proficiebant, semper commendat et consolatur, et tamquam bonus pater bonos filios blanda et dulci cohortatione ad magis et magis proficiendum impellit. Et Philippensibus quidem inter alia sic ait: Fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic stare in Domino, charissimi. Thessalonicenses vero, audite, quomodo laudat, et laudando provocat ad bonum; Et vos, inquit, imitatores mei est tote sicut et ego Christi, imitatores nostri facti estis et Christi, excipientes verbum m tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, pro fecta est, ita ut non sic nobis necesse quicquam loqui.

Merito igitur tam bonos et obedientes filios (quod omnes patres et pastores imitari debent) non jubendo et imperando; sed orando et obsecrando hoc loco cohortatur. Rogamus, inquit, vos et obsecramus in Domino Jesu, hoc est, si Dominum Jesum diligitis, sicut certe diligitis, facite quod rogamus. Quid est, quod rogat? Id, quod omnes concionatores a suis auditoribus petunt. Nimirum, ut Jacobus ait: ut non sint Auditores tantum, sed etiam factores verbi: Id cupit, quod agricolae a suis agris cupiunt, ut bonum semen in eis multiplicetur, et semper cum fcenore reddant, quod accipiunt. Rogamus, inquit, et obsecromus, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Laboravimus, inquit, in vobis verbo et exemplo ostendimus, quae sit via, quae ducit ad coelum: docuimus, quomo do, quam caute, quam prudenter, quam considerate per hanc viam incedendum sit. Rogamus igitur et obsecramus, ut sic ambuletis, hoc est, ut caute ambuletis, et magis ac magis in hoc itinere progrediamini. Haec Apostolus. Quae quam merito, quantoque jure ab eo dicantur, facile intelligemus, si quae, et qualis sit via Domini diligenter considerare voluerimus. Si super magnum et rapidum aliquod flumen ab una ripa ad aliam pons esset constitutus, qui rectissimus et angustissimus esset, et praeterea semper ascenderet, certe nemo esset, tam audax, qui non admodum caute et considerate super illum incederet, et si videremus aliquos in eo saltantes et ludentes, numquid non horreremus ac trepidaremus, et magna voce clamaremus: Quid agitis stulti? Num non videtis ubi sitis? Videte quomodo caute ambuletis. Talis pons est lex Domini, quam Deus praeparavit, ut ambularemus in ea, et per eam ad vitam aeternam intraremus. Si vis ad vitam ingredi, ait Dominus, serva mandata. Et sanctus David: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Et rursum: Viam mandatorum tuo?'um cucurri, cum dilatasti cor meum.

Est vero ista via, recta, ardua, angusta. Recta est lex Domini, quia nihil pravum, nihil distortum, nihil obliquum, nihil vitiosum admittit vel permittit. Leges humanae, etiam illae, quae bonae et sanctae sunt, multa vitia nec puniunt nec prohibent, non solum interna, ut prava desideria, pravas cogitationes, pravas affectiones, de quibus judicare non possunt, sed etiam externa, ut ar¬

tem lenonum et meretricum, et alia quaedam: At lex Domini immaculata, et justificationes Domini rectae, omnia vitia atque scelera, tam parva, quam magna; tam interna, quam externa; tam aperta, quam occulta; tam cogitationum et verborum, quam operum et factorum: Omnia denique quaecumque illa sint, et prohibent puniunt. Neque mirum; legis enim divae lator est Deus, qui tam potens est, ut nemo effugere possit manus ejus: tam sapiens, ut renes et corda scrutetur, et melius ipse videat, quid velimus et cogitemus, quam nos videamus: tam bonus, ut omnis iniquitas quamvis parva et exigua, etiam verborum otiosorum ei displiceat.

Itaque recta est lex Domini. Neque solum recta, sed etiam ardua. Semper enim ascendit, et hominem perducit ad summam et sublimississam perfectionem. Nihil est in homine intelligentia et voluntate praestantius: Quocirca culmen perfectionishumanae, quod etiam philosophus vidit et docuit, in intelligendo et amando consistit; lex autem Domini ad summam et perfectissimam sapientiam et charitatem ducit. Quantum enim ad sapientiam attinet, quid sublimius, quam Deum, qui est ipsa sapientia et veritas, facie ad faciem videre? Quantum vero ad charitatem, quid perfectius, quam ita ardenter inhaerere summo bono, ut ab eo divelli et separari non possis? Ac utrumque veri et summi boni conspectum felicissimum et amorem ardentissimum lex Domini pollicetur, et exhibet, quare similis est scalae, quam vidit Jacob, quae a terra usque ad coelum pertingebat, quod vero arcta atque angusta sit haec via, architectus, qui eam stravit et ambulavit satis aperte non semel, sed saepius docet: Arcta, inquit, est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Itaque non est via equorum neque curruum, sed hominum; et hominum non nimis pinguium, nec nimis oneratorum.

Verum hoc loco me continere non possum, quin stultam et ridiculam Lutheri expositionem in medium adferam, ut videatis quam acutum venenum draco ille teterrimus gestaret in pectore. Sic igitur scribit in sermone quodam super illa verba Domini: Sic Deus dilexit mundum, etc. « Ego, inquit, dico tibi, quia angusta est via, oportet et fieri tenuem, si vis per eam venire, ac per portam penetrare. Caeterum qui operibus onerati sunt, sicut conchilibus onustos videmus Jacobi peregrinos, ii non poterunt penetrare, ideo oportet te tenuem atque angustum fieri. Hoc fit autem, quando in te desperas; si autem adveneris cum magnis saccis operum plenis, deponere oportebit, aliqui penetrare non poteris ». Haec Lutherus. Qui quidem, ut videtis, more aranearum, quae ex dulcissimis floribus, unde apes mella conficiunt, venenum trahunt, et more hominum aegrotorum, qui saluberrimos quosque cibos in corruptos humores convertunt, ex illo ipso scripturae loco, qui nos ad opera bona maxime exhortatur, illo, inquam, ipso opera bona reprehendit: Yia, inquit, est angusta, cave igitur ne te bonis operibus oneres. Ergo Lutheri sententia, misera erit Thabita, quae, ut Actis Apostolicis dicitur, obntplenaopembus bonis et eleemosynis, quas fecerat. Imo juxta veterem haeresim, quam beatus Irenaeus Marcioni attribuit, Gain, Sodomitae et omnes improbi et scelerati homines in regno ccelorum erunt: Abel, Abraham et omnes sancti erunt in gehenna, quod illi nudi et vacui, isti cooperti et pleni fuerint bonis operibus. 0 stultam haereticorum sapientiam, quae timet onus operum bonorum, et non timet sarcinas flagitiorum! 0 virum prudentissimum Lutherum, qui onustus cucullo, obedientia et castitate timuit angustias viae quae ducit ad vitam, et non timuit onustus uxore et liberis servis et ancillis, magna familia, multis divitiis, et quod caput est, multis et magnis plaustris peccatorum? Sed quid, quaeso, agetLutherus, cum in die judicii Reddet Deus unicuique, ut Scripturae ubique testantur, secundum opera ejus? Si beati sint mortui, qui m Domino moriuntur, quia opera eorum sequuntur eos, ut Apocalypsis docet, an non miseri sunt omnes ii, qui Luthero adhaerentes opera bona tamquam inutilia rejecerunt? Et si opera bona cursum nostrum ad salutem impediant, cur Apostolus ad Timotheum scribens, tam serio divites hujus saeculi exhortatur, ut curent divites fieri in operibus boms, et hoc modo sibi thesaurizent fundamentum bonum in futurum? Et cur idem Apostolus Titum instituens ait: Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus prseesse, qui credunt Deo. Hsec sunt bona et uti l>a hominibus. Deinde Spiritu praevidens venturum Lutherum, qui contrarium praedicaret, statim subdit: Haereticum hominem post unam aut alteram correptionem devita. Non igitur opera bona, sed scelera et pravae atque immoderatae cupiditates sunt, quibus onusti

esse non debemus. Nam superbia inflat, divitiae extollunt, deliciae et voluptates humores malos nutriunt atque augent, ut superbiae, avaritiae et luxuriae deditos via illa angusta capere non possit. At humilitas, paupertas, castitas, virtutes caeterae, hominem parvum, tenuem, brevem efficiunt, denique talem, ut via Domini alioqui arcta atque angusta, amplissima latissimaque esse videatur. Humilitas enim comprimit atque evanescere facit tumorem malum. Haupertas vero voluntaria onus divitiarum, quasi gibbum cameli, libenter deponit. Porro castitas quasi myrrha et tamquam sal exsiccat humores carnales libidinis. Denique opera bona, opera virtutum, jejunia, orationes, eleemosynae, tantum abest ut gravent, et impediant, ut quanto magis crescunt, tanto magis levem et expeditum hominem faciant, non secus atque avium alae; avis implumis volare non potest, nascuntur alae incipit volatus: crescant alae crescit et volatus.

Habemus igitur viam, de qua B. Apostolus loquitur legem Domini, et esse viam rectam, arduam, angustam atque idcirco eum recte monere, ut per eam caute et prudenter ambulemus. Quia enim via est recta, si non recte incedamus, facile labemur. Quia est ardua, si non ascendamus, nihil proficimus. Quia est arcta, si onera non deponimus, frustra per eam ingredi tentamus. Quid igitur Apostolus dicit? Rogamus vos et obsecramus, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulari, sic et ambuletis. Quid est quod ab eo accepimus? Quid nos docuit? Id quod habet alio loco: Videte, inquit, quomodo caute ambuletis. Non existimetis vos per prata et campos ambulare: ambulatis per pontem rectum, arduum, angustum: praecedant oculi gressum, vide ubi pedem ponere debeas; antequam loquaris, cogita quid loqui velis, et an expediat ita loqui. Et multo magis antequam ad agendum aliquid te componas, cogita quid est, quod vis agere, an Deo placeat, et saluti animae tuae conveniat, alioqui incides in detractiones, murmurationes, testimonia falsa, judicia temeraria et alios innumeros diaboli laqueos, quos facile vitare ac fugere potuisses, si verba et opera tua judicium rationis non antevertissent. Videte ergo quomodo caute ambuletis. Quam sunt hodie homines ad omne vitium projecti, quam facile detrahunt, quam facile judicant, quam facile jurant et pejerant, quam facile lites et ini* micitias sumant, quam facile rapiunt, si quid possunt? Quid Apostolus clamat? Videte quomodo caute ambuletis.

Verum enim vero, auditores, quoniam iis, qui jam assueverunt inconsiderate ac temere ambulare in ipso cursu difficile esset cogitare, ubi pedem figere debeant: idcirco utilissimum et saluberrimum consilium est, saltem ad vesperam, antequam ad quietem se recipiant, seipsos quasi ante tribunal judicii quotidie sistere, et rationem omnium verborum cogitationum, actionum, ab anima sua petere, ut si difficile est in ipso cursu videre, quomodo caute ambulent, saltem non sit difficile post cursum cogitare, an caute ambulaverint. Itaque si tibi salus tua cordi est, nullum diem praeterire debes, in quo ad vesperam non petas a teipso rationem, quomodo caute ambulaveris. Ac primum, quia est recta, cogita an verba, cogitationes, opera recta fuerint, an contra obliqua et distorta. Et si cogites bene, videbis te saepe ad marginem pontif cum maximo periculo cadendi jacuisse, ssej/e etiam te extra pontem in mediis aquis pene suffocatum invenies.

Deinde quia via est ardua, et sursum versus tendit, cogita, an ascenderis, an profeceris, an sis melior, quam esses antea. Quod si non ascendisti, scito te nec ambulasse. Et si ambulasti, et non ascendisti, procul dubio descendisti. Id quod fere accidit nostri temporis hominibus, qui modo accendunt, modo descendunt, sicut de Penelope tradunt poetae, quae semper eamdem telam modo texebat, modo destruebat. Post paucos dies aderit Pascha, omnes ascendere incipient, sed iterum statim descendent. Adveniet postea dies celeberrimus Natalis Domini, omnes turmatim current, omnes cu pleni ascendere, non sufficient ad excipiendas confessiones Sacerdotes. Sed quamdiu iste fervor durabit? Usque ad profestum trium regum, vel ad summum ad bacchanalia. Ista sunt itinera Christianorum hujus temporis, istum ludum ludimus toto anno, modo ascendimus, modo descendimus, numquam vero progredimur: modo frigemus, modo tepemus, numquam fervemus. Et tamen in hoc mundo non alia de causa sumus, quam ut pontem istum ascendamus, et per eum ad montem Domini perveniamus, ubi Videbitur Deus deorum in Sion. Itaque, auditores, quia via est ardua, quse ducit ad vitam nihil, melius agere possumus, quam cogitare ubi simus, quo tendamus utrum progrediamur, utrum ascenda¬

mus, ne forte veniat nox, in qua nemo potest ambulare, et nos adhuc ad initium pontif a Domino reperiamur.

Postremo, quia eadem heec via non solum recta et ardua, sed etiam arcta est atque angusta, serio cogitare debemus utrum pluribus et majoribus sarcinis onusti simus, quam ut vise illius angustise non capiant, Nam profecto quid nobis proderit, hic in terris operibus maximis abundare, si eas nobiscum ad locum, ubi perpetuo mansuri sumus, ferre non poterimus? Quare cum certum sit, nos oneribus supervacaneis gra vatos, viam illam angustam ingredi non posse, quid utilius, quseso, nobis erit, quam multos pauperes vocare atque eos rogare, ut nos in opibus nostris ad coelum transferendis adjuvare velint? Et aliis demus ferendos cibos, vestes aliis, aliis pecunias et sic dispergamus, demus pauperibus, ut justitia nostra maneat in saeculum saeculi. Neque dubium est, quin pauperes multos inveniemus benignos et humanos, qui (hoc pjaesertim tempore) libenter et fideliter adjuvabunt.

Legi aliquando in historia Bariaam et Josaphat, quam B. Joannes Damascenus conscripsit elegantissimam et pulcherrimam quamdam parabolam: Erat, inquit, civitas quaedam magna, cujus cives antiqua consuetudine, quae in legem jam transierat, externum aliquem hominem, et legum et consuetudinum civitatis illius penitus ignarum, sibi regem assumebant. At is quidem ad annum unum omnem civitatem, et thesauros ejus urbis maximos in potestate habebat: verum anno evoluto, eo nihil tale cogitante, et in illo honore ac deliciis suaviter et sine fortitudine quiescente, statim cives omnes antiqum consuetudinis non immemores, excitata ^editione in palatium regium impetum faciebant, et regem purpura et diademate spoliatum, in insulam quamdam sterilem ac desertam deportabant; ut sicut preeter spem ad regnum evectus in honore ac delitiis vixerat, ita preeter spem regno exutus in squalore et sordibus viveret. Cseterum accidit aliquando, ut hominem quemdam regno prseficerent, qui cum animadverteret ex bonis consiliariis bonum et salutem regis et regni pendere, omnibus adulatoribus pulsis ex aula, paucos quosdam viros probos et fideles in consilium ascivit. Et sane ista consiliariorum permutatio plus regi illi, quam ipsum regnum profuit: statim enim fideles

consiliarii regem de consuetudine civitatis, et infortunio brevi futuro et secuturo admonuerunt. Ille vero ut audivit rem esse in eo statu, et se post paululum regnum illud caducum et peregrinum alienigenis relicturum, et pauperem ac nudum in insulam sterilem ac desertam deportandum, apertis thesauris, quorum adhuc plenam ac liberam habebat potestatem, magnam vim auri et argenti, nec non vestium et gemmarum, ac lapidum pretiosorum per fidelissimos famulos in insulam praemisit, et palatium aedificari, atque hortos, vineas, servos, ancillas, equos, currus, et alia, quae necessaria esse videbantur, comparari jussit. Quare cum postea evoluto anno, modo caeterorum regum in insulam nudus ejectus fuisset, non sicut caeteri mendicare debuit, sed dives et felix in proprio palatio (consilium ejus omnibus laudantibus) vitam duxit. Ista est parabola, quae cum verbis apostoli Pauli mirifice consentit. Nihil est enim aliud civitas illa seditiosa et turbulenta, quam mundus iste: porro rex externus et peregrinus est homo, qui ad breve tempus vivit et regnat, et liberum est ei de suis opibus facere, quod velit, sed paulo post, cum ipse omnia in tuto esse putat, oritur intestina seditio, incipiunt humores altercari, denique tumultus febrium et aliorum morborum, de corpore animam extrudit, et solam ac nudam in aliam quamdam, et omnibus viventibus incognitam regionem. deducit. Quae regio ideo sterile solum esse dicitur, quod in futuro saeculo nullus sit locus poenitentiae, nullus jejuniis, nullus eleemosynis, nullus operibus caeteris, quibus vitam promeremur. Adulatores consiliarii daemones sunt, et nostri corporales sensus, qui numquam cessant nobis in perniciem nostram consulere, ut nihil pauperibus demus, etiamsi eos ante oculos nostros fame ac frigore mori videamus, sed omnia quae habemus, et quae non habemus, in nostram vel necessitatem, vel utilitatem, vel voluptatem et curiositatem, expendamus. Fideles vero et vere sapientes consiliarii, sancti sunt patres, qui nobis consulunt, nos monent, nos hortantur, ut dum hic vivimus, dum licet, dum regnum est in nostra potestate, prospiciamus nobis in futurum, et per manus pauperum, divitias nostras in aliam vitam transmittamus. Neque solum monent, sed etiam objurgant, ut magis terreant.

Quod si hoc te non movet, ut animae tuse et pauperum miserearis, moveat saltem id

quod patres docent: simile furto et rapinae esse dicunt, cum pauperibus opes tuas, si possis, non communicas. Audi quid B. Ambrosius dicat, sermone octuagesimo primo, qui inter vere ambrosiancs fere pulcherrimus est: u Non minus, inquit, est cjiminis habenti tollere quam cum possis et abundes, indigentibus denegare ». Audi quid B. Augustinus dicat: « Superflua, inquit, diviti, necessaria sunt pauperi. Aliena retinet, qui ista tenet ». Audi Magnum Basilium oratione illa pulcherrima in verbum divitis. Destruam horrea mea: « Num injustus, inquit, est Deus, inaequaliter res nobis distribuens? Cur tu abundas, ille vero mendicat; nisi ut tu bonae dispensationis meritum consequaris, ille vero patientiae bravio decoretur? At tu nonne spoliator es qui quae dispensanda suscepisti, propria reputas? Esurientis est panis, quem tu detines; nudi tunica, quam in conclavi reservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis argentum, quod tu defossum habes. Quare tot pauperibus injuriam facis, quot dare valeres? At, inquis, pulchra quidem verba, sed pulchrius aurum. 0 quanti pretii tibi videbitur in die illa judicii verbum illud: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi et dedistis mihi manducare: sitivi et dedistis mihi potum: nudus eram, et cooperuistis me. Quantus rursus terror, et sudor, et tenebrae tibi oborientur, ubi audieris condemnationem: Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus: Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc. Non illic raptor excusatur, sed qui bona non communicavit condemnatur ». Haec Basilius, sed audi postremo quid magnus Chrysostomus oratione secunda de Lazaro dicat: « Discamus, inquit, quod si eleemosynas non praestiterimus, pari cum his, qui spoliant, supplicio afficiemur. Heriles enim, hoc est, Dei pecuniae sunt, undecumque eas collegeris. Et ideo plura sibi possidere concessit Deus, non ut in scortationem, temulentiam, ingluviem, in vestes sumptuosas, aliamque mollitiem consumeres, sed ut eas egentibus distribueres ». Quemadmodum enim receptor quispiam, qui regis pecunias accepit, si neglixerit, his quibus jussus est, distribuere, inque proprias consumpserit delicias, poenas dat; ita sane et dives praeceptor quispiam est pecuniarum, quae pauperibus distribui debebant. Itaque cum in mandatis habeat, eas distribuere conservis suis, si quid amplius, quam postulet necessitas in seipsum insumpserit, gravissimas ille daturus est poenas. Certe audistis, qui patres ac doctores quibus nescio an quatuor alios sanctiores, doctiores, graviores antiquitas habeat, et quibus verbis, quae libertate, qua auctoritate vos moneant, omnes eos cum latronibus et praedonibus judicandos, qui eleemosynas, cum possunt, conservis suis egentibus non largiuntur. Sed non minori libertate et auctoritate Apostolus Joannes clamat dicens; Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit vi - scera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Certe non manet. Nam ut idem Apostolus ait, Debemus non pro fratribus animas ponere. Sed si substantiam hujus mundi ponere non potes, quomodo substantiam tuam, quomodo vitam et sanguinem tuum pones; ergo incedis plateas, et pauperes

nudos et clamantes vides, et viscera tua non commoventur, et fratres et conservos tuos non recognoscis, qui fortasse in alio saeculo majores ac ditiores te erunt, et eorum ope ac patrocinio indigebis, scito in te locum charitatem non habere, atque adeo teipsum tamquam vere mortuum coram Deo jure deflere potes. Quare, fratres, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate, hoc praesertim afflictissimo ac miserrimo tempore, adjuvemus omnes fratres nostros, illos in quibus Christus pasci et vestiri cupit. Qui potest, divitiis; qui non potest, affectum saltem et verba consolationis et precem apud Deum Patrem nostrum et illorum, non neget. Ita liberi et expediti pontem illum rectum, arduum, angustum ascendedemus, et per eum ad montem Domini perveniemus, ubi Videbitur Deus Deorum in Sion, qui est super omnia Deus, benedictus in saecula. Amen.

Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulare in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odo' rem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia, nec nominetur in vobis* sicut decet sanctos. Ephes. v, v. 1.

Hac concione docemur, quomodo et in quibus maxime Deum imitari debeamus, in charitate scilicet et castitate. Charitatem ad exemplum Christi secundum Deum esse ordinandam; ac proinde reprehendentur secus facientes, qui suos amore inordinata, inconstanter verbo solum et opere diligunt, indignos ad dignitates promovent, et amicos solos ob commodum aliquod, non vero inimicos gratis amant. Quomodo Deus, plurimi sancti, imo tota rerum universitasad diligendum inimicos nos instruant: et quam gloriosum sit remittere injurias, e diverso quam turpis ultionis et vindictae cupiditas demonstratur. Deinde de castitate agitur, quam sit praeclara virtus, et quam exosa Deo et sanctis sit fornicatio, quod multis D. Pauli testimoniis confirmatur. Falsae objectioni eorum, qui dicunt fornicarios nemini injuriam inferre, occurritur, et castitatem divina assistente gratia non adeo, ut praetenditur * esse difficilem, probatur. Tandem efficacissima pro tuenda castitate, et mentis et corporis puritate conservanda, praescribuntur remedia.

Magna et praeclara, praestans ac plane singularis est ea gloria, ad quam nos hodie B. Paulus Apostolus invitat. Quotquot estis

honoris et gloriae cupidi, adestote animis et cogitatione, ac mente intuemini, ad quam sublime fastigium, ad quam excelsum culmen honoris B. Paulus hodierna die nos ducat. Imitatores, inquit, Dei estote. Potestne aliquid sublimius aut excellentius cogitari, quam ut homo Deum, terra coelum, opus opificem, figmentum figulum imitetur? Certe homines non parum se profecisse putant, nec parum tument ac superbiunt, si vel in arte dicendi Ciceronem, vel in poesi Yirgilium, vel in philosophia Aristotelem, vel in praeliis et certaminibus Achillem aut Hectorem recte imitati fuisse dicantur. Quo ergo loco nos eum ponemus, qui Deumdpsum probe ac sapienter imitabitur? Quare quicumque prudenter ambitiosi estis, et gloriam non brevem et falsam, sed veram et stabilem quaeritis, estote imitatores Dei. Ac ne forte apud vos ipsos cogitetis, vel non debere vel non posse vos Deum imitari, audite quod sequitur; Sicut filii, inquit, charissimi. Nam quis filius, quem pater vehementissime diligit, et qui parentem optimum etsapientissimum habet, imitari patrem suum vel non debet vel non potest? Ergo et vos, cum sitis filii Dei, et Spiritum sanctum in cordibus vestris habeatis clamantem: Abba Pater, quidni Deum imitari valetis et debetis? Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi.

Sed in quo, quaeso, Apostole beatissime, Deum imitabimur? Num in coeli et terrae creatione? an in hominum mortuorum excn ratione? Quod est opus, quod imitari nos jubes? Audiamus, quid ipse respondeat: Estote, inquit, imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulare in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Fornicatio autem et omnis immunditia, nec nominetur in vobis sicut decet sanctos. Itaque duae sunt praecipue virtutes in quibus Patrem nostrum Deum imitari debemus charitas et castitas.

Primum igitur, quod a nobis exigitur, si Deum imitari velimus, est ut diligamus: et non quocumque modo diligamus, sed sicut Christus dilexit nos. In quo multi decipiuntur qui diligunt quidem proximum, parentes, filios, fratres, amicos, amicas etiam interdum et lenones ac meretrices, sed ideo Deum ista sua benevolentia non imitantur, quod non diligant, sicut Christus dilexit nos. Diligunt aliqui vel amicos vel affines inordinato perversoque amore, ita ut Deum offendere non formident, modo amicis vel affinibus placeant. Quot sunt, qui cum amicis tabernas frequentant, quod soli non facerent? Quot qui pro amicis facile mentiuntur, aut pejerant, aut falsum testimonium dicunt, aut graves inimicitias cum aliis sumunt? Non ita Christus dilexit nos, qui nihil glorise Dei Patris anteponebat. Itaque diligamus proximum, sed ordinata charitate, ne forte nobis idola fabricemus et res creatas pro creatore colamus. Alii sunt qui diligunt quidem ordinata charitate, sed ad tempus aliquod, deinde oblata aliqua occasione amorem in odium convertunt. Non ita Christus dilexit nos, sed constanter. Cum dilexisset suos, inquit Joannes, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Sunt etiam alii qui diligunt in finem usque, verum amore quodam non solum imperfecto, sed saepe etiam perverso et noxio. Quot sunt, qui filios fratres, nepotes adolescentulos ac pene pueros interdum, etiam non pene, sed penitus pueros onerant ecclesiasticis beneficiis tribus aut quatuor, et ipsimet eos impellunt ad gehennam? Et tum cum ea beneficia per fas et nefas eis procurant, vel etiam emunt, si necesse est, tunc se filios, aut fratres aut nepotes suos vehementer diligere putant. Quot sunt praeterea, qui si videant afflines aut amicos suos velle mundo ac pompis ejus renuneiare, et Christum juxta ejus consilia serio imitari, tum illi, ut signa benevolentiae demonstrent, eos ad se vocant, atque a bono proposito dehortari, et ad mundum revocare incipiunt? Non ita Christus dilexit nos, sed in vitam aeternam. Dilexit

Dominus matrem, dilexit Apostolos, dilexit Martyres, et plane sicut oportebat. Numerate palatia, possessiones, hortos, vineas, quas eis attribuit. Yae nobis, qui dicimur diligere, et odio prosequimur. Imo plus nostra bene volentia, quam odio nocemus. Vere Inimici hominis domestici ejus, et qui amatores maxime videntur, illi saepe hostes et proditores sunt. Itaque si vis recte diligere, dilige Sicut Christus dilexit nos. Dilige in vitam aeternam, amputa occasionem peccandi, quaere materiam bene agendi, procura salutem animae iis, quos diligis.

Sed quid de illis dicemus, qui diligere non noverunt, nisi verbo et lingua? Et cum aliquid de suo ponere debent, vel operam vel pecunias vel quid aliud, statim dilectionis obliviscuntur? Num hoc modo Christus nos dilexit? Non sane. Audi quid Apostolus dicat: Ambulare in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis. Et Apostolus Joannes: In hoc, inquit, cognovimus charitatem Dei, quod ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere, hoc est diligere opere et veritate. In hoc Deum imitari debemus.

Sed alii postremo sunt, qui eos dumtaxat diligere solent, a quibus aliquid commodi vel honoris vel delectationis expectant: gratis diligere, quod vere est diligere, numquam didicerunt: atque idcirco inimicos nullo modo diligere possunt. Itaque diligunt eo amore, quo muscae etiam diligunt, quae quamdiu defers vas aliquod plenum meile, tamdiu te comitantur: si illud alicubi ponas nulla te sequetur amplius. Non ita Christus dilexit nos, sed gratis, vera, pura, sincera dilectione. Cum adhuc inimici essemus, dilexit, et Patri per mortem suam nos reconciliavit. Atque haec est dilectio, de qua praecipue Apostolus loquitur, dilectio eximia, heroica, Christianorum propria: dilectio, inquam, inimicorum. Nam cum dixisset; Estote misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis, statim subj unxit \ Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charis simi, etc.

At, inquis, fieri non potest, ut inimicum diligam. Est id contra naturam: statim atque inimicum video, totus perturbor. Est quidem dilectio inimici contra naturam, sed corruptam atque depravatam, non contra natuturam Dei gratia adjutam. Nihil est impossibile credenti. Qui revera credit hominem etiam inimicum a Deo creatum, ad imaginem

Dei effectum, Christi morte et sanguine redemptum; et praeterea ejus dilectionem nobis a Deo praeceptam esse, sane non multum laboratin diligendis inimicis. Quid, quodDeus, et tota rerum universitas nos exemplo suo ad dilectionem inimicorum hortatur? Nonne Deum offendimus quotidie omni genere flagitiorum, et tamen Solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos? Certe si Deus cum suis servis jure belli agere vellet, sicut et nos cum nostris conservis agimus, statim ad primum flagitium omnium elementa operam et obsequium suum nobis negarent. Terra nos non substineret, sol non illustraret, ignis non calefaceret, aer spirabilem se non praeberet. At vero Deus noster, cujus misericordiae non est numerus, non ita se gerit, sed permittit nobis, licet inimicis, obsequio elementorum frui. Praeterea ipse nobis vitam, motus, sensus, vestes, alimenta perpetuo subministrat, et hostem nostrum Satanam impedit ac prohibet, ne quantum vellet ac posset nobis noceat. Aspice deinde ac intuere omnes partes hujus universitatis. Nonne terram in rebus humanis semper conculcamus, terimus, effodimus, et in eam omnes sordes et omnia purgamenta projicimus? et tamen ipsa a Deo edocta reddit bonum pro malo, profert nobis herbas, fruges, aurum etiam et argentum et omnia metalla. Nonne vires et arbores in rebus, quse vivunt, et non sentiunt singulis annis spoliamus et tondemus? et tamen ipsae uvas et poma liberalissime nobis producunt. Nonne canes, in animantibus brutis, aliquando vehementissime verberamus, et ipsi statim omnium injuriarum obliti motu caudee nobis blandiuntur? Veniamus ad homines. Nonne apud Ethnicos Caius Caesar nihil oblivisci solebat praeter injurias? Nonne Pericles, ut magnus Basilius testatur, cum a plebeio et circumforaneo quodam contumeliis et convitiis impeteretur, tota die patientissime eum audivit, ac deinde vesperi accensa face domum eum reduxit? Nonne inter sanctos, in lege naturae, patriarcha Joseph a fratribus suis crudelissime venditus ac pene necatus, injuriam illam non aliter, quam multis beneficiis in fratres eollatis, ulcisci voluit? Nonne tempore legis scriptae rex et Propheta David atrocissimo hosti non semel, sed saepius benignissime pepercit? Denique in lege gratiae novae Christus, B. Stephanus, omnes Apostoli, omnes martyres, omnes sancti ista laude enituerunt. Maledi¬

cimur, inquit Apostolus, et benedicimus: persecutionem patimur et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus.

At, inquis, sancti erant et perfecti, quos enumerasti. Primum, numquid etiam Pericles et Caesar sancti erant? Quod igitur illi propter gloriam vanam facere potuerunt, tu propter gloriam veram non poteris? Deinde Joseph, David, Stephanus, Paulus, sancti erant fateor et perfecti: sed interim homines erant, carnem et ossa gestabant, sensum, et sanguinem et choleram habebant. Denique sancti erant et perfecti: sed tu quoque sanctus et perfectus esse debes, alioqui in regnum coelorum non intrabis. Tibi enim et mihi et omnibus dicitur: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est. Et: Estote imitatores Dei sicut filii charis simi.

At, inquis, turpe est et ignominiae plenum, injuriam non ulcisci. Mira res profecto: Deo gloriosum est parcere, et tibi turpe erit? Est honorificum Domino et turpe erit servo? Quis hoc capere potest? Aut quid demum non persuadebit, si hoc persuadet? Deinde quid unquam de Caesare gloriosius et excellentius praedicatum est, quam quod bellando vinceret homines, parcendo vinceret victoriam? Nonne etiam Aristoteles docet, homines viles et abjectos esse, qui ignoscere non noverunt? et, stomachum esse nimis delicatum, quis injurias concoquere non possit? At, inquis, interim homines digito me ostendent, et ignavum, et parvi animi esse dicent. Esto. Quid tua? Sine illos dicere et agere quicquid velint: nam si stulti reprehendent, certe Deus, et angeli et omnes viri sapientes factum tuum laudabunt. Quaero abs te, si dum coram judice cum aliquo contendis, omnes qui adsunt te causam perdidisse dicerent, et contra solus judex te vicisse affirmaret, nonne omnes illos, qui contrarium loquerentur, contemneres, ac rideres? Ita nunc Deus dicit te recte facere cum diligis inimicum, atque inde maximum lucrum et honorem aliquando relaturum: quid igitur tua refert, quid alii garriant? Estote igitur imitatores Dei, sicut filii charissimi: Estis filii Dei Patris optimi et beneficentissimi, cur Satanam imitari vultis, qui est homicida ab initio? Quid stultius et miserius iis, qui gloriam in ultione quaerunt et tamen interim similes carnifici potius, qui nemini parcit, quam Deo videri volunt: quamquam perdidissimi isti homines, qui ultionibus et parricidiis delectantur, multo crudeliores sint omni carnifice. Carnifex enim permittit reum confessione etpoenitentia peccatum expiare: deinde sine ira atque odio eum occidit et quantum est in se minuit supplicium. At scelestissimi isti parricidse tanquam rabidi canes saeviunt, et corpus et animam enecare desiderant.

Sed jam ad alteram virtutem transeamus. Fornicatio autem, inquit, et omnis immunditia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Utinam essem ego ita eloquens, ut possem auditoribus meis, ac praesertim ingenuis adolescentibus decorem, speciem, pulchritudinem, lucem integritatis et castitatis ob oculos ponere! 0 si scirem vel ex parte demonstrare, quam sit haec virtus, et per se eximia, et Deo grata, et Angelis amica et homini salutaris! et quomodo animam illustrat, et puram, nitidam, perspicuam facit, et idoneam reddit ad fulgorem, et radios divinae sapientiae suscipiendos! non dubito quin multos ad eam diligendam, et tamquam pretiosam margaritam omnibus aliis rebus venditis emendam inflammarem: Vidistis aliquando nitidos quosdam fontes, qui ita lucem concipiunt, ut toti usque ad profundum illustrentur, ut etiam minimi lapilli atque arenae in iis numerari possunt? Tales sunt animae castae, quas totas lumen divinae sapientiae penenetrat, quaeque in eo lumine Dei voluntatem decorem virtutis, verum et falsum, et minima etiam ac levissima quaeque errata vident- At contra mentes impurae similes sunt aquae turbidae, in qua sues jacuerunt, quae lucem non admittit, et in qua nec magni etiam lapides cerni possunt. Ita enim animae hominum -impudicorum, in quibus tartareae sues jacent obscurae, foedae, inquinatae sunt, ut saepe etiam magna peccata et flagitia horrenda non agnoscant. Hinc igitur, Deus tam saepe nos ad castitatem et sanctitatem exhortatur. Sancti, inquit, estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et: Lavamini, mundi estote: qui fertis vasa Domini. Et: beati mundo corde quoniam ipsi Deumvidebunt. Apostolus vero Paulus in omni fere epistola clamat: Fugite fornicationem. Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquiquevas suum possidere sanctificatione et honore, non in passione desiderii. Fornicatio autem et omnis immunditia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Sectamini pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

Sed occurrunt aliqui, et dicunt: Fornica¬

tionem, impuras cogitationes, desideria turpium voluptatum, vel sibi peccata non videri, vel ita levia, ut aspersione aquae lustralis statim expientur. Cui enim, aiunt, injuriam facimus, cum fornicamur vel cum turpia cogitamus? Cui facimus, quod nobis non vellemus fieri? Neminem laedimus, neminem contristamus, neminem vexamus. Jam dixi vobis, sordidas istas animas, ita turbidas, et obscuras esse, ut etiam gravissima facinora non agnoscant. Sed adhibebimus lumen orationi, et ea si poterimus de tenebris eruta in solem ac lumen proferemus. Primum, cum nos Christiani et non Ethnici simus, etiamsi rationem nullam haberemus, qua ostendere possemus, hsec esse mala et magna mala, nonne satis esse debet, quod Deus et Apostolus ejus nobis praecipiant, ista fugiamus, et nisi paruerimus mortem sempiternam comminentur? Apostolus ait: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore. In quibus verbis omnia genera impudicitiae et luxuriae continentur. Si Deus ita vult, si apostolus testatur ita esse, nonne debemus caput dimittere, humum aspicere, et absque ulla interrogatione facere, quod praecipitur? Sed audi, quam poenam comminetur: Nolite errare; inquit Apostolus ad Corinthios scribens, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regum Dei possidebunt. Rursum in epistola ad Galatas: Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et in epistola hodierna: Hoc, inquit, scitote intellig entes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus ( quod est idolorum servitus ) non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Itaque videtis qualia sint ista crimina, quae a regno coelorum excludunt.

Sed num est verum, quod aiunt homines impudici, nulli se injuriam facere? Nullo modo. Errant toto coelo. Primum enim injuriam atrocissimam faciunt proli, quae nascitur ex fornicatione. Quaero abs te, num velles tu ex fornicatione natus esse, ita ut

parentem ignorares tuum, et matrem meretricem haberes, atque esse sine fama, sine haereditate, sine institutione? Certe non velles. Cur ergo dicis te nemini facere, quod non velles tibi fieri, cum fornicaris? Deinde faciunt injuriam foeminse cum qua peccant, cujus tanto magis crescit infamia, quanto magis crescunt fornicationes. Praeterea non fornicarii solum, sed omnes impudici, etiam ii, qui solum in seipsis, vel cogitando, vel concupiscendo vel aliis modis turpitudinem operantur, injuriam faciunt corpori suo. Nam peccata caetera, ut furta, perjuria, blasphemiae, Extra corpus sunt: qui vero impudicus est, in corpus suum peccat, ut Apostolus ait. Injuriam item faciunt Christo, qui frater noster, os nostrum et caro nostra est: quin etiam Corpora nostra membra Christi sunt, et ea impudicus tollit, et facit Membra meretricis. Injuriam faciunt Virgini Deiparae, quae mater nostra est, cum Christi filii ejus fratres simus. Maxime enim displicent matri Virgini filii impudici. Injuriam faciunt etiam angelo custodi, qui nihil horretmagis, quam foetorem luxuriae. Denique injuriam, eamque gravissimam faciunt Deo, cujus templum profanant atque evertunt. Numquid si in hoc templo, si inter hos parietes, vellet aliquis adulterium vel fornicationem exercere, nonne sacrilegus ab omnibus haberetur? Quomodo igitur non sacrilegus erit, qui corpus suum vivum templum Spiritus sancti profanare audet? Nescitis, inquit Apostolus, quiamembra vestra templum sunt Spiritus sancti? Habetis ergo, quam vehementer errant homines impudici, cum se nemini suis impudicitiis injuriam facere dicunt.

Sed rursum alii, juvenes, inquiunt, sumus, non possumus caste vivere, etiamsi velimus. Et hoc immane mendacium est. Nec enim non possunt caste vivere, sed non volunt. Nec est impudicitia morbus juventutis, sed corruptae juventutis; alioqui quot millia santorum adolescentium et sanctarum virginum in Ecclesia exti terunt? Nonne sanctus Eduardus Angliae rex, beatus Henricus Romanorum imperator, et alii nonnulli, cum ipsa propria conjuge, quod pene videtur incredibile, in virginitate vixerunt? Et nos non poterimus, quod illi et illae? Numquid illi et illae in semetipsis potuerunt, et non in Domino Deo suo? Certe si rex noster diceret servis suis: Itote in Indiam, et naves non accipiatis, sed, vel super undas ambulando, vel natando, vel volando eo pertingite; merito profecto, opti-

moque jure conqueri possent. At si diceret: Accipite naves quotquot sunt necesssariae, et eo modo iter facite; excusationem non haberent. Ad eumdem modum, si diceret Deus: Viribus vestris caste vivite, nihilque auxilii a me expectetis, mirum non esset, si obtemperare non possemus. At cum ipse nobis multa adjumenta polliceatur, multa remedia instituerit, quis ore blasphemo dicere audebit: Non possum caste vivere?

Quse sunt igitur ista remedia? Primum jejunium et oratio: Hoc enim genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio. Vult Deus, ut intelligas donum suum esse continentiam, atque a se eam magno desiderio petas et ipse eam tibi procul dubio non negabit. Quia etiam caro pinguis, tamquam terra aratro non subacta, semper germinat malas herbas impurarum cogitationum, debes eam jejuniis exercere ac subigere. Porro ad jejunium et orationem addere debes lectionem piorum librorum, ac praesertim eorum, quibus vitae sanctorum continentur, ut videas quibus modis, qua industria, qua arte spiritum fornicationis vicerint ii, qui nunc coronantur ac triumphant in coelis. Postremo Sacramenta illa potentissima et saluberrima confessionis et communionis, si frequentare volueris, vel octavo vel quintodecimo quoque die, vel ut minimum mensibus singulis, profecto vim et efficaciam hujus medicamenti experieris. In ipso vero conflictus summo studio observare debes, ut primas cogitationes repellas: Nolo sinas cogitationes crescere, inquit B. Hieronymus, dum parvus est hostis interfice. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. Parvuli nostri primae sunt cogitationes: petra autem Christus est. Itaque si tibi bene consultum cupis, si victoriam in isto conflictu desideras, allide parvulos tuos ad petram: statim atque oboritur turpis cogitatio, defige oculos mentis in vulnera Domini nostri Jesu Christi. Cogita serio atque attente, ideo Deum ipsum tam atrociter vulnerari voluisse, ne animus tuus turpibus cogitationibus vulneraretur. Neque dubites quin ex illis sacratissimis fontibus Salvatoris scaturient aquae, quae ardorem tuae libidinis cogitationum et desideriorum extingunt. Si vero remedium istud non proderit, quod tamen raro ad modum accidere solet, converte oculos mentis in illas vivas et sempiternas flammas gehennae, quae omnesimpuros et impudicos cremabunt. Cogita quid erit propter unam brevem, turpem, exiguam voluptatem ignem gehennae maximum et non diuturnum, sed aeternum absque ullo fine tolerare, ubi numerabis mille annos, et iterum mille, et decem milia, et mille millia, et millies mille millia, et semper eritinitium. Ista aeternitas poenarum, dubium esse non potest, quin si fideli animo atque

attente perpendatur, statim extinguat, aut mitiget sensum libidinis. Haec sunt igitur remedia, ista sunt arma, istis utamur, et victoriam procul dubio consequemur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

De Evangelio quinque panum. Joan. vi.

Christus, ut se mundi auctorem et parentem hominibus probaret, factum Apellis imitari visus est. Quomodo ipse pro humana salute assidue discurrendo se fatigarit; verba Christi homines patienti vi trahebant, idque potissimum ob miraculorum virtutem, et quare hoc a simili ostenditur. Conciliatio textus Evangelici, qui sibi contradicere videbatur. Tres causae, cur Christus signa et prodigia faciebat, asseruntur. Undenam omnis hceresis et schismatum causa orta sit, luculenta narratione patefit, nempe quod plurimi Christum non propter Christum, sed ut de panibus ejus manducent, quazr^int. Causa redditur, cur Christus mons ipse plerumque montibus f uerit delectatus, nimirum ut nos eum ad montem omnium perfectionum sequeremur. Cur itidem in solitudinem secesserit. Praelatorum esse, subditis in miseria constitutis sollicite providere, Christi exemplo docetur. Panes istos figuram fuisse Eucharistiae ex multis allatis probatur. Eucharistiam esse cibum bene valentium, non cegrorum; et quomodo sordes pedum, id est peccata ante mensce hujus coelestis accessionem sint abluendae disseritur.

Secunda pars reliquam textus explicationem continet; ubi docemur injurias aequo animo ferre, Christi exemplo, qui hic et alias injurias sibi illatas benefactis arguere consuevit. Cur Christus ante fractionem panis, et non post, gratias egerit. De multiplicatione panum

paucula quaedam inseruntur. Cur potus hic nulla fiat mentio. Quinam sint fructus eleemosynae tam corporalis quam spiritualis, demonstratur. Christum singulis annis nobis panes multiplicare, et aquam in vinum convertere probatur. Quatuor egestatis causae adducuntur. Prima est diffidentia de providentia Dei. Secunda div itum avaritia et tenacitas. Tertia, pauperum superbia, luxuria et ebrietas. Quarta, divitum superbia et luxus, quoe sin- ' gula oratoria ante exaggerantur. Tandem exhortatio ad liberalitatem in pauperes epilogi vices sustinet.

Pictorum principem Apellem, auditores optimi, cum is Rhodum ad Protogenem Venisset, et officinam quamdam tanto artificio duxisse scribit Plinius, ut ex ea facile Protogenes intellexerit, Apellem esse, qui ad se venisset: nec enim linea tantae tenuitatis, ut prope aciem oculorum effugeret, alium, quam Apellem auctorem habere poterat. Tale quiddam mihi esse videtur, quod in hodierno evangelio de mundi hujus architecto et molitore Christo B. Joannes Evangelista commemorat. Scribitenim eum, cum ad nos ex illo suo coelesti domicilio descendisset, et hujus pucherrimi operis, quod a perfecta absolutaque elegantia Graeci xocpov nos mundum appellamus, auctor ac parens credi vellet: nec ignoraret homines solis verbis non facile sibi fidem adhibituros esse, lineam unam quam nemo omnino imitari posset, illo suo divino penicillo duxisse, et rem mundo miraculi, et prodigii plenam ostendisse. Siquidem quinque panibus et duobus piscibus quinque hominum millia pavit. At si ipsum facinus, et nostram infirmitatem consideres, res est ejusmodi, quam hodie Dominum effecisse Evangelista scribit, ut vires rerum creatarum exuperet, et omnium hominum, atque angelorum facultatem ac potentiam vincat. Quocirca non immerito, qui tantae rei spectatores esse potuerunt, auctorem ex opere agnoscentes, laetissimis vocibus acclamaverunt: Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Quanti vero praeclarissimum hoc signum divini Evangelistae faciendum censuerint, vel exeo cognosci potest, quod cum alia (nisi fallor) omnia nostri Liberatoris signa, atque prodigia vel ab uno, vel ab alio praetermissa sint, hoc unum ab omnibus summa diligentia maximaque consensione aeternis litteris mandatum, et ad omnem posteritatis memoriam consecratum est. Adeste igitur animis, auditores, e‘t dum vobis historiam Evangelicam, quo hoc pulcherrimum facinus continetur, expono, quaeso, diligenter, ut facere consuevitis attendite.

Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Nihil omnino temere aut casu sapientissimus Dominus faciebat. « Nec enim unquam temeritas, ut Tullius ait, cum sapientia commiscetur. » Cur igitur abiit trans mare Galilaeae; quod est Tiberiadis? Concionem, et longam et utilem Dominus ad Judaeos habuerat, ut ex capite superiori intelligi potest: verum cum se nihil proficere apud eos animadverteret, quod illi obstinatione quadam voluntatis, et oculos, ut non viderent, et aures, ut non audirent, clausissent egressus ab eis trans mare Galilaeae; non secus ac prudens medicus, cum de salute aegroti desperat, eum deserit, atque ad alios curandos studium suum ac diligentiam confert. Rursum nihil est, cui minus conveniat stare, et quiescere, quam soli, cum ipse sit, qui universo orbi lumen et calorem impartit. Dominus autem se justitiae solem, et mundi lucem esse non ignorabat; neque ullo modo oblivisci poterat, non alia de causa se mundo tenebris densissimis obruto illuxisse, quam ut suo fulgore tenebras dissiparet, et homines in umbra mortis sedentes illustraret. Quocirca pene numquam quiescebat, et nunc in Galilaeam ab Jerusalem descendebat, nunc iterum a Galilaea in Jerusalem ascendebat, nunc Samariam obibat, nunc mare transmittebat, nunc Tyri et Sydonis fines peragrabat, nunc ad urbes et oppida se confere¬

bat, nunc etiam solitudines et loca deserta perlustrabat. Abiit igitur ex Judaea trans mare Galilaeae, ut tamquam verus Sol lumen praesentiae suae illis etiam regionibus exhiberet. Deinde non solum verbis, sed etiam factis Dominus loquebatur, et res futuras non tantum multo ante praedicebat, verum eas etiam interdum rebus gestis imitabatur, atque adumbrabat. Excessit igitur ex Judaea, Judaeisque in sua obstinatione et caecitate relictis. Tiberiadis mare transmittit ut jam nunc ostenderet de Sion legem exituram ac verbum Domini de Jerusalem: et apostolos aliquando ad Judaeos dicturos, nobis quidem oportebat primum praedicari verbum Domini; sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. Postremo abiit Dominus trans mare, et in loca deserta se contulit: tum ut majorem sitim audiendi verbum Dei in iis, quos ad aliquod tempus deserebat, excitaret; tum ut miraculi patrandi et potestatem suam ostendendi, in panum et piscium multiplicatione opportunitatem haberet. Abiit igitur trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis, hoc est, ultra eum lacum, qui in finibus Galilaeae jacet, quique Tiberiadem civitatem afluit.

Et sequebatur eum multitudo magna. Yerba Domini, auditores, quasi quaedam jucundissima symphonia, undique homines attrahebant.Neque mirum id nobis videri debet: non enim eloquens aut sapiens aliquis loquebatur; sed ipsum Dei verbum, ipsa Dei sapientia loquebatur. Certe plusquam Tullius hic, plusquam Demosthenes hic, plusquam Salomon hic: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Itaque quod falso poetae de suo Orpheo jactant, id nos vere de Christo affirmare possumus: Nempe: currebant post eum, non quidem arbores et ferae, figmenta sunt haec; sed rudes et agrestes homines et obliti tectorum, obliti prolium, obliti rei familiaris, obliti operum studiorumque suorum, etiam in desertissimas solitudines, et ad multa milliaria Dominum sequebantur, et sequebatur, inquit, eum multitudo magna. Solebant 'olim, qui columbas aucupabantur, ut magnus Basilius ad Julitam scribens ait, tali quadam arte atque industria uti: Columbam unam, quse longo usu ad sedes domini sui redire didicisset, unguento quodam ungebant, cujus odor gratissimus esse columbis perhibetur, tum eam ad hunc modum delibutam dimittebant. Illa de more per aerem volans varia loca peragrabat; quotquot vero columbae in eam incidebant, omnes gratissimo illo odore allectae, ei se adjungebant, atque hac ratione, quae sola egressa fuerat, innumeris deinde sodalibus comitata, et quasi stipata rediit. At eumdem igitur modum, cum Deus optimus et sapientissimus auceps intelligeret homines quasi columbas sine corde ex paradisi nidis et cubilibus evolasse, et misere quotidie ab accipitribus rapi atque occidi videret, cuperetque eas ad sua domicilia et nidos revocare, accepit columbam unam nostri videlicet liberatoris innocentissimam humanitatem, et eam omnium gratiarum et virtutum unguento perunctam in medium aliarum columbarum misit. Hinc igitur fiebat, ut quocumque Dominus pergeret, multitudo magna eum sequeretur. Alii siquidem odore operum allecti currebant, et clamabant: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui: Alius odore virtutum et innocentiae delectatus currebat, et clamabat: Magister, sequar te quocumque ieris. Ecclesia vero adhuc currit et clamat: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.

Sequebatur igitur illum multitudo magna. Quamobrem? Quia videbant, inquit, signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Ecce quali odore trahebantur isti, nempe signorum et prodigiorum, Dominus enim turbas istas coelestium et spiritualium bonorum nondum capaces, curationibus corporum, veluti quibusdam muneribus alliciebat, ut hinc ad majora ascendere, et animorum etiam curationem desiderare, atque ab eo petere inciperent. Nonne apud Horatium fegistis:

Pueris dant crustula blandi

Doctores, elementa velint ut discere prima?

Ita fieri solet, munusculis quibusdam allimtur pueri, ut prima elementa perdiscant.

, ubi adoleverint, et philosophorum aut risconsultorum scholas frequentaverint, m eos profecto puderet accipere crustula, c etiam Deus cum hominibus facit. Nam, B. Augustinus, libro quinto de civitate fi sapienter docet, cum videret homines lasi pueros res istas ludicras, regna, im- >ria, opes, honores, et alias (dicam enim) lgas magnifacere, et ea a suis idolis et siulacris petere, coepit haec ipsa suis culribus tradere, ut Constantino et Theodo¬

sio et aliis nonnullis, quos, ut ipse Augustinus loquitur, tantis implevit muneribus, quanta nemo auderet optare. Nimirum, ut vel hac ratione ab idolis homines revocarentur. Deinde vero cum ex pueris excessissent, et ad Christianorum maturitatem pervenissent, jam non de crustulis, non de nugis, non de terrenis opibus et honoribus; sed de regno coelesti, et gloria illa beata ac sempiterna cogitarent, et non jam a paedagogis prima elementa perdiscerent, sed ab ipso Dei verbo Doctore sapientissimo audirent: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. Hsec est igitur causa, quare Dominus beneficiis curationum turbas ad se trahebat, ita ut quocumque iret, eum maxima multitudo sequeretur. Et sequebatur eum, inquit Joannes, maxima multitudo, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.

Sed quo pacto, quaeso, roget quispiam, ista vera esse possunt; Sequebatur eum multi udo magna quia videbant signa, cum paulo post, hoc in eodem capite Dominus dicat: Quaeritis me, non quia vidistis signum, sed quia manducastis de panibus? Quomodo ista cohaerent? quomodo non pugnant? si verum est, quod Evangelista dicit: Sequebantur eum, quia videbant signa: quomodo verum est, quod Dominus ait: Quaeritis me, non quia vidistis signum, sed quia manducastis de panibus? Duabus de causis, auditores, Dominus noster signa et prodigia faciebat. Primum, ut se verum Deum ac Dei Filium esse demonstraret. Deinde, ut miserorum aegritudinibus et necessitabus opem ferret. Quibus tertiam, si placet, addamus, ut aliquid aliud se facturum polliceretur, ac veluti designaret. Nam cum lepram curabat, non se medicum aut chirurgum profiteri volebat; sed nimirum ostendere, se illum esse, qui nos a peccatorum, quae per lepram significabantur, aegritudine liberare posset. Et cum hodie panes multiplicavit, numquid egregius aliquis pistor haberi aut sola corpora satiare voluit? Non sane, auditores. Quidnam igitur? Nempe docere, se, ad quem modum corpora panibus divinitus multiplicatis refecisset, ad eumdem animos nostros quoque coelesti pane refecturum. Quocirca paulo post de sacrosancto Eucharistiae Sacramento diutissime disputavit. Harum igitur trium causarum, illa prima ac praecipua erat, ut se Deum aut Dei Filium esse confirmaret, et fidem animis hominum inserendo, in iisdem aeternae salutis fundamentum jaceret. Quod Apostolum Joannem minime fugiebat, quippe, qui simul atque miraculum de aqua in vinum conversa exposuit, quasi miracula finem aperiens ait: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Sed quamquam Dominus hoc potissimum intuebatur, cum miracula faciebat ut homines ad finem, et verum Dei cultum adduceret: illi tamen praecipue ac pene solum externa beneficia considerabant, ut morborum curationes, ut daemonum ejectiones, ut panum et piscium multiplicationem. Itaque quod maximi Dominus, ipsi minimi faciebant: quod Dominus minimi, ipsi maximi ducebant, quae cum ita sint, non solum Domini, et Evangelistae verba non pugnant, sed maxime etiam conveniunt. Quid enim B. evanlista dixit? Sequebatur eum, inquit, multitudo maxima, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Perpendite verba postrema: Super his, inquit, qui infirmabantur^ ut ostenderet eos non tam propter signa, quam propter beneficia curationis Dominum qusesivisse. Quid vero ipse, Dominus ait? Quaeritis me, inquit, non quia vidistis signum, sed quia manducastis de panibus, hoc est, idcirco me quseritis, quia tam praeclaro prodigio gloriam meam et divinitatem agnoveritis: sed quod in maxima egestate atque inopia praeter omnem spem refecti a me et recreati fueritis.

Utinam non tam aperte in homines nostri temporis haec Domini reprehensio conveniret. Quaeritis me, non quia vidistis signum, sed quia manducastis de panibus. Ego,quidem auditores, ita statuo, sophismata, haereses, tot populorum ac regnorum a vera fide defectionem, omnes denique horum funestissimorum temporum calamitates, bella, tumultus, seditiones, non aliunde occasiones habuisse, quam ex eo, quod pastores et reliqui Domini Sacerdotes, Christum quaerebant, non propter Christum, sed ut de ejus panibus manducarent. Annis aliquot antequam Lutherana et Calvi niana haeresis oriretur, nulla ferme erat, ut ii testantur, qui etiam tunc vivebant, nulla (inquam) prope erat in judiciis Ecclesiasticis severitas, nulla in moribus disciplina, nulla in sacris litteris eruditio, nulla in rebus divinis reverentia, nulla propemodum jam erat religio. Eximius ille cleri et sacri ordinis decor perierat: vilissimo cuique ludibrio erant sacerdotes: a populis contemnebantur, despiciebantur, gravi diuturnaque

laborabant infamia. Et undenam hsec omnia? Nonne ex eo, quod pastores ordine praepostero, non praecipue gloriam Christi et ovium suarum salutem, sed panes et pisces, hoc est, redditus et proventus potissimum in Ecclesiasticis muneribus quaerebant? certe Apostoli, qui primi Ecclesiae Pontifices et pastores fuerunt, cum viderent, se a proprio suo munere, hoc est ab oratione et concionibus nonnihil impediri, quod pecuniarum, quas novi Christiani ante eopum pedes projiciebant et aliarum externarum rerum rationem habere cogerentur, continuo eam curama se rejecerunt, atque dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos scientia et sapientia, quos constituamus super hoc opus, nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. At vere paucis ante annis, quam multi reperiebantur (quorum similes utinam nulli modo reperientur) qui si non verbis, certe reipsa et factis dicebant: Non est bonum nos, ut verbo Dei vacemus, reddituum et proventuum curam negligere. Ponamus in Ecclesia et in suggestu vicarium unum qui modico stipendio sit contentus, ipse praedicet verbum Dei, ipse ovium curam habeat, nos vero opibus et honoribus cumulandis et augendis instantes erimus. Haec igitur origo, hic fons malorum omnium fuit. Nam quoniam mores corrupti, vita contaminata, sacramentorum oblivio et religionis contemptus, veluti quidam gradus ad haereses et schismata sunt, lupis quibusdam, illa occasione exortis, qui pellem ovinam induti innocentiam et sanctimoniam simulabant, atque in Domini Servatoris doctrina caecutientes, nescio quam libertatem Evangelicam sibi fingebant, verbi Dei puritatem pollicebantur, et Domini sacerdotes in invidiam apud populos rapiebant; continuo oves Christi non una aut altera, sed integri greges a pastoribus fugere, atque at lupos confugere incederunt.

Sed haec jam nimis antiqua praetereamus: utinam saltem nunc nostro malo edocti, Christum propter Christum, non propter panes quaereremus. Utinam nulli essent, qui canonicatus et ecclesiastica beneficia quaererent, non ut in vinea Domini laborare possint, sed ut sumptibus Domini crucifixi vivant, et in labore hominum non sint. Utinam omnes, quid sibi illa verba velint, intelligeremus: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus: et non ordine praepostero, primum cibum et vestes et alia omnia qusereremus, et postea regnum coelorum, ut quoddam additamentum, habere vellemus: non secus ac ii, qui nucum ac pirorum putamina, et cortices diligenter colligunt, nucleum autem et ipsam rei medullam negligunt: quod extremee et maximse dementiae argumentum est. Sed ad Evangelium revertamur.

Sequitur: Subiit ergo in montem Jesus. Quid mirum? Mons ad montem accessit. Dominus enim sicut sanctus sanctorum est, ita et mons montium est. Neque tanto montes vallibus altiores, editiores et superiores sunt, quantum Evangelica Christi doctrina profunditate ac sublimitate, omnem omnium Philosophorum sapientiam vincit. Deinde semper Dominus montibus dellectatus est. In Nazareth, quae in monte sita erat, concipi voluit; in montibus orabat; in montibus docebat; in monte transfiguratus est; in monte mortuus est; ac demum ex monte in coelum conscendit, ut jam mirum nobis videri non debeat, si de eo in Cantico amoris dicatur: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Haec vero omnia nos erudiunt, ut si Christi vestigia insequi, atque eum imitari cupimus, vallium, hoc est, humilium operum angustiis contenti non simus, multo etiam minus per planities vitiorum et et voluptatum incedamus; sed semper montes ac summa vestigia virtutum et perfectionis summo studio consectemur. Denique Dominus verba facturus, et populos ad montem perfectionis ascendendum provocaturus, ipse prior subiit in montem, ut pastores et concionatores admoneret, ut primum facerent, deinde docerent. Neque ante alios in montem virtutum et perfectionis ascendendum excitarent, quam ipsi montem eumdem ascendissent. Subiit, inquit, in montem. Quem montem perfectionis ascendere nos Dominus voluit, quem ipse prior non ascenderit? Quod virtutis fastigium superare nos docuit, quod antea ipse non superaverit? Vere coepit Jesus facere et docere: Vere Subiit in montem Jesus. Hortatur ad voluntariam paupertatem? At Vulpes, foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Hortatur ad mansuetudinem? At ipse Homo vorax et potator vini, Samaritanus et dxmoniacus appellatus, solum hoc respondit: Ego daemonium non habeo. Hortatur ad fletum amplectendum et risum fugiendum? At ipse flevit saepius, nunquam autem risit. Hortatur ad orandum et

vigilandum? At ipse pernoctabat saepius in oratione. Hortatur ad 'injurias condonandas? At ipse in cruce sublatus, et injuria incredibili affectus orabat, dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. Hortatur ad obedientiam et humilitatem? At ipse Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Hortatur ad charitatem? at charitas est, quae ipsum ad crucem adduxit, atque in ea usque ad mortem continuit. Alioqui enim fortior erat quam Sampson; neque funes neque clavi tenere illum unquam potuissent. Vere Igitur coepit Jesus facere et docere. Vere Subiit in montem Jesus, et ibi. sedebat cum discipulis suis.

Rationem reddit B. Marcus, cur Dominus in solitudinem secesserit, et ibi sederit cum discipulis suis: nempe ut paululum ab itinerum et concionum laboribus conquiesceret. Apostoli enim, ut idem B. Marcus ait, cum in plurimis locis concionati fuissent, et multorum aegritudines curavissent, redeuntes Domino referebant, quae gesserant et docuerant. Pertinet enim ad summum praesidem et pastorem cognoscere, quid praesides minores faciant, et rectene, an secus provincias sibi commissas administrent. Quocirca Episcopi et concionatores Christiani: non ex caeremonia aut consuetudine aliqua, sed ex debito et necessitate summo Pontifici et Ecclesiae universae capiti rerum a se gestarum rationem reddere tenentur. Et si id facere recusent, non pastores, sed fures et latrones existimandi sunt. Nonne ipse Apostolus scribens ad Galatas ait, se in Jerusalem ascendisse, ut Petrum videret, et Evangelium suum cum eo conferret, Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset? Sed a proposito non recedamus.

Cum igitur Dominus discipulos suos ex illis summis et continuis laboribus defessos esse videret, et ipse quoque non minus fessus et fatigatus esset, ait: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Verum vix omnes conse‘derant, atque ad requiescendum paulisper se composuerant, cum attollens Dominus oculos vidit, quia multitudo maxima venit ad eum. Hoc imitari principes et pastores deberent, nempe ut dum ipsi in montibus honorum et dignitatum constituti, commode atque in deliciis sedent, pauperum et calamitosorum non oblisviscerentur, sed aliquando oculos ad eos converterent, eorum inopiae et calamitatibus prospicerent. Denique ut populi, nec spiritalis nec corporalis annon® penuria et charitate laborent, quam vigilantissime providerent.

Addit hoc loco B. Marcus. Et misertus est super eos; quia erant sicut oves non habentes pastorem: et coepit eos docere multa. 0 quale et quam illustre exemplar animarum pastoribus Dominus fuit? In solitudinem se contulerat, ut paululum a concionum laboribus requiesceret; et tamen cum populos fame verbi Dei laborantes vidit, oblitus quietis iterum concionandi laborem assumpsit. Et concionem usque adeo prolixam habuit, ut apostoli dixerint: Hora jam praeteriit, dimitte illos. Addit quoque B. Matthseus: Et curavit languidos eorum. Quod mysterio non vacat; sed ut percipiatur, illud ante explicandum est panes istos divinitus multiplicatos, ut Origenes capite decimo-quarto Matthaeum exponens sapienter docet, sacrosantae Eucharistiae typum ac figuram gessisse. Primum eadem penitus caeremonia Dominus hodie panes multiplicavit, et in ultima ccena eucharistiam consecravit. Quid egit cum panes multiplicavit? Acceptis, inquit Matthaeus, quinque panibus, aspiciens in coelum benedixit et fregit, et dedit discipulis. Quid egit cum Eucharistiam consecravit? omnino idem. Deinde, sicut hodie Christi omnipotentia alia corpora vertebantur in panes, ita in ultima ccena ejusdem omnipotentia panis vertebatur in carnem. Et sicut hodie quinque panes vere multitudinem incredibilem satiaverunt, et tamen nihil ex eis deperditum esse videbatur, cum duodecim cophini superfuerint: sic etiam Christus, qui hoc divinissimo sacramento continetur, vere multorum millium Christianorum animos pascit, et tamen semper totus atque integer perseverat. Rursum, ut hodie turbis Dominus cibum dedit, et potum non dedit, quod cibus ille famen simul et sitim extingueret, sic etiam, tametsi laici sub una tantum specie Eucharistiam sumant, non tamen propterea spiritali potu, hoc est, Christi sanguine fraudantur. Postremo, quemadmodum hodie turbse istis panibus recreatae, Dominum agnoverunt, et in laudes et actionem gratiarum erumpentes dixerunt: Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum i, sic etiam, qui hoc maximum et augustissimum Sacramentum, et religiose et frequenter sumunt, mirum est, quantum in Domini cognitione et amore proficiant, Fuit igitur miraculum hodiernum, typus ac figura

divinissimi Sacramenti. Nam cum de eo Sacramento Dominus longissimum sermonem habiturus esset, voluit antea hoc miraculo auditorum suorum animos praeparare.

Eucharistia igitur, ut ad rem nostram veniamus cibus quidem, sed sanorum et bene valentium cibus est. Et quemadmodum aegri, si cibis sanorum vesci voluerint, se ipsos interimunt: sic etiam qui ad hoc divinissimum Sacramentum accedit, et poenitentiae medicamento peccatorum suorum vulnera non curavit, si prudens et sciens hoc faciat, certissimum sibi interitum comparat. Ideo inter vos, ait divinus Apostolus, multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Glementissimus igitur Dominus noster sicut Apostolorum antea pedes lavit, quam eis panem illum divinum et sacrosanctum porrigeret: sic etiam hodie ante languidos curat, quam eos panes illos, qui Eucharistiae figuram referunt, attingere patiatur. 0 utinam, auditores, in Christianorum animis hoc altissime documentum infigeretur, aliam profecto aliam omnino Ecclesiae speciem videremus. Undenam fieri censetis, ut qui coelestia Sacramenta frequentant, adhuc tamen saepe frigidi, torpentes, infirmi et imbecilles maneant? certe Dominus, quem in Sacramento illo vere suscipimus, Ignis consumens est, lux mundi est, cibus exquisitissimus est: Caro mea vere est cibus, sanguis meus vere est potus. Cur igitur, qui ignem tam frequenter sumimus, non ardemus? Cur alios non inflammamus? Cur verba nostra scintillae ignis non sunt? Cur, qui lucem ipsam accipimus, non fulgemus? Cur orbem totum non illustramus? Cur vita, mores et opera nostra radii quidam lucis non sunt? Cur, qui cibo tam exquisito vescimur, et ex ipso frumenti adipe satiamur, non pinguescimus, non roboramur? Non alia profecto hujus rei causa est, quam quod non diligenter antea pedes nostros abluimus, neque vulnera peccatorum summo studio et sollicitudine, ut par esset, curamus. Ad confessionem accedimus quidem, sed sine dolore, sine proposito emendationis. Medicorum consiliis non acquiescimus, peccandi occasiones non evitamus. Et quid illa confessio? Quid prodest segro, quod peritissimus medicus illum invisat; et pharmacum saluberrimum sumendum, et a certis rebus abstinendum admoneat, si nihil eorum postea seger faciat, et consilio suo, non medicorum vivat? Quam multi sunt etiam, qui cum pedes sordidissi-

mus Imbuant, et lutum jam concretum in pedibus gerant, ipsi tamen unam simplicem lotionem sibi sufficere credunt? Non est ita, auditores, non nos ipsos decipiamus: pedes multum sordidi, multum lavandi sunt. « Quam magna deliquimus-, Cyprianus clamat, tam graviter defleamus, alto vulneri diligens et longa medicina non desit: poenitentia crimine minor non sit ». Non igitur sine causa Dominus ante languidos curavit quam typicum illis panem porrigeret.

Longius progressus sum, quam voluissem, sed non sine Domini exemplo. Ipse enim, ut paulo ante dicebamus, ita longam hodie concionem habuit, ut Apostoli dixerint: Hora jam praeteriit, dimitte illos. Atque usque ad hunc locum in evangelii explicatione perveneramus. Quid igitur Dominus respondit? Non habent, inquit, necesse ire, date illis vos manducare. Illi enim, qui propter spiritalia bona terrena lucra interdum negligunt, a Domino sine ulla dubitatione pascuntur. Atque hoc significare voluit, cum ait: Non habent necesse ire, date illis vos manducare. Cum igitur jam vellet Dominus pulcherrimo atque inusitato miraculo principium facere, dixit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent Ju? Discipulum magister interrogavit, non ut ab eo consilium caperet {Ipse enim sciebat, inquit Joannes, quid esset facturus), sed ut ciborum necessitas explicaretur, et miraculum illustrius fieret. Nam cum ex Philippo audimus, ducentorum denariorum panes satis futuros non fuisse, ut modicum quid illa hominum multitudo acciperet: et rursum cum ex Andrea cognoscimus, non plures panes, quam quinque, nec plures pisciculos quam duos, in tota illa solitudine inventos fuisse, plane intelligimus, magno miraculo fuisse factum, ut tot hominum millia ex illis panibus et piscibus non modicum quid, sed quantum vellent acciperent: sed Domini sapientiam et mansuetudinem considerate. Audierat Philippum de potestate Domini sui quasi desperantem: Ducentorum, inquit, denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat. Audierat Andream exiguae fidei verba proferentem: Sed hxc, inquit, quid sunt inter tantos? Poterat illos merito reprehendere et quemadmodum cum Deus populo

Isi aelitico in solitudine carnes polliceretur, et Moyses diceret: Sexenta millia peditum hujus populi sunt, et tu dicis Dabo eis esum carnium mense integro? respondit Dominus, ut ex capite undecimo libri Numerorum intelligi potest: Numquul manus Domini invalida est? hic etiam nunc dicere potuisset: numquicl, o Philippe, manus mea invalida est? Sed maluit eos reipsa et beneficiis, quam verbis coarguere. Id quod nobiscum pene quotidie Deus agit. Nos illum offendimus, de eo conquerimur, ejus legem et praecepta frangimus, et ipse quid? Nos beneficiis obi uit, solem suum super nos oriri facit, pluvias certis temporibus ad nos mittit, truges nostras et omnes fructus ad maturitatem perducit. Discamus igitur, auditores, discamus ab ipso Deo, ad quem modum injurias utiliter ulcisci possimus. Si quis forte avaius, vel intemperans, vel irreligiosus, appelletur, mox cum stomaco respondebit: Non est ita, mentiris: hoc ferro ostendam, me virum probum atque integrum esse. Videte hominis dementiam, et quam stultum modum argumentandi didicerit: gladio probare vult se virum probum et integrum esse. Quid habet gladius cum probitate? Etiamsi hostem ille suum occidat, numquid propterea constabit nobis, illum neque avarum neque intemperantem esse neque irreligiosum? Optimum igitur et saluberrimum ultionis genus hoc est. Avarum te appellavit? exhibe te erga illum ipsum liberalem, obrue illum beneficiis. Intemperantem te esse dixit? Sobrie vivito, jejuniis operam dato. Irreligiosum te nominavit? tu templa, sacra, conciones frequentato. Sic enim Vinces in bono malum, et carbones ignis congeres super caput ejus.

Verum, ut ad institutum revertamur, cum videret Dominus jam miraculi faciendi opportunitatem optimam adesse: Facile, inquit, homines discumbere. Magnifica vere vox, et Leonis de tribu Juda animo vere magno et excelso digna. Nihil ciborum aderat, quod mensae inferri posset, et tamen ait: Fac te homines discumbere. Deinde suspiciens in ccelum gratias egit. Nos convivio absoluto gratias agimus. Dominus autem ante gratias agit, quam convivium inchoetur. Cur ita, auditores? nempe ut ostendat se aeque certum esse de beneficio recipiendo, ac nos sumus de accepto. Ad quem modum etiam prophetae solent, dum res futuras praedicunt, tempore praeterito uti. Nec enim minus certum, quod veri vates praedicunt, omnino futurum, quam est certum fuisse, quod jam fuit. Post haec accipit Dominus panes et pisces, benedicit, frangit, discipulis porrigit. Illi suscepta fragmenta discumbentibus deferebant: tum ad Christum rediv bant, deinde rursum a Christo ad turbas et iterum a turbis ad Christum: neque aliter de manibus ejus semper nova fragmenta panum et piscium capiebant, quam si ex perenni aliquo fonte aquas haurirent. Multa hoc loco de ista admirabili multiplicatione disputari possent, sed quoniam alia quaedam magis utilia sunt dicenda, quae sit sententia Theologorum de hac multiplicatione, paucissimis verbis aperiam. Non secus, auditores, in manibus Domini panum ac piscium fragmenta crescebant, quam tritici grana in sulcis multiplicentur. Nam sicut ex eo grana in sulcis multiplicantur, quod in frumentum terra convertitur, sic etiam hodie panis crescebat, quia Domini nutu in panem alia corpora vertebantur. Sed quod natura longo tempore-et multis conversionibus facit, idem id in momento et unica mutatione creatoris omnipotentia faciebat.

Sed cur, dicat aliquis, nihil de potu Evangelistaj scripserunt? Num absque potu convivium peractum est, cura potus melior pars sit conviviorum? Certe si tale convivium in his regionibus fieret, paucos omnino convivas haberet. Fortasse igitur praevidens Dominus nostri temporis ebriosos, absque potu convivium instruxit, effecitque ut panis, et piscis, sicut famem sedabant, ita sitim extinguerent; praesertim cum hoc, ut antea exposuimus, typo divinissimi Sacramenti optime convenirtt. Fortasse etiam idcirco Dominus sollicitus non fuit, quod fontes vicini essent, et ex eis aquam ad bibendum commode et sine labore habere possent.

Postremo refectis et satiatis turbis fragmenta diligenter colligi jussit. Et impleverunt, inquit Evangelista, duodecim cophinos fragmentorum, ita ut Apostoli singuli, cophinos singulos referrent, quod etiam sine miraculo factum non est. Neque v_ro sine causa Dominus tantam copiam fragmentorum superesse voluit. Primum enim hoc facto miraculum longe clarius et illustrius factum est. Deinde quantus sit eleemosynae fructus, non solum declaravit, sed pene in ipsis oculis hominum defixit. Ecce enim Apostoli quinque solos panes habebant qui ne ipsis quidem sufficerent: et tamen jussu

Domini, liberaliter eos cum aliis egentibus communicaverunt. Quid inde factum est? Primum multitudo incredibilis refecta et recreata est, deinde ipsi suos panes non modo non amiserunt, sed etiam maximo cum foenore eos receperunt. Ita vobiscum sine dubitatione fiet, auditores, si liberales in eleemosynis erogandis fueritis. Nec enim mentiri potest qui ait: Qui miseretur pauperis, f veneratur Domino: Neque vero id solum de corporalibus eleemosynis intelligendum est; sed etiam, si Beato Cyrillo credimus, de spiritalibus. Nam quemadmodum hodie Apostoli cum diligenter multitudini ministrassent, plenos cophinos retulerunt: sic etiam Praesules Ecclesiarum, pastores, et concionatores, qui gregem Dei verbo vitee diligenter pascunt, plenos cophinos, in terris quidem intelligentiee et gratiae, in coelis vero glorise et beatitudinis reportabunt. Habetis igitur, auditores, ea quee de historia Evangelica pro temporis brevitate dicenda esse putavi.

Nunc quaestionem unam quae multorum animos movere solet, et cujus explicatio, si recte percipiatur, longe maximam utilitatem afferre potest, paucis expedire decrevimus: et tum demum orationi finem imponemus: miraculum hodiernum tametsi maximum et praeclarissimum est, tamen singulis annis in toto orbe terrarum repetitur. Qui enim hodie panes et pisces multiplicavit, idem omnino annis singulis de paucis granis segetes (ut B. Augustinus loquitur) creat, et in ipsis viribus admirabili ratione et modo aquam in vinum convertit. Neque enim qui plantat est alqwd, neque qui vgat: sed qw incrementum dat, Deus. Itaque sicut hodie singulari miraculo quinque hominum millia satiavit, sic etiam perpetuo providentiae suae miraculo singulis annis alimenta procreat, quae toti orbi sufficere possint.

Sed si haec ita se habent, unde tot pauperes, tot inopes, tot mendici, qui vix summis laboribus victum sibi comparare possunt? Numquid fortassis summus ille orbis moderator, non tantum annonae comparare potest, quantum omnibus hominibus alendis satissit? Quid extenuat, quid obscurat continuum miraculum? Quatuor vitia sunt, auditores, quae id efficiunt, ut ex hoc ipso evangelio cognosci potest. Unum est diffidentia. Nam sicuti Philippus statim ab impossibili argumentari coepit, ac dicere: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modi-

cum quid accipmt: sic et nos facimus. Vix enim credi potest quam humiliter et abjecte de Dei providentia in rebus difficilibus et arduis sentiamus, et plus saepe in nostris artibus et fraudibus et mendaciis confidimus, quam in Deo. Quare mirum non est si nos interdum Deus deserit, et difficultatibus obrui sinit, non secus ac si diceret: In vestris dolis et fraudibus confiditis, i psse igitur fraudes et doli vos liberent, sicut credidistis, fiet vobis. Haec igitur diffidentia mirum in modum hujus miraculi splendorem obscurat. Nam sicut propter incredulitatem Nazarenorum non poterat Dominus in ea urbe multa signa facere; ita etiam propter diffidentiam nostram saepe nobis non affert eam opem, quam alioqui afferret. Dicam hoc planius, auditores. Si tibi Judaeus aliquis mille vel duo millia coronatorum polliceatur et syngrapham ab eo scriptam et consignatam habeas, absque ulla sollicitudine dormis et tamen quid aliud miser, quam syngrapham unius infidelis habes? At vero non unam, sed multas Dei syngraphas habemus, quibus nobis omnia ad vitam istam sustentandam necessaria pollicetur et tamen solliciti ita sumus, quasi Deum vel impotentem vel mendacem vel decepturum esse crederemus? Nonne ipse Dominus ait: Nolite solciti esse animse vestrae, quid edatis, aut corpori vestro, quo induamini: scit ennn Pater vester, quia his omnibus indigetis? Quid apertius? Nonne rursum ait: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis? Nonne Apostolus Petrus ait: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis? Nonne David clamat: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te nutriet? Nonne rursum clamat: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis? 0 nos beatos, si intelligeremus, quid sit Deum habere Patrem, omnipotentem habere Patrem? Et quid sibi illa verba velint: Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaere ab aliquo parvo puero quid facies cum ista vestis detrita et consumpta fuerit? Tu parvulus es, pecunias non habes, artem faciendarum vestium non tenes: quid igitur ages? quo te vertes? nudus sis in posterum necesse est. Sed non terrebis eum, habet enim responsionem in promptu: Pater meus, dicet, solicitus erit de hoc, et nihil mihi deesse patietur. Cur igitur, auditores, non tantum nos in Deo confidimus, quantum in suis paren-

tibus confidunt pueri? Si pater noster est, si haereditatem illam amplissimam nobis donare constituit, quomodo necessaria ad victum non suppeditabit? certe suppeditabit; neque nobis deesset, si nos nobis non deessemus, neque manus ei nostra diffidentia ligaremus. Sed nos egere incipimus, cum jam animum ad furtum, vel ad usuram et malas artes adjecimus. Atinquis: necessitas legem non habet: sed Deum habet. Caret lege sed norrDeo, cui David clamabat: De necessitatibus meis erue me. Et omnia potius ferenda et toleranda sunt quam offendendus Deus. Nullum enim est malum majus peccato; nec ulla jactura cum aeternae salutis jactura comparari potest. Qu d enim prodest homini, si universum mundum lucretur et detrimentum animae suae faciat?

Sed ad secundum vitium veniamus. Divitum avaritia, auditores, alterum vitium est, quod hoc perpetuum Dei miraculum non parum obscurat. Queeroavobis si rex noster singulis annis alicui magnam summam pecuniarum daret, ut inde omnes hujus urbis pauperes alerentur, si is cui haec provincia commissa est, vel eas pecunias omnes, vel certe magnam illarum partem in suis loculis poneret, ac pro se retineret, nonne miraremini, si pauperes fame atque inopia laborarent, et si principis liberalitas non appareret? Ad eumdem modum divites Deus instituit, tanquam principes et nutritores pauperum. Nam idcirco illis tantum opum ac facultatum largitus est, quantum non illis solum, sed et multis aliis sufficere posset. Sed cum ipsi omnia recondant, et a tineis potius, quaiiq ab egenis consumi velint, quid miramur, s pauperes fame pereunt, et Dei miraculum obscuratur? Poterat quidem Deus omnes homines divites, vel omnes inopes facere: sed si omnes divites; ubi tunc esset patientia? Si omnes inopes, ubi liberalitas? Quoniam igitur tempus hoc ad regnum coelorum pixeclaris operibus et virtutum actionibus promerendum nobis tributum est, illud Deus sapienter instituit ut alii divites essent, et misericordia et liberalitate sibi gloriam aeternam compararent: alii pauperes essent, et patientia ac laboribus ad eumdem felicitatis portum pervenirent. Verum avari divites Andream imitantur, ac dicunt: Habeo quidem quinque panes, sed Haec quid sunt inter tantos? Quis pauperum petitionibus satisfacere posset? Et quid si anno sequente annonae charitas invalesceret, et ego mihi c meis ante non providissem? Neque sum ita dives, ut homines putant, imo vere, si recte cogito, ego etiam pauper sum. Ah miser, vere pauper es, pauper charitate, pauper misericordia, pauper gratia, pauper humanitate, pauper spe gloriae sempiternae. Et quid ita de anno sequenti sollicitus es? Quid si coelum rueret? Quid si tunc non viveres? Communicent ergo, communicent ii, qui divites sunt, opes suas cum indigentibus, et tum ea, quae Deus producit, omnibus abunde sufficere, et Dei miraculum splendere ac enitere videbis.

Tertium vitium, pauperum superbia luxuria et ebriositas. Pauperes illi, quos hodie tanto miraculo Dominus pavit, super viride foenum sedebant. Quidfoeno, nisi caro significatur? Omnis caro foenum, inquit Isaias. Quid vero viriditas, nisi luxuriem et petulantiam designat? Itaque viride foenum nihil aliud, quam lascive petulans, indomita ac luxurians caro est, quam omnes quidem comprimere, omnes coercere, omnes super eam sedere debemus: sed pauperes imprimis, quibus ideo Deus abundantiam rerum negavit, ut temperantiam et sobrietatem meditentur. Verum hodie nostri pauperes vestiri et epulari volunt, ut divites: et mirantur postea, si eis pecunhe deficiunt. Quam multi reperiuntur, qui diebus festis cum suis compotatoribus ad tabernas pergunt, et ibi una hora potando consumunt, quod multis diebus summis laboribus acquisierant? Ut illos interim omittam; qui ludendo, et amando, opes suas ac si ditissimi essent effundunt. Sedeant igitur pauperes super foenum viride, luxuriem compescant, parsimoniam discant, sobrietatem sectentur, et tum Dei providentiam non experientur solum, sed ipsis pene oculis suis videbunt.

Quartum ac postremum vitium, est superbia, et sumptus inordinati, ac pompee nonnullorum illustrium hominum. Dic enim eorum splendor splendorem obscurat providentia? Dei. Cur, queeso, existimatis hodie jussisse Dominum ut quod ex quinque panibus superfuerat, colligeretur, neque permittere, voluisse, ut fragmenta illa perirent? Num quod famem aut penuriam in posterum formidaret? Non sane, auditores, non hoc Dominus formidabat, qui tam facile panes multiplicare, et de integro etiam creare poterat. Sed eos admonere voluit, quibus maximas opes largitus vel largiturus erat, ut non putarent, quod sibi superesset, effundendum,

ac dissipandum esse; sed intelligerent, diligenter colligendum, et in pauperum cophinis reponendum. Non dedit Deus principibus, antistitibus et aliis nobilibus viris tributa et vectigalia vel Ecclesiastica beneficia vel amplissima patrimonia, ut equos, canes, accipitres, mimos, amicas alerent, non ut mensas mille ciborum generibus refertas atque instructas haberent, non ut sumptus immode- j ratos in palatiis, in vestibus, famulis, hortis, vineis, cultu et ornatu corporis facerent, non ut in assentatores atque adulatores largi atque effusi, et in pauperes parci atque avari essent. Cum Deus soli copiosissimam illam lucem donavit, jussit ut etiam eam cum rebus eseteris communicaret: et in corporibus nostris vense majores ideo sanguine plenissimse sunt, ut venas minores implere possint, et si hoc non faciant, totum corpus in discrimen adducitur. Ita etiam cum viri illustres et divites, qui vena? majores sunt, non solum venas minores, hoc est, pauperes non implent; sed etiam ab illis id parum sanguinis quod habent, exugunt, dici non potest, quot mala oriantur, et quam vehementer Dei miraculum obscuretur. Pauperes, auditores, similes gallinarum sunt, quee ova pariunt, sed non sibi: atque ut arborum radices semper humo adhaerent, et sordida? ac obrutae terra sunt, ut succum ad ramos nutriendos et augendos.mittant, sic etiam pauperes circa terram, et sicut pecudes in stabulis et agris versantur, ut nihil divitibus desit. Quis humum fodit? quis terram vertit? quis serit? quis metit? quis arbores plantat? quis putat? quis colit? quis' ovium, boum, equorum curam gerit? quis efficit vestes? quis cibos parat? quis domos aedificat? Nonne pauperes? Itaque pauperes veluti pedes in corpore sunt, qui pro stomaco divitum semper laborant; et tamen tanta est interdum divitum inhumanitas,' ut vix necessarium victum pauperibus largiantur, quorum sanguine et sudoribus in deliciis vivunt. Si hominem aliquem videretis, qui caput ornatissimo pileo tectum gereret, manus pulcherrimis chirothecis, totum corpus splendidissimis et superbissimis vestibus, cui nec torques, nec monilia, nec annuli deessent; et tamen pedibus nudis incederet, nonne eum stultissimum esse diceretis? Quis eum non irrideret? Quis non contemneret? etsi ex frigore illo pedum morbum aliquem contraheret, et inde interiret, nonne omnes merito hoc illi evenisse censerent? Tale

monstrum sunt divites inhumani, qui tantas opes ac facultates habent, ut etiam equos et canes alere possint, qui ornatissime vestiuntur, lautissime comedunt, largissime bibunt, splendidissime habitant, et tamen non verentur pedes, qui semper pro ipsis laborant, hoc est, pauperes nudos relinquere. Et quid mirum, si ex pedum nuditate frigus concipiant, et intereant, cum erga pauperes charitatem non habeant? Nam Qui non diligit manet in morte.

Quare, auditores, quicumque divites sunt si Dei providentiam illustrare et ipsi valere et vivere volunt, pedes suos operiant, egenorum rationem habeant. Cum tam exiguo tempore hic in terris vivamus, cum ad alium orbem maximis itineribus properemus, cum iter difficile et periculosum teneamus, cuin in eo magnae opes impedimento potius quam adjumento sint, mirum est profecto, sapientes homines non vehementer laetari, cum oneris deponendi vel cum aliis communicandi occasionem habent. Si vi tempestatis in aliquem scopulum cum multis sociis delatus esses, unde ad terram evadere, nisi natando, non posses, et magnam vim auri et pecuniarum haberes, nonne potius a sociis

tuis peteres, ut te in ea ferenda juvarent, quam eam solus ferendo, et pecuniarum et vitae periculum apertissimum subires? Omnes nos, auditores, nemine prorsus excepto, impetu procellae primi parentis peccato exortae, in scopulum hujus mundi delati sumus, ex quo ad portum beatitudinis pervenire nisi natando, et manibus pedibus laborando non possumus. Hoc a me saepius audivistis, et singulis concionibus repetendum esset: nempeiter, quod ducit adcoelum, neque in curru, neque in navi, neque in lectica, neque in equo ulla ratione confici posse. Iter arduum est, laboriosum est, periculis plenissimum est. Quocirca viatorem maxime liberum et expeditum requirit. Ecce, inquit Petras, nos rebquimus omnia et secuti sumus te. Et nos putamus gravissimis divitiarum sarcinis onusti hoc iter emeteri nos posse? Decipimus, auditores, fallimur, toto coelo erramus. Consilium igitur sapientissimum capiamus, partem oneris nostri super humeros pauperum imponamus: ut hac ratione cum nostris divitiis salvi et incolumes ad portum salutis perveniamus, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui est benedictus in ssecula. Amen.

Jam hiems transiit, imber abiit et recessit: flores apparuerunt in terra

Exordium a dignitate et solemnitate hodierni festi sumitur, in quo nimirum felix ver, pulsa rigida li eme, ob peccatum protoparentis nostri inducta, rediit. Quanta peracta sint hodie in sacratissimo virginei uteri templo, enarratur; videlicet creatio corporis absolutissimi, animi prcestantissimi et conjunctio Dei cum homine, de quibus singulis in progresso agitur. Pulchritudo et perfectio corporis Christi ab architecti praestantia colligitur; ubi, quomodo Christus a Spiritu sancto generatus dicatur, explicatur. Corpus Christi quidem ex terra, sed tamen virginea fuisse formatum, affirmatur et confirmatur, contra Manichceum et Valentinum quorum hic corpus coeleste, ille vero phantasticum fuisse asserebat. Finis tam mirabilis corporis fuit', ut esse habitaculum summi Dei; quod ipsum in momento temporis efformatum divino miraculo fuisse demonstratur.

Pars altera explicat, quomodo Verbum caro factum sit, contra hceresin Apollinaris; deinde qualem animam Christus in tam excellenti corpore assumpserit declaratur, nempe diversam a nobis, omni gratia, virtute, scientia, prudentia, consilio, gloria et beatitudine preeditam. De admirabili nexu animee Christi cum corpore glorioso, quomodo sponte sua mortem obierit, atque de ipsa triumphum reportavit, disseritur. Sublimitas mysterii incar¬

nationis convenienti similitudine pyr i sobolem mali sibi insertam habendis ostenditur. Praeterea de utilitate incarnationis agitur, et cur Christus potissimum humanam naturam sibi adseiverit, ut videlicet totum mundum aliquo honoris gradu nobilitaret. C ommoda incarna- ■ tionis narrantur, quia est funiculus ille triplex. quod e lacu miseriae extrahimur; quia est hostia nos Deo Patri placans; quia est mediatio et fcedus illud confirmans pacem inter Deum et hominem; quia est via coeli; quia est medicamentum plagarum nostrarum; quia est cibus in itinere; quia denique est pretium nostrae redemptionis. Tandem ut nos commodis tantis dignos exhibeamus, et maxime castitatem sectemur, gravis exhortatio concludit.

Fuit usque adeo potens atque efficax, optimi auditores, verbum illud imperantis Dei, cum post peccatum primi hominis ait: Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi, ut repente coelum universum clauserit, solem prope extinxerit, terram quasi fulmine percusserit, aerem nubibus, et maria procellis ac tempestatibus repleverit. Denique rosas in spinas, flores in tribulos, et jucundissimum et spatiosissimum ver in ingratam et horridam hiemem commutarit. Ab eo die posteaquam Deus universum genushumanum gravi anathemate percussisset, non amplius aer serenus, nec soles blandi, nec flores redeuntis veris prsenuncii videbantur, sed omnia sibi nubes, et pl u vise, et nives, matrem et virginem, et matrem Dei et et grandines et nimbi ac procellae vindica- hominis hodie viderit. Est festus dies omnibant. At vero hodie, o l&tissima et clarissima bus fiominibus, quod non solum hodie ab dies, vox exultationis et salutis audita est in exilio revocari, sed etiam in numerum coetabernaculis peccatorum; nempe Hiems lestium civium adscripti, et haeredes gloriae, transat, imber abiit, et recessit: flores appa- ac regni amplissimi et sempiterni effecti ruerunt in terra nostra. Erigite jam tandem sint. Est festus dies ccelo et terrae, elementis, capita vestra, exules filii Adam, exuite indu- arboribus, animantibus, ac ut breviter dicam, menta moeroris, luctus in gaudium, fletus in toti rerum universitati. Nam cum sit homo cantum, et tristitia in laetitiam convertatur: quasi parvus quidam mundus, gloria acfeli- Ecce enim Annuncio vobis gaudium magnum, citas ejus, in ornamentum ac decus univerquod erit omni populo, quia flores apparue- sitatis redundat. De hoc igitur maximo et runt in terra nostra, et Deus ex Domino ulli- nobis utilissimo mysterio dominicae incarnationum factus est pater misericordiarum; ex tionis duo mihi breviter explicanda esse vihoste amicus, ex judice advocatus, et ana- dentur: quid novi hodie sit factum, et in themate sublato maledictionem in benedi- quem fine sive quid sit dominica incarnatio ctionem hiemis asperitatem in veris serenita- et qu e ejus utilitas?

tem et spinas ac tribulos in rosas, ac lilia mu- Quid igitur hodie factum est in illo beatistavit. Jam enim hiems transiit, imber abit simo templo et domicilio Spiritus sancti uteet recessit: flores apparuerunt in terra nostra. ro Mariae? Ghriosa dicta sunt de te, civitas Apparuit tandem, aquilonibus omnibus et Dei. Quae sunt ista gloriosa? Primum, condaemonibus invitis, flos ille candidus et ru- ditum est quoddam corpus humanum ombicundus, qui in Cantico amoris loquitur et nium corporum longe pulcherrimum: deindicit: Ego flos campi et lilium convallium. de creatus est animus quidam humanus ani- Floruit tandem aliquando virga illa Jesse, de morum omnium Iunge praestantissimus: poqua Isaias ante praecinuit: Egredietur virga stremo Deus cum homine, arcano, atque recte radice Jesse et flos de radice ejus ascendet. condito, atque inexplicabili quodam modo Et floruit in Nazareth, quae interpretatur conjunctus et copulatus est. Haec tria cum Florida, et mense Martio, qui est mensis flo- summa Angelorum admiratione et stupore rum. totius naturae, et non minori gloria virginis

Itaque, auditores, hodie primum refloruit nostrae hodie facta sunt; et non alibi, quam spes nostra, etest haec dies quasi flos quidam in utero Mariae. Gloriosa igitur dicta sunt de omnium festorum: nisi enim hodie virga te, civitas Dei.

floruisset, certe post novem menses fructum Incipiamus a corpore. Quis fuit auctor tam non peperisset. Ac nisi festum incarnationis eximiae fabricae? ex qua materia? in quem haberemus, nec festum natalis, nec appari- finem? et quanto tempore aedificata est? tionis, nec resurrectionis, nec ascensionis, nec Auctor fuit Spiritus sanctus materia sanguis festum sancti ullius haberemus. Omnes igi- virginalis, finis ut esset vivum templum ditur dies festi, omnesque Christianae celebri- vinitatis, tempus, minutissimum ac brevissitates in hoc die festo et in hac celebritate simum momentum: non potest non esse tamquam in flore continentur. Neque solum admirabile opus, quod a tanto opifice, ex tam est hic festus dies dierum omnium caput, illustri materia, in tam sublimem finem, et principiumque festorum: sed etiam ipse simul tanta celeritate factum est: vereque unus alios omnes in se dies festos quasi am- de eo dici potest, quod scripta divina de plissimo quodam sinu complectitur. Est enim throno Salominis praedicat: non esse factum hodie festus dies Deo Patri, quod fecerit tale opus in universis regnis. nuptias Filio suo. Est festus dies Deo Filio, Ac ut primum de artifice dicamus: Quid quod naturam humanam perpetuo matri- potentius vel sapientius Deo? Magna opera monio sibi conjunxerit. Est festus dies Domini, exquisitam omnes voluntates ejus. Dei Spiritui sancto, quod ei splendidissimum perfecta sunt opera, ei omnes vix ejus judicia. temp um hodie sit erectum. Est dies festus Neque solum Dei, sed etiam solius Dei est ordiqibus omnium Angelorum, quia ruinae hoc opus. Nam quemadmodum architecti, eorum instaurari hodie coeptae sint. Est fe- pictores, sutores, alii que opifices opera stus dies Beatissimae Mariae, quod inusitato minoris momenti per suos famulos et opemiraculo et privilegio penitus singulari se rarios faciunt at opera quaedam majora et

excellentiora nulli committunt, sed ipsi per se et suis manibus moliuntur; sic etiam Deus corpora caeterorum hominum tamquam res parvas, et quasi domos rusticorum per suos operarios fabricare solet; utitur enim opera solis, stellarum et etiam aliorum hominum: at vero corpus istud, de quo nunc loquimur, quod futurum erat palatium magni regis, nulli servorum atque administrorum permisit, sed ipse solus suis manibus fabricavit. Spiritus sanctus, ait Angelus apud Lucam, superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et apud Matthaeum: Quod, inquit, in ea natum est, de Spiritu sancto est. Quid igitur de pulchritudine et elegantia hujus corporis dicemus? quod ipsaspeoies, ipsa pulchritudo, ipse candor lucis aeternae per se procreavit? Vere speciosus forma prae filiis hominum fuit Chritus. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus, sponsa in Cantico amoris ait: Formosus certe vir fuit Adam: formosa mulier Eva, formosus Absolon, formosa Helena: sed speciosus forma prae filiis hominum non est nisi Christus. Conferre omnes cum Christo, et videbitis quatuor exiguas lampades circa lucentissimum globum solis, quae tametsi noctu nonnihil splendoris edere viderentur: tamen in meridie, et sole coruscante umbram potius, quam lumine efnciunt. Et quantum existimatis placebat Deo, et placet hoc suum opus? Certe nobis ea, quae nos ipsi facimus multo meliora et pulchriora esse videntur, tametsi saepe non sint, quam ea, quae alii faciunt. Si sit in tuo pomario aliqua arbor, quam tu ipse plantaveris, rigaveris, putaveris, colueris, nonne ea tibi multo est gratior quam omnes, quas alii plantaverunt? Nonne ea caeteris omnibus trunci rectitudine, ramorum proceritate, florum pulchritudine, fructuum suavitate antecellere tibi videtur? Quam vehementer te oblectat sedere ad umbram ejus, carpere de floribus, gustare de fructibus? Quis praeterea est hominum, cui non proprii filii aliis omnibus formosiores, meliores et sapientiores esse videantur? Si igitur ea quae saepe per se nullam commendationem merentur, tamen quod nos ea fecerimus, nobis pulcherrima et optima esse videntur; quanti faciet Deus artifex sapientissimus hoc opus, quod ipse solus fecit, quodque non videtur, sed est omnium operum praeclarissimum ac pulcherrimum?

Neque vero existimet aliquis propterea Spiritum sanctum esse patroni Christi, quod

fabricavit corpus Christi: non enim ex substantia sua Spiritus sanctus genuit Christum ad eum modum, quo filii generantur; sed ei corpus ex virgineo sanguine procreavit, ad eum modum, quo figulus efficit vasa ex luto, et architectus domum ex lignis et lateribus. Numquid figulos appellatis fortasse vasorum suorum parentes? et architectos aedificiorum? Non existimo: ita igitur et Spiritus sanctus non pater, non genitor; sed conditor, sed auctor, sed architectus, sed opifex corporis Domini fuit. Haec de auctore.

Jam vero ex qua materia magnificum hoc palatium aedificatum est? Non ex auro vel argento, non ex lapide pretioso aut coelesti aliqua materia; sed ex terra. Quid? ex terra? tantusprinceps, tam potens imperator domum habebit ex terra? Exigui homunciones, qui nihil aliud sunt, quam terra, tamen palatia habere non dignantur ex terra, sed ex ultimo Oriente adducunt marmora, columnas, lapides pretiosos: quin etiam lacunaria atque testudines cooperiunt auro, distingunt gemmis, exornant margaritis: et Deus quem, Coelum et coeli coelorum capere non possunt, in domo lutea habitabit? Admirabile et plenum stuporis est hoc quidem, auditores, et tale, ut Manichaeo et Valentino,et aliis permultis cerebrum prorsus abstulerit: sed tamen verum, et a nobis constanti fide asserendum atque credendum: nempe corpus Christi domicilium divinitatis, non phantasticum, ut Manichaeus putavit, neque coeleste, ut credidit Valentinus, sed terrenum, hoc est, vere ex carnibus, et nervis et ossibus compositum fuit, sicut corpora omnium nostrum sunt. De qua re nemini tutius, quam ipsi Domino credimus. Quid de se Dominus ait? Palpate, inquit, et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quid clarius? quid evidentius? Omitto quod Evangelista Joannes: Verbum, ait, non phantasma, nec coelum, sed carnen esse factum. Taceo quod apostolus Paulus ad Romanos scribens Christum Ex semine David; et ad Galatas, eumdem Christum Ex muliere fastum esse, clarissimis verbis testatur. Satis est unum illud ipsius Domini testimonium, quod adduximus, ad ostendendum, nihil. cum impudentia et obstinatione Haereticorum comparari posse. Quid non audeat is qui dicit Christum non aliud corpus, quam spiritale et phantasticum habere? cum ipse Christus clamet ac dicat: Palpate, et videte, quia, spiritus carnen et ossa, non habet, sicut me videtis

habere. Et si haec veterum istorum Hsereitcoruin impudentia intolerabilis, sicut vere est, ita vobis videtur, nemo dubitare debet circafidem augustissimi Sacramenti intolerabilem quoque esse impudentiam Calvinistarum. Nam nec apertius Dominus contra Manichaeos, quam contra Calvinistas loquitur; nec minus commode poterant Manichaei, si adhuc magis insanire voluissent, aliquo tropo, aliqua metaphora vel metonymia se defendere quam hodie faciunt Calvin istae. Neque tamen mirari debemus, si multi deficiunt ad calvinismum: nam etiam Manichaei et omnes Haeretici, quantumlibet absurdi et impii sectatores suos habuerunt: sed nolo digredi a proposito, nec laetitiam hujus diei altercationibus perturbare.

Corpus igitur Salvatoris ex terra compositum est: sed ea terra, terra virgo, terra sancta, terra conservata ac designata a Deo ad hoc opus, jam inde ab aeternitate fuit. Nec enim decebat, ut si Deus inter homines nasciturus erat ex alia, quam ex virgine nasceretur: sicut nec illud conveniebat, ut virgo pareret, nisi Deum pareret. Deinde si primus Adam, per quem peccatum et corruptio in hunc mundum intravit, ex terra virgine natus est: quanto magis par erat, ut secundus Adam integritatis doctor et innocentiae restitutor, ex terra virgine nasceretur Ex purissimis igitur et virgineis sanguinibus Domini corpus fabricatum est.

At in quem finem tandem condidit Deus tam novum et tam singulare palatium? Ut in eo mens quaedam sapientissima, beatissima ac divinissima perpetuo habitaret. Nec solum ea, sed ipsa etiam sapientia, ipsa beatitudo, ipsa divinitas. Siquidem haec est domus, Quam elegit Deus in habitationem sibi. Et de ipsa alio loco legitis: Sapientia aedificavit sibi domum. Itaque sapientia Dei ipsa est quae hoc palatium fabricavit, et non pro alio, quam pro se ipsa fabricavit. Omnia quae sunt, a fine, propter quem fiunt quasi mensuram magnitudinis et excellentiae capere solent. Si finis est parvus, et res ad finem est parva. Si finis est magnus, et res ad eum finem debet esse magna. Agricolae sufficit tugurium, homini plebeio necessaria est major aliqua domus, patritius vel non mediocre palatium requirit: at regibus et imperatoribus nec ipsa palatia sufficiunt. Pro Deo igitur quale domicilium, quam amplum, quam ornatum, quam, sumptuosum, quam illustre necessarium erit? Quam domum, ait

ipse per Isaiam, aedificabitis mihi? Quare cum corpus nostri liberatoris proprium sit sapientiae domicilium et vivum templum divinitatis, dubitare non possumus nec debemus, quin sit omnium corporum prsestantissimum atque pulcherrimum.

Sed quanto tempore existimatis haec ingens fabrica ad exitum perducta est? Quo annos putatis Deus in hac mole erigenda consumpsit? 0 inexplicabilis potentia creatoris? non annos, non menses, non dies, non horas haec fabrica tanti operis postulavit: sed In momento, in ictu oculi, ut scripturae loquuntur, omnia perfecta atque absoluta fuerunt. Arca Noe spatio centum annorum fabricata est. Templum Domini tempore Salominis minori spatio quam septem annorum, licet architecti pene infiniti in eo operarentur, perfici non potuit: tempore vero Zorobabelis idem templum quadraginta annis rursum instauratum est. Porro palatium Salominis annis tredecim innumerabiles architectos et operarios occupatos tenuit. Et vestra corpora in quibus componendis, et ccelum et elementa et omnis natura laborat, ut perfecte in utero matrum conformentur, non minus, quam dies quadraginta requirunt: nec enim omnia membra simul fiunt; sed primum formatur cor vel hepar, juxta dogmata medicorum deinde partes cseterae: nec omnia membra simul vivere incipiunt, sed primum, quod vivit, est cor deinde posteaquam vita arcem cordis occupavit, tum paulatim ad alias partes ac membra se diffundit: neque statim atque homines incipiunt vivere, vivunt vita hominis, sed primum vitam plantarum, deinde animantium, postremo hominum. At vero Christi corpus, quod auctorem omnipotentem habuit, eodem momento, quo coepit, absolutum perfectumque est, ut magnus Basilius oratione in sanctam Christi nativitatem docet, neque prius vixit unum genus vitee quam aliud, neque prius vixit aut formatum est cor, quam partes cseteree: sed uno atque eodem momento, manu summi artificis operante, sanguis virgineus, quantus ad hoc opus necessarius erat, ab alio sanguine segregatus in vase generationis positus, inde corpus conformatum, animus ei infusus, et ad hypostasim divini verbi nexu indissolubili alligatum est. 0 admirabile,

0 incredibile, 0 non imitabile, artificium Dei! Satis appai’et te summum atque omnipotentem architectum, nec tempore, nec loco, nec operariis nec instrumentis indige-

re: sed solo verbo, solo nutu, solo imperio voluntatis res etiam maximas, et difficilimas operari. Hic est Deus noster, auditores, Deus magnus, et vmcens scientiam nostram • Non est tui similis Deus in coelo et in terra 0 quantum de tanto parente nos Christiani gloriari, o quantum in ejus potentiam confidere, in ejus pulchritudine delectari, in ejus amore conquiescere debemus? Sed parumper si placet, respiremus.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Gloriosum plane corpus illud, quod in utero virginis, tamquam in officina Spiritus sancti, hodie fabricatum est: sed multo profecto gloriosior animus ille, qui in eadem officina ab eodem Spiritu sancto hodie conditus est. Nam quod Beatus Joannes in Evangelio ait: Verbum caro factum est, non intelligimus cum haeresiarcha Apollinare, quod verbum carnen sine animo assumserit: sed potius, ut sancti patres in Ephesina Synodo et Chalcedonensi exposuerunt quod verbum caro non inanima, sed animata, et animata animo et ratione atque intelligentia praedito factum sit. Itaque nihil est aliud, verbum factum est caro, quam Deus factus est homo. Utitur vero hoc genere dicendi B. Evangelista, propterea quod mysterium Incarnationis mysterium est summae humilitatis, et ut Apostolus loquitur, exinanitionis Dei: et melius, aptius ac significantius humilitas et exinanitio exponitur, cum dicitur: Verbum factum est caro, quam si factus esse homo vel anima diceretur.

Ut igitur jam de creatione hujus nobilissimae, et praestantissimae mentis pauca dicamus: Quemadmodum toti humano generi datum est privilegium, animam ratione atque intelligentia praeditam habere, ita communis miseria atque calamitas est, ut cum primum homines vivere incipiun.t, animum habeant ignorantem, insipientem, aversum a Deo, propensum ad malum. Cujus rei partim Catholica fides, partim quotidiana experientia nos monet. Quod enim omnes ante baptismum originalis culpae debito obstricti teneamur, docet propheta: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et <n peccatis concepit me mater mea. Docet quoque Apostolus: Per unum hommem peccatum n hunc mundum intravit, et per peccatum mors: ei. ita in homines

omnes mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quod vere multos annos non solum absque sapientia et rerum cognitione, sed etiam absque usu rationis vivamus, testis est experientia; omnes enim primis annis morte brutorum animantium non concilio aliquo, sed motu quodam atque impetu ferimus, et sensus duces, non rationem, sequimur. Ignorantia vero ita mentes nostras initio obtinet, ut non nisi magno labore, magno studio, magno sumptu, multis annis et multis adjumentis pelli possit. Nemo est quidem, qui natura ipsa impellente non summopere flagret cupiditate sciendi; sed tantam interim experiuntur omnes molestiam, tantam ' difficultatem in ignorantia propulsanda, ut multi sint qui, nisi verberibus adigantur, -malint nihil unquam discere, quam tanto labore cum ignorantia bellum gerere. Hinc igitur intelligemus, quam novum et quam gloriosum opus hodie Dominus fecerit. Siquidem animum quemdam procreavit, sed animum justum, animum gloriosum, animum gratia, virtutibus, cognitione, prudentia, consilio, gloria et beatitudine praeditum. Quid novius, mirabilius, singulius, quam ut infans, qui lacte nutritur, imo qui gestatur in utero; interius tamen animo et maximis negotiis occupetur, et mente gerat cogitationes maximarum rerum, et jam tunc incipiat agere cum Deo de reparatione generis humani? Venit quidem Christus in terras, In similitudinem carnis peccati, et corpus mortale, ac laboribus, et fame et siti obnoxium habuit, ut pati ac mori pro nobis, et peccata totius mundi expiare posset, sed tamen numquam is, aut peccatum aut ignorantiam novit, qui nequitiam et tenebras nostras, suo splendore dissipaturus erat. Neque vern existimare debetis, Dominum nostrum paulatim, et ab hominibus, sicut nos facimus, didicisse. Nec enim decebat, ut magister orbis et doctor coelestis hominibus prseceptoribus uteretur. Id quod neque scribseipsi et pharisaei, aut ignorare aut negare potuerunt: sed potius cum admiratione et stupore dicebant, unde hic litteras scit, cum non didicerit? Dominus vero respondere solitus erat: Doctrina 'mea non est mea; sed ejus qui misit me, Patris; hoc est, sapientiam istam, quam vos admiramini, non ego vel ab omnibus didici vel meo labore quaesivi: sed eam a Patre, qui misit me, accepi, ille animum meum in momento atque in puncto temporis omni sapientia ac eruditione replevit. Acci

pite similitudinem istam. Capite vas aliquod angustissimi oris, quales amphorae esse solent: si ejusmodi vas liquore aliquo replendum sit, nonne oportebit sensim liquorem illum infundere?Ita sane. Si enim magnam copiam simul ejus liquoris infundere volueris, os vasis nimia illa copia obstruetur, et liquor peribit. Tales sunt intelligentiae nostrae, auditores, vasa sunt augustissimi oris: idcirco paulatim magno labore et multo tempore cognitio rerum in animos nostros non tam infundenda, quam instillanda est. At vero Christi animus quasi vas quoddam amplissimum, ore capacissimo praeditum est. Itaque sine labore, sine tempore, sine molestia, maxima copia sapientiae et gratiae, et gloriae et omnium virtutum; imo et absque mensura in eum infundi potuit. Hinc videlicet Beatus Joannes in Evangelio ait: Vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Et Apostolus Paulus: In Christo omnes thesauros sapientiae et scientiae Dei absconditos esse confirmat.

Jam vero quid de admirabili nexu dicemus, quo animus tam illustris, cum tam pulchro corpore conjunctus et copulatus est? Nec est enim gemma aliqua pretiosa, quae ita suo aureo annulo conveniat, sicut haec illustrissima et splendidissima mens suo pulcherrimo et optime constituto corpori convenit. Nullus est animus, qui statim atque in corpus ingreditur, cum eo arctissimam amicitiam et familiaritatem non contrahat, ut non nisi vi postea separari, sejungique possit. Sed tamen non ita animi nostri arces corporum suorum possident, neque ita communiunt, ut bello morborum et aegritudinum, vel fame, et obsidione tandem a morte non capiantur et expugnentur. At vero animus iste singularis, de quo nunc loquimur, ita corpus illud suum possidebat, ita gubernabat, ita moderabatur, ut nullum ei periculum, vel a morte, vel a morbo, vel a fame vel a siti ulla ex parte immineret.

At, inquis, tamen aliquando mortuus est Christus, et animus de corpore, vel invitus, egredi compulsus est. Imo vero, auditores, sponte sua et libera voluntate mortuus est Christus: et animus ejus ad tempus exiit de corpore et quasi fugam et debilitatem simulavit, ut mortem alliceret, et pulcherrimo stratagemate eam circumveniret et occideret. Siquidem animo isto de corpore recedente, repente mors idem corpus tamquam vacuam civitatem occupavit, et quasi victrix

ac triumphans in moenibus sua insignia vexillaque suspendit, neque frigus, pallorem, frigiditatem abesse voluit. Sed quid interim contigit? Post tres dies verus Dominus ejus corporis, Dominus fortis et potens in praelio cum jam de inferno ac daemonibus praeclarissime triumphasset, ac castra eorum, ac civitates diripuisset, ab inferis rediit ut etiam de morte et corruptione triumpharet. Itaque repeDte corpus ipse suum obsedit, neque mortem inde fugere permisit, sed eam nihil tale cogitantem, et ejusmodi vim numquam expertam, de improviso oppressit, suffocavit, interemit, extinxit. Itaque hoc novo et ante illum diem inaudito genere stratagematis, de ipsa morte moriendo triumphavit: Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

Yenio nunc ad tertium et postremum, quod in illo Beatissimae Virginis Mariae utero hodie factum est. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Gloriosa res plane gloriosi corporis constitutio: sed nihilominus gloriosior multo gloriosissimae animae conditio. Corpus enim nihil est aliud, quam domicilium animi: neque animus a corpore, sed corpus ab animo nobilitatem et pulchritudinem sumit. At de gloi’ia et splendore tertii operis, de conjunctione videlicet Dei cum homine, quid tandem dicerepoterimus? Nam illa duo priora, licet gloriosissima per se sint, tamen cum tertio comparata, ne gloriosa quidem dici debent. Sane ejusmodi res est Deus homo, Deus in carne, ut in cordis conclavi gustari, et sentiri aliquo modo possit, sed certe verbis exprimi, effarique non possit. Quis enim explicabit, imo vero quis animo et cogitatione consequi poterit, vel quanta sapientia, vel quanta potentia, vel quanta dulcedine charitatis hodie factum sit, ut unus et idem sit Deus et homo; et nos vere Deum patrem et fratrem appellare possimus? Quis non obstupeat,ita Deum fieri hominem, ut neque personae multiplicentur, neque natura? confundantur, nec in humanitatem vertatur divinitas, nec divinitas absorbeat humanitatem? Accipite similitudinem, quae tametsi procul abest ab hujus mysterii sublimitate, ex ea nihilominus aliquid de re tanta suspicari poterimus. Cogitare similem esse Deum hominem factum alicui piro, quae tres ramos dumtaxat, et eos omnino aequales inter se habeat, et in uno eorum ramorum ramusculus quidam mali incertus sit: quemadmodum enim ramusculus ille mali in arbore quidem piii, sed non in quolibet ejus ramo insitus est; sic etiam humana natura cum Deo quidem sed non cum qualibet ejus persona conjuncta est. Non enim Pater aut Spiritus sanctus, sed solus Filius naturam humanam assumpsit. Rursum, sicut ramus ille piii, in quo est insitus ramusculus mali, et pirus et malus diceretur, et pira et mala produceret; sic etiam secunda illa persona Dei, qua3 naturam humanam accepit, Deus et homo verissime nominatur et opera divina atque humana produdit. Sicut item, si ramusculus mali siccaretur, non propterea ramus piii exsiccaretur, quod non pirus a malo, sed malus a piro dependeat: sic etiam cum humana Christi natura per mortem in cruce exaruit, natura divina ejusdem nihil penitus detrimenti passa est. Postremo, quemadmodum, si ramusculus mali iterum revivisceret et floreret, non ideo ramus piii modo aliquo mutaretur: sic etiam cum Christus ab inferis rediit, et humana ejus natura refloruit, nullam prorsus natura divina mutationem accepit: Siquidem humanitas a divinitate, non divinitas ab humanitate pendebat. Exposui breviter quid in hoc sublimissimo incarnationis mysterio contineatur. Nunc de ejus utilitate, et de hujus beneficii magnitudine pauca dicenda sunt, ut pectora vestra incendantur, et ad tam liberalem Dominum redamandum, et ei gratias sincerissimo affectu persolvendas inflammentur.

Quis est igitur finis incarnationis? Cur Deus hodie factus est homo? Quis amore non incendatur, et ad redamandum tam liberalem Dominum non inflammetur? Cujus cor non liquefiat, si cogitare aggrediatur, quantam abyssum bonitatis et charitatis hoc tacto Deus ostenderit? Disce, o homo, disce quanta in Deo sit bonitas, quanta charitas, quanta dulcedo. Sola impellente bonitate, solaque imperante charitate olim Deus in creatione ad quemdam modum naturam atque essentiam suam nobiscum communicavit. Quid enim est aliud natura omnis creata, quam qusedam exigua atque obscura participatio Deitatis? Quia vero in Deo non solum natura, sed etiam persona reperitur, ut nihil nobiscum non communicaret, hodie Verbum caro factum est, et personae etiam suae communionem liberalissime nobis communicavit. Elegit vero sapientissimus Deus naturam humanam, in quam potissimum boo munus conferret, tum quod Angeli san¬

cti medico non indigerent; tum etiam, ut beneficium esset communius, latiusque pateret et non solum aliquod genus rerum, sed totus orbis, et omnis rerum universitas quasi gradum quemdam honoris et nobilitatis ascenderet. Siquidem angeli toti sunt spiritus, reseseterae totae sunt corporeae: solus homo et spiritu et corpore praeditus est. Itaque si Deus naturam angelicam assumpsisset, solae res spirituales hoc munere gauderent; si vero corpus aliquod, solae corporeae: at cum humanam naturam, in qua omnes naturae, tamquam in epilogo continentur, assumpsit, omnes res creatas ad majorem quamdam excellentiam et sublimitatem evexit. Hinc beatus Joannes ideo non ait, sic Deus dilexit hominem, sed, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.

Ex hac vero excellentissima conjunctione quis enumeret, quot commoda atque utilitates consecutae sint? Quid enim non dedit, qui Filium suum unigenitum dedit? aut Quomodo non et tam cum illo omnia nobis donavit? Cecideramus in profundissimum baratrum miseriarum, egebamus aliquo, qui funem nobis porrigeret, idcirco Verbum caro factum est: nempe factus est Funiculus triplex, qui difficile rumpitur, ex carne, anima, divinitate et hic ad nos dimissus facile nos de lacu illo miseriae et luto faecis extraxit. Egebamus hostia, qua Deum nobis iratum placaremus: et erat quidem in mundo caro, quae immolari potuisset, sed invisam oculis Dei peccatum efficiebat. Idcirco Verbum caro factum est: nempe dedit nobis Deus sacerdotem et sacrificium: et Sacerdotem Sanctum, innocentem, impollutum, segregatum a peccatoribus, et victimam immaculatam et placentemDeo cujus oblatione facillime ipse placaretur. Egebamus mediatore, qui litem nostram cum Deo componeret. Nam ut homo suspectus erat Deo, tamquam nimis avidus utilitatis propriae: et Deus suspectus erat homini tamquam zelator honoris et ultor injuriarum. Idcirco Verbum caro factum est, nempe mediator advenit, qui Deus et homo simul existens causam utriusque fideliter ageret, et cui tum Deus honorem suum, tum homo utilitatem propriam committere tutissime ac liberrime posset. Egebamus fcedere aliquo vel contractu, quo pax jam composita firma- Tetur, ne rursum dissensione' aliqua, pace turbata, fieret Novissimus error pejor priore. Idcirco Verbum caro factum est: nempe Deus naturam nostram sibi matrimonio coputavit, atque his nuptiis pax nostra perpetuo foedere stabilita est. Egebamus via, ac veluti ponte aliquo, per quem in coelum redire possemus; siquidem per peccatum coelum a terra longe recesserat et chaos magnum inter nos et sedes beatorum positum erat. Idcirco Verbum caro factum est: nempe descendit caro mons humiliatus, vallis impleta, ac coelum ita inclinatum, et terra ita exaltata est, ut se plane contingant, et facile atque expeditum et apertum iter viatoribus praebeant. Egebamus medicamento, quo plagae illse curarentur, quae nobis descendentibus de Jerusalem in Jericho a latronibus inflictae fuerant. Idcirco Verbum caro factum est: nam ante quidem medicus praesto erat, qui curaret, nec aegroti deerant, qui cura indigerent; sed medicamentum deerat, sanguis Domini. Egebamus cibo, qui nos in itinere reficeret et recrearet, ne forte deficeremus in via: nam caro, quam comedere poteramus illa quidem erat ad manus, sed ea sola non proderat quicquam, verbum autem Dei, quod solum nutrire ac reficere poterat, cibus erat grandium, nec nostris dentibus aut palato conveniebat. Idcirco Verbum caro factum est, nempe dedit nobis Deus verbum in carne, panem in lacte, pharmacum salutis meile saccharoque conditum. Egebamus pretio, quo de miserrima servitute redimeremur: Siquidem per peccatum non solum vinditi hostibus nostris fueramus, sed etiam ad eam inopiam et difficultatem redacti, ut nemo seipsum liberare ac redimere posset. Idcirco Verbum, caro factum est, nempe datus est nobis Dei benignitate frater unus dives et potens, qui nos omnes, fratres videlicet suos, sumptibus suis et posset et vellet de misera captivitate liberare. Postremo volebat Deus nos omnes de carcere ad regnum promovere, et de filiis Diaboli filios suos facere: sed ut hoc interim credere, ac sperare possemus, egebamus argumento aliquo evidenti amoris Domini. Quis enim facile speret, aut credat, hominem parricidam, reum majestatis, supplicio extremo adjudicatum, laqueo ad collum appenso ad patibulum jam pergentem repente revocandum, a rege adoptandum et de patibulo ad solium evehendum? Idcirco, auditores, Verbum caro factum est. Idcirco Dei Filius factus est hominis Filius ut crederent, ac sperarent filii hominum se vere Dei filios aliquando futuros. 0 verbum suave! 0 verum Evangelium! 0 nuntium fau¬

stissimum et felicissimum, quo promittitur salus aegrotis, indulgentia reis, captivis redemptio, servis liberatio, caecis lumen et mortuis vita.

Haec dies boni nuncii est. Cur enim descendit hodie nuntius ille coelestis nisi ut peccatoribus veniam, justis gloriam, Angelis gaudium, toti orbi novum splendorem novamque laetitiam nuntiaret? Sed pars potissima hodiernae laetitiae nostrae est, auditores, quod nos hodie statum mutavimus, cum Deus est De stercore erigens pauperes, Collocavit cum principibus populi. 0 gloria! 0 nobilitas generis humani. Non apparuit nobis in igne nec in nube sed in carne nostra vidimus Deum salvatorem nostrum. Videte qualem charitatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus yt os nostrum et caro nostra sit, ille magnus Christus, qui nunc sedet in dextris Dei, et gubernacula clavumque tenet orbis universi. Intelligamus igitur, intelligamus dignitatem nostram, et sancta quadam atque humili superbia elati erubescamus deinceps versari cum pauperibus, mendicare, stipem, indui laceris pannis, vesci cibis grossioribus ne forte fratri nostro seniori, qui princeps est regum terrae, nostris sordibus et abjecto genere vivendi injuriam inferamus. Qui statum mutant, etiam mores, et cibos et amicos mutare solent: neque auderet hic in terris frater principis vel praesulis -alicujus vel humilibus famulis se adjungere, vel sordidum artificium exercere, semperque timeret, ne fratrem suum moribus suis offenderet. Ante hunc diem eramus omnes pauperes, mendici, servi, dissipaveramus Substantiam nostram, vivendo luxuriose, etiam porcos pascebamus in solitudine. Itaque mirum non erat, si cum bubulcis, cum rusticis, cum Daemonibus, cum meretricibus versabamur, si ventrem de siliquis replere cupiebamus et carnis sordidissimas voluptates quasi stipem mendicabamus. At vero hodie non reges, non Pontifices, non imperatores, sed Dii quidam facti sumus, Filii et haeredes magni Dei et magni illius Christi fratres et cohseredes, qui est Solus potens rex regum et Dominus dominantium. 0 si aperirentur semel oculi nostri, et perspicue videremus quantam injuriam innocentissimse et purissimse illi carni, quam hodie Dominus assumpsit, inferant omnes adulteri, omnes fornicarii, omnes libidinum et voluptatum carnalium servi: abstinerent se profecto ab ejusmodi sordibus et castius deinceps et continentius viverent. Quid? carnem meam Deus noster tanto honore dignatus est, ut eam super omnes angelos in throno gloriae suae collocaverit, et ego tam ingratus existam, ut carnem eamdem servire faciam libidinibus et Daemonibus? Quid? Tollam ego Membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit, absit: alliciat mundus, blandiatur caro, vexet, stimulet, incendat, inflammet Satanas, ego tamen Domino bene propitio non inferam hanc injuriam Domino meo, qui mede patibulo ad regnum evexit, et de vili mancipio fratrem suum ac lilium fecit. Veniat, quaeso, in mentem castissimus ille Joseph, qui cum ab uxore domini sui ad stuprum sollicitaretur: « Ecce Dominus meus, aiebat, omnibus mihi traditis, ignorat, quid habeat in domo sua, nec quicquamest, quod non sit in Aea potestate: quomodo igitur possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum »? Obstrictum, ligatum, vinctum me vi des beneficiis Domini mei ut commovere, et peccare in eum nullo modo possim. Aspiciamus quae comparatio esse potest, auditores, inter ea beneficia, quibus obstrictus erat Joseph, et ea, quibus nos hodie obstrinxit, atque obligavit Deus. Quid enim nobis non dedit qui Filium suum unigenitum dedit? Aut Quomodo non etiam cum eo omnia nobis donavit? Contulit nobis naturam, donavit gratiam, promisit gloriam, misit Filium quasi obsidem, dedit spiritum Pignus hxreditatis: jussit Angelis, ut nos

custodiant, toti mundo, ut nobis serviat: ipse vero tamquam amantissimus pater non removet a nobis oculos pietatis et providentiae suae: et quomodo poterimus igitur tot vinculis obligati nos commovere; et peccare in tam clementem ac liberalem Dominum? praesertim cum is nihil a nobis petat, nisi ut statum nostrum et dignitatem conservemus. Quare deinceps ne splendori nostro deesse videamur, induamus auream illam vestem charitatis, vescamur assidue pane Angelorum et regalibus epulis, versemur cum coelestibus illis principibus, dicamusque cum Paulo: Conversatio nostra in coelis est: quaeramus delicias, et divitias et honores, sed dignos filiis Dei coelestis gloriae ambitiosi, coelestium opum avari, coelestium voluptatum cupidi simus: mundum vero et ejus divitias atque oblectamenta tamquam vilissima, et nostro statu indignissima contemnamus, conculcemus, fastidiamus, et in fratrem nostrum seniorem oculos intendentes vehementer formidemus, ne dedecori illi simus, ne forte nos ipse coram Angelis Dei in futuro saeculo erubescat, in fratrum loco habere tam sordidos homines confundatur: sed potius enitamur ita nos gerere, ita statum no strum dignitatemque tueri, ut Deus Filios, Christus fratres, Angeli socios, Jerusalem cives nos habere, agnoscere atque excipere glorietur: quod nobis concedat, qui est benedictus in saecula. Arnen.

0 vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus. Thren. i, v. 12.

Exordium a magnitudine passionis Christi sumitur, quam assidue considerare par est. Quatuor deinde fontes aperiuntur, ex quibus illa magnitudo hauritur, quorum primus est infinita Dei in nos charitas, quce gravissima etiam tormenta levissima effecit, quod exemplis martyrum, praesertim D. Ignatii probatur. Secundus fons aprimo ortum trahens est, quod sibi omnem consolationem in tanta passione undique derelictus abesse senserit, quod in Levitico olim per duos hircos offerri solitos praefiguratum fuit. Tertius, quod in tenerrimo, quo praeditus erat, corpore, haec pertulerit. Quartus, quod omnia genera tormentorum subierit. Deinde novum praecipua passionis Christi genera graphice expressa asseruntur, et quasi representantur. Primum genus est tristitia et pavor Christi in monte Oliveti, in quo omnibus angustiis undique circumdatus erat, cui cau am dederunt tormenta omnia subeunda ibi: epreesentata, peccata omnia omnium bonum sub oculis spectata, ingratitudo hominum, atque dolor immensus Virgini matri inde excitandus.

Secunda pars, promissa prolixitatis excusatione alia quinque sequentia passionis Christi genera enumerat. Secundum itaque est, quod

instar mancipii ab eo, quem ad summam dignitatem evexerat, vilissimo p>relio suis inimicis sim venundatus; ubi fornicarii Juda pejores esse probantur. Tertium, quodJudceorum et Gentilium crudelitati omnes h.bence laxaloc fuerint, daemone obccecatis et obstinatis illis pectoribus insolita genera tormentorum suggerente. Quartum, est, dira illa flagellatio, vilissimorum scilicet homuncionum poena: ubi pia de illa meditatio. Quintum spinea coronatio. Sextum crucis ad montem Calvariae bajulatio; ubi docemur, quomodo crucem nostram, hoc est, tribulationes sufferendo Christum sequi debeamus.

Pars tertia, praelibatis mortis Calvariae mysteriis, ad reliqua tria genera passionis narranda progreditur; quorum septimum est ipsa crucifixio, ubi primum Christi truculenta denudatio, deinde ipsa crucifixio suis coloribus exprimitur. Octavum ed, praesentia Matris dilectissimae, ubi passio utrinque resultans explicatur. Nonum et ultimum genus passionis Christi est, subsannatio astantium et fellea potatio; ubi demonstratur omnes Christi sensus in cruce passos fuisse. Josephi a fratribus venditi vestis sanguinolenta patri allata, figuram fuisse corporis Christi declaratur, et quomodo nostra peccata ipsum in crucem adigunt ostenditur. Deinde subjungitur gravis ad charitatem et gratitudinem exhortatio, insuper ad contritionem a minori ad majus

inductio. Epilogus denique ostendit, quanto major sit poena gehennae supplicio Christi, et quam certa peccatoribus immineat.

Atrocitas suppliciorum Domini tanta fuit, auditores optimi, ut vires humana? atque angelica; mentis exuperet, et solus Christus, qui eam pertulit, et solus Deus, qui eam ad nostram salutem instituit, quanta ejus indignitas atque acerbitas fuerit cogitatione atque intelligentia consequantur. Petree siquidem scissae, et monumenta aperta, et velum templi laceratum, et sol atque aer tenebris coopertus, mundus denique totus horrendis, atque ante illud tempus incognitis monstris et portentis se tantum nefas intelligere atque execrari significabant. Neque dubium est, quin Angeli quoque pacis, juxta prophetam amore fleverint, inter se alas colliserint, facies suas pennis velaverint, cum ministri iniquitatis indignissimis probris et contumeliis afficiebant Dominum majestatis: sed nihilominus Dei Filius solum Patrem appellat, tamquam qui solus ejus rei magnitudinem plane cognosceret: Tu scis, inquit, improperium meum, et confusionem meam et reverentiam meam. Solus enim Pater plane intelligebat, quid Christus ejus filius pateretur, qui solus ejusdem Christus infinitam sublimitatem et majestatem cognoscebat; nec non quanta ei ex omnibus rebus creatis, atque ab hominibus potissimum reverentia atque observantia deberetur. Itaque, tu solus, inquit, cognovisti improperium meum et confusionem meam, quia tu solus non ignoras reverentiam meam. Sed quamquam haec ita se habeant, et licet passionis Domini magnitudo omnem creatam intelligentiam vincat, tamen hortatur nos Dominus, ut quantum possumus enitamur, vim dolorum illorum, et cruciatuum intelligere: 0 vos omnes inquit, qui transitis per viam, qui curriculum istud humanae vitae perficitis, qui non haeretisin luto terrenarum cupiditatum; sed alis desiderii ad coelestem Jerusalem magnis itineribus properatis; Yos, inquam, nolite simpliciter audire, sed Attendite et videte, si est dolor similis, sicut dolor meus. Quare nos hodierna die, tum ut Christo debitas gratias, justasque referamus, nostro capiti, ut vera et viva membra condoleamus: tum, ut nos ipsos ad potentiam ac tolerantiam laborum armemus, et ad insequenda Domini vestigia infracto animo accedamus, de magnitudine atque atrocitate Passionis Domini, ipso Domino

bene juvante, verba faciemus. Ac ut ordine aliquo rem tantam, tam gravem, tam utilem explicemus, et facile quicquid dixerimus, non solum intelligere, sed etiam memoria custodire possitis, quatuor quasi capita ac veluti fontes aperiemus, ex quibus magnitudo ac vehementia Dominicee passionis, tamquam rapidus torrens profluebat, ut copiosas aquas juxta vaticinium Isaiae, De fontibus Salvatoris hauriamus.

Primus fons, qui fontium CEeterorum origo ac principium fuit, et jure fons fontium dici poterat, est infinita illa charitas, quae in pectore Domini, tamquam in sua ac propria fornace, perpetuo ardebat: cupiebat Dominus, cum excellentissimo modo liberare genus humanum, tum plene atque perfecte divin se justitiae satisfacere: cupiebat ita plagas, ac vulnera nostra curare, ut nullae cicatrices, nulla vestigia, nulla signa relinquerentur; et simul ita maxima illa crimina laesae majestatis de medio tollere, ut nullae deinceps inter nos et Deum inimicitiarum aut odiorum causae remanerent. Sciebat se, quo plura et graviora pateretur, eo melius posse haec sua opera ad exitum perducere, et simul propriarum virium ac fortitudinis conscius intelligebat se quamlibet gravem sarcinam, atque onus suis robustissimis humeris ferre posse. Itaque hinc fiebat, ut sine modo, ac sine, mensura se sarcina dolorum ac laborum oneraret. Conjunge mihi summam potentiam cum summa sapientia, et summam potentiam et summam sapientiam cum charitate summa: ac deinde animo complectere, si potes, quid inde fiet. Vilissimi homunciones, cum in eorum cordibus amor donari ac regnare incipit, quid, quaeso, cogitant? quid meditantur? quid moliantur animo? Certe ita inardescunt interdum, ut infinita atqbe immensa quaedam pro iis agere vel pati cupiant, quos diligunt. Cum patriarcha Jacob septem annos propter Rachel servisset, et adhuc alios septem serviturus esset, non ei tempus istud tempus annorum quatuordecim, sed paucorum dierum spatium Prse amoris magnitudine videbatur. Quid vero impurissimi amatores, non casti, ut S. Jacob, pro suis meretricibus semper fecerint, omnibus notum est. Sed ut omittam de amatoribus feminarum et aliarum sordium dicere, aspicite sanctos homines, et amore divinae pulchritudinis vehementer incensos, ut apostolum Paulum, ut martyrem Ignatium, B. Franciscum. Isti

omnes ita rapiebantur ab amore, et extra seipsos quodammodo ducebantur, ut martyria, verbera, cruces, ignominias, ita qurererent, ut aurum, et gemmas, ac lapides pretiosos mercatores quaerunt. Neque simplicia martyria, simplices cruces, simplices mortes, pro Domino sufficiebant illis; sed duplicia, triplicia ac multiplicia desiderabant. Audite B. martyrem Ignatium:« Ignoscite mihi, inquit in epistola ad Romanos, ego scio quid mihi expediat: nunc incipio esse Christi discipulus: ignis, crux, bestiarum instantia, abscissio, separatio, confractio, dissectio membrorum, interitus totius corporis et flagella diaboli omnia in me veniant, ut Jesum Christum merear adipisci, nihil me juvant, quae sunt mundi hujus. Bonum mihi mori in Christo Jesu, quam regnare in finibus terrae. » Deinde quis unquam tanto affectu, et tam ex animo amicos suos rogavit, ut eum ab impendente nece liberarent, quanto affectu et quam exanimo idem iste gloriosus Ignatius Romanos rogavit, ne ipsius mortem et passionem impedirent? Itaque ardentissimi illi amatores Dei immensa quaedam animo concipiebant, quae pro Domino pati desiderarent: sed interim tamen multo minora patiebantur, quod non responderet in eis potentia charitati. Infinita pati cupiebant: sed non poterant, et idcirco Dominus non sinebat eos Tentari supra id, quod poterant: sed faciebat cum tentcitione proventum, ut possent sustinere. At vero Dominus Christus caput martyrum et singularis doctor patientiae, quod multo majori charitate flagraret, quam ullus unquam sanctus, quis ignorare potest? Charitas enim in Christo, tamquam in fonte, in sanctis coeteris tamquam in rivulis erat. Nam De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Itaque non cupiebat, non desiderabat: sed ardebat amore patiendi pro nobis; et sicut Cervus ad fontes aquarum, ita ipse ad calicem passionis anhelabat, cujus sunt illa verba: Desidemo desideravi hoc pascha manducare vob scum. Et illa: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Quid? quod si ad hanc infinitam patiendi voluntatem, summam quoque patiendi potentiam adjungamus, quae moles passionis efficietur? Equidem, auditores, hoc unum argumentum, si attente ac diligenter perpendatur, solam sufficit, ut homo rapiatur extra se, et stuporem atque extasim mentis patiatur: et tum demum intelligere incipiet, quid sit quod

Dominus ait: Attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus.

Alterum caput, unde vehementia passionis Dominicae nascebatur, illud est, quod voluerit Dominus atrocissima supplicia sine ullo genere consolationis tolerare. ' Hoc vero secundum caput ex primo capite, tamquam rivus ex fonte, sine ulla dubitatione derivatur. Ea enim regina charitas, quae summos dolores pati voluit Christum, eadem, inquam, omnes portas obstruxit, quibus aliquod genus solatii, sive de coelo, sive de terra ad cor ejus ingredi potuisset. Itaque non solum a discipulis, amicis, affinibus: sed ab ipso proprio parente, atque adeo a seipso derelictus, desertusque fuit, ut solus ille homo Christus cum summis doloribus et cruciatibus quodammodo luctaretur. Ifinc sunt illae voces: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber. Et: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia: Et: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Hujus rei in veteri Testamento illustrissima figura prsecessit. Quid enim duo illi hirci Levitici xvi, significabant, qui pno peccato populi offerebantur Domino, quorum alter mactabatur, alter in solitudine libere dimittebatur, nisi summum illud ac divinissimum sacrificium, quo Deus ethomo,Jesus Christus, pro peccatis mundi totius oblatus est Domino? Sicut enim unus hircorum oc cidebatur, alter in solitudinem discedebat: ita in Christo altera naturam ejus, nempe humana sola cruciabatur; altera divina videlicet, quodammodo abscedebat, et sociam suam solam in suppliciis et tormentis relinquebat. Tametsi enim, quantum attinet ad nexum hypostaticum, verbum Dei humanam naturam quam semel assumpsit, numquam dimisit; tamen quantum attinet ad consolationem, quam patienti humana) natura) afferre potuisset, et quantum ad intolerabilium illorum dolorum mitigationem, ac temperamentum, eam omnino deseruit. Unde quaeso martyres sancti in maximis suppliciis cantabant., gloriabantur, gestiebant, exultabant: Dominus vero, qui martyribus robur et constantiam illam donavit, ita passione imminente exhorruit, ita contremuit, ita sudavit? certe non alia causa est, quam quod martyribus Dominus calicem passionis miscebat meile coelestis suavitatis, et saepe majorem partem calicis liquor dulcissimus occupabat ut vere cum propheta dicere possent:

Secundam multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificarunt animam meam. Et cum Apostolo Paulo: /iepletus sum consolatione, superabundo gaudio. At ipse Dominussibi, ut ante dicebamus, omnes portas clausit, quibus consolatio ad eum inferri potuisset; idque non alia de causa, quam ut nos miseros atque ingratos copiose redimeret. Cogita mihi modo, quid sit bibere ejusmodi calicem passionis, plenum febe, plenum absynthio, plenum teterrimis liquoribus, sine ullo dulcedinis temperamento? Cogita, quam crucem patereris tu, si aliquo gravi morbo laborares, et nullum consolatorem haberes; omnes te desererent, etiam amici, etiam parentes et uxor, etiam filii tibi dorsum verterent, et majorem misericordiam exhiberi videres alicui cani, qui jacet vulneratus in platea, quam tibi? Jure igitur Attendite, inquit, et videte, si est dolor, sicut dolor meus.

Porro tertium, quod peissionem Domini mirum in modum augebat, fuit teneritudo

ac nobilitas corporis Domini. Quis nescit, quantum intersit inter durum aliquem rusticumque agricolam, cujus caro laboribus assueta, solis ardore exusta, imbribus, nivibus, ventis ssepe pulsata, tense soliditatem et quasi duritiem induit; etnobilem aliquem, ac tenerum et in deliciis educatum adolescentem? nonne graviora aliqua verbera, quse rusticus ille agricola vix sentiret, tenerum istum adolescentem pene occiderent? Jam vero Dominus Christus non erut ille quidem in deliciis enutritus; quippe qui matrem terrenarum opum egentissimam, sola fide et charitate aliisque virtutibus divitem elegerat: sed tamen corpus tenerrimum, pulcherrimum, nobilissimum, optime constitutum, et temperatum habebat, quale optimo jure esse debuit, quod auctore Spiritu sancto ex virgineis purissimisque sanguinibus conformatum fabricatumque erat. Itaque acerbissima illa supplicia, quae quod ibet aliud corpus, quamvis durum, quamvis crassum, quamvis rusticanum, maximis cruciatibus affecissent, quid quseso suspicabimur in illo corpore fecisse, quod omnium prsestantissimum fuit? An non ergo merito, optimoque jure dicere potuit Dominus: Attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus?

Sed jam ad quartum fontem aperiendum aggrediamur. Quanta fuerit atrocitas suppli¬

ciorum Domini ex eo facile, potest intelligi, quod non unum aliquod genus supplicii passus, sed poenam quamdam communem et generalem, quse omnes poenas quasi amplissimo sinu comprehendit. Si respicias eos, a quibus passus est, invenies omnia genera hominum, omnem sexum, omnem setatem, omnem conditionem, Judseos et Ethnicos, principes et populares, dominos et servos, viros et heminas, amicos et inimicos simul quodammodo convenisse, etinesedem atque interitum Domini conspirasse. Si respicias ea, in quibus aliquid passus est, videbis nihil penitus esse, in quo aliquid pati possit, et in quo Dominus passus non sit. Siquidem amantissima mater gladio doloris transfixa, discipuli atque amici fugati ac dissipati, vestimenta ablata, existimatio laesa, animus moerore oppressus. Quid de corpore dicam? Nonne singula membra singulique sensus suos et proprios carnifices habuerunt? Ac ut intelligatis, vel potius solis luce clarius videatis, non fuisse interitum simplicem vel unum aliquot genus tormenti, quo Dominus extinctus est, sed amarissimam quamdam atque acerbissimam compositionem innumerabilium cruciatuum, quorum singuli per se, si diligenter atque attente cogitentur, abunde sufficiebant, ut Dominum Christum incredibili dolore ac dedecore afficerent: enumerabo breviter novem prsccipua genera suppliciorum, quse prseteralia multa illa una in se Domini passio comprehendit.

Primum igitur doloris genus fuit ille conflictus internus, illa immensa tristitia, illa anxietas cordis, illa nubes moeroris, quse dominicum cor ita invasit, atque oppressit, ut eum quasi in agone mortis extremo constitueret. Neque id solum, sed etiam effecit, ut Dominus, qui toties solus pernoctaverat in locis desertis, jam ita paveret, ut a discipulis quodammodo peteret, ne se solum derelinquerent: Sust<nete hic, inquit, et vigilate mecum. Neque id etiam solum, sed et illud effecit, ut toto corpore sanguinis sudor erumperet, et tam copiosus, ut ex fronte ac vultu per vestes descenderet in terram, eamque rigaret. Quse res ejusmodi fuit, ut nullo unquam ssecolo aliquid magis novum, magis monstruosum, magis portentosum acciderit. Neque vero magnopere mirabimur, auditores, si intellignmus, quam justam causam interni hujus doloris Dominus habuerit.

Siquidem anima illa beatissima ante flagellari et crucifigi, et fel atque acetum gustare voluit, quam haec eadem corpus pateretur. Itaque anima invisibili cuidam cruci affixa fuit, quae sua quatuor brachia et suos quatuor clavos invisibiles habuit, quae erant quatuor acerbissima genera cogitationum. Primum enim venerunt ad mentem omnia tormenta, quae nocte illa et sequenti die erat perpessurus, et quae corpus ordine quodam unum post aliud in diversis horis afflictura erant, ea omnia simul quasi agmine facto in animum Domini irruerunt. Et quid mirum, si tantus exercitus dolorum, tam gravium, tam immitium, tam diuturnorum sanctissimum illud corpus moerore ac tristitia replere potuerunt? praesertim cum intelligeret Dominus, singulorum vehementiam et gravitatem, et certo sciret nihil eorum vel auferendum vel minuendum; sed totum illum calicem usque ad minimam guttam, Usque ad fxces, ut Scriptura loquitur, sibi exhauriendum. Deinde venerunt ad mentem peccata omnia tam praeterita quam praesentia, et futura, quae unquam in Deum ab hominibus vel commissa sunt, vel deinceps committentur. Et ita minute, ita perspicue, ut omnia mea. et omnia tua, et omnium ac singulorum hominum sigillatim, quasi omnia essent praesentia intueretur. Jam igitur is, qui tanto ardore, et zelo diligebat honorem Patris, quam vehementer existimatis affligebatur, quod tam innumerabilem multitudinem scelerum ac flagitiorum nefandorum, foedissimorum, execrabilitHn, in coelum clamantium et Dei honorem ac majestatem offendentium cerneret? Certe unius hominis peccata sufficere poterant, ut Dominum magis torquerent, quam ipsum supplicium crucis. Quid igitur facerent peccata totius mundi? Non est intelligentia, nec humana, nec angelica quse vim hujus doloris comprehendat. Tertio loco veniebat ad mentem ingens illa ingratitudo, primum Judseorum, deinde multorum Christianorum, qui sanguinem istum suum pretiosum conculcaturi erant: et simul videbat, tum horribile illud supplicium, quo post paucos annos Judan afficiendi erant: tum intolerabiles pcenas gehennae, quae tantae multitudini non solum Judaeorum et Ethnicorum, sed etiam Christianorum parabantur. Quae omnia sine dubio innocentissimum et nostri amantissimum illud cor vehementissime affligebant. Si ita dolet pater aut mater obitum unius filii, ut consolationem invenire nullo modo

possit: quantum credibile est doluisse Dominum Christum aeternum interitum tot millium hominum, quos multo ardentius, quam mater filios, diligebat, et pro quibus non solum omnibus, sed etiam singulis millies mori paratissimus erat? Postremo veniebat ad mentem gladius ille bis acutus qui vicera amantissimae Matris penetratus esset: quae cogitatio, quis dubitat, quin frangeret ac dilaceraret pectus dominicum? PostDeum Patrem neminem ita Dominus diligebat, ut suam optimam et sanctissimam Matrem. Itaque cum sciret, quanta vehementia doloris cor illud pientissimum et innocentissimum repente adoriri debebat, certe gladius materni doloris antea a Simeone praedictus ante cor filii quam matris penetravit, neque ad cor matris nisi per cor filii pertransivit. Haec est igitur crux interior, isti sunt clavi, haec est lancea, quae sudorem illum sanguinem de corpore Domini exprimebat. Qui sicut sudor fuit omnium sudorum monstruosissimus et horribilissimus, ita signum fuit dolorum et cruciatuum inauditorum, et talium, ut cum eis nulla supplicia comparari possint.

Cogita mihi, Dominum Jesum in horto Getsemani in isto agone constitutum, tamquam alterum isaac oblatum ad sacrificium, qui quaqua versus oculos mentis convertebat, omnia crucibus plena essu videbat, ex omni parte illae voces in auribus ejus insonabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Si discipulos suos intuebatur, videbat corda eorum pavore et moerore plena: si studia Judaeorum, videbat eos nihil aliud, quam suam necem moliri, et jam cum Juda proditore de modo et ratione capiendi se deliberare: si sanctos Patres in sinu Abrahae quiescentes, videbat eos ardentissimis votis mortem suam implorare: si infernum inferiorem, videbat omnes daemones in suam mortem maxime accensos et armatos, et eorum opera brevi futurum, ut principes Judaeorum cum principibus Gentium in suam perniciem conspirarent: si denique in coelos oculos levabat, videbat Deum Patrem quasi alterum Abraham cum gladio districto paratum ad immolandum; et simul intelligebat non venturum nunc angelorum aliquem, qui necem suam impediat, sicut olim venit, et mortem isaac et arietem futurum. Hinc ille sudor sanguineus, tam copiose flueb t: et quales, oro, cruciatus erunt, qui sequentur, quando in ipso principio nigritudinis in agone mortis constituitur? Quid luno sentiet, cum revera dolores omnes illos patietur, quando sola eorum consideratio sudorem sanguineum expressit?Certesi hoc loco cum ista apud te cogitare incipies, cor tuum non moveatur et sudore sanguineo de corpore Domini erumpente lacrymse de oculis tuis non erumpant, scito te cor lapideum, non carneum habere. Nam si flere non poteris ex amore et compassione, quomodo saltem propter multitudinem peccatorum tuorum non flebis, cum eorum sola cogitatio Dominum sanguinem sudare coegerit? Non feriebant in horto Dominicum corpus gladii impiorum, non erant flagella, vel' spinee vel clavi, quae sanguinem illum eliciebant; sed scelera tua: hsec erant spinae, quae cerebrum ejus crudelissime penetrabant: haec erat sarcina illa tam gravis, quee Dominum opprimebeit, et quam sine sudore portare non poterat. 0 quam caro pretio, Domine Jesu, medicamentum animae meae emere voluisti? 0 meus verus Adam, qui propter peccata, non tua, sed mea, de paradiso ejectus in sudore vultus tui lucraris panem eum, impedivit, neque inveniendum nunc arietem, qui pro se in holocaustum offeratur^ Sed seipsum et Isaac quo me nutrire ac sustentare decrevisti. 'Benedicat igitur te coelum, et terra, et omnis creatura tua te laudet et glorificet in aeternum.

Concio hodierna paulo prolixior erit, quam aliae esse soleant: itaque adhuc semel requiescendum erit, antequam ad finem perveniamus. Neque vero molestum nobis esse debet aliquid pati, dum concionem de passione audivimus: et si Dominus tres integras horas cum incredibili dolore stetit in cruce, ut ibi salutem# nostram lucraretur, cur nobis grave videri debet, adhuc unam brevem horam pro nostra salute et Domini gloria in concione stare? Ut igitur ad propositum redeamus, novem genera tormentorum in passione Domini contineri dicebamus: sed eorum unum dumtaxat breviter explicuimus, nunc reliqua, non tam explicanda, quam enumeranda erunt. Nam si explicari deberent, nec novem horae nobis sufficerent.

Alterum igitur gravissimumque suppliciumpassusestDominus, cumse pretio argenti, quasi vile mancipium, venumdari vidit.

Magna calamitas est, quod hoc quod natura ingenuus ac liber natus est, tamen pretio pecuniarum, sicut boves, et jumenta vendatur. At longe profecto est major, si ab amicis, et iis, in quos beneficia contulit, vendatur. Sed quanta esset, si non solum ab amicis venderetur, sed venderetur crudelissimis inimicis, qui non alia de causa emerent, quam ut eum pro sua libidine cruciarent? Dominus Christus venditus est et ab eo venditus est, quem ipse in summo gradu honoris ac dignitatis collocaverat. Nec enim est in terris aliquid majus apostolica dignitate. Et venditus atrocissimis mercatoribus, qui nihil praeter sanguinem sitiebant. At quo pretio venditus est? Vilitas pretii auget in immensum iujuriae magnitudinem: Dic, Juda mercator pessime, quo pretio vendis Christum? Triginta denariis. Itane tam vile aestimas Dominum tuum? majore pretio bovem unum aut equum in foro non venderes? Non te tam vili, mihi crede, aestimat Dominus Christus. 0 pretium hominis! 0 vilitas Dei! Venditur Deus triginta denariis, emitur homo sanguine Dei. Et tu fornicator, adulter, avare, quanti facis Dominum? Quanti eum vendis! Quid, si ostendam ego tibi, te viliore pretio Christum vendere, quam vendidit Judas? Vendidit Judas Christum triginta denariis; vile pretium, sed tamen pretium aliquid boni continet, argentum. Tu vero quo pretio vendis eum? una fornicatione, una brevissima voluptate, quam saepe multi labores et sumptus antecedunt, et semper dolor et amaritudo consequitur. Nonne igitur meliores sunt triginta argentei, qui nemini nocent, et multum prodesse possunt, si quis eis bene utatur, quam una fornicatio, quae exhaurit marsupium, delibitat corpus, occidit animam et solum potest nocere, eaque bene uti nemo potest? Si igitur Judas hujus impiae venditionis justas et meritas poenas aeterno tempore luet, quid de te fiet? Quae domus te, nisi gehenna, suscipiet? Et si Dominus in horto ardorem flammarum illarum considerans ex compassione sanguinem sudabat, quid patieris tu cujus membra illae ipsae flammae aeterno tempore depascent? Sed pergamus ad caetera.

Tertium supplicium, vel potius fons quidam multorum suppliciorum fuit, quod fuerit ea nocte permissum daemoni, ut per suos ministros Judaeos et Ethnicos exerceret in Christum omne genus crudelitatis. Idque verum esse, tum ex eo cognosci potest, quod Dominus apud Lucam ait: # Haec est hora vestra et potestas tenebrarum: tum etiam, quod haec erat nostris peccatis debita poena, et Dominus eam subire voluit: ut ab ea nos vindicaret. Dedit olim Deus daemoni potestatem in corpus B. Job, modo tamen vitam ejus non auferet: at Domini corpus sine ulla exceptione vitae, vel mortis daemonis potestati, traditam fuit.: hinc videlicet nata sunt nova, et antea numquam audita genera suppliciorum, quibus bellua illa cruenta per suos ministros Dominum torquebat: tum ut odio suo ac furore satisfaceret, tum ut sanctam illam animam, si quo modo fieri posset, in aliquam notam impatientiae praecipitaret. Hinc erant colaphi illi atque alapae, quibus Dominum, tamquam vile mancipium, percutiebant: hinc illa sputa, quae in faciem, et os Domini, tanquam blasphemi cujusdam, impurissime jaciebant: illa indumenta, vel alba, vel purpurea, quibus Dominum, tamquam stultum et dementem vestiebant: hinc illi loci, illi risus, illa verba ironica, illae fictae inclinationes, quibus Dominum gloriae tamquam regem ridiculum et principem scurrarum illudebant: hinc denique fiebat, ut toties et tanta cum ignominia Dominum ligatum, lictoribus stipatum, armatis militibus undique septum, tamquam publicum latronem, per publicas plateas deducerent. Et cujus, quaeso, fuit opus si daemonis non fuit, ille admirabilis contempus Filii Dei, quando cum Barabba latrone comparatus, et magis inutilis magisque vita indignus judicatus est, quam ille publicus sicarius?Quae verba reperiri possunt, quibus facinus tam indignum explicetur? Quis crederet, auctorem vitae parentem generis humani ad terras descendisse, et in ea civitate, ubi tot aegros homines*curasset, tot caecis lumen, tot surdis auditum, tot claudis gressum, tot mortuis vitam restituisset, quem omnes miseri et calamitosi appellabant, et a quo omnium suorum malorum remedia omnes accipiebant, eum cum homine facinorosissimo collatum, et minus utilem reipublicae, commodum civitatis, minus conservandum ac retinendum, minusque dignum vita ac salute existimatum, quam illum, qui opinione patricidiorum, et extremae crudelitatisxhominibus terrori ac formidini erat? Quis ita potuisset mentem judicibus, consilium hominibus illis eripere, et eas tenebras animis illorum offundere, ut pro luce tenebras, pro Deo

latronem eligerent, nisi princeps tenebrarum? Cogita igitur, et admirare, ad quantam humilitatem majestas illa pro te descenderit quando corpus suum daemonum potestati permittere non recusaverit, quod sine dubio malorum omnium extremum et maximum est. Verum ad majora veniamus.

Quartum supplicium, fuit illa crudelissima flagellatio, quam Dominus in praetorio a Romanis carnificibus accepit. Quae usque adeo vehemens fuit, ut omnes metas consuetudinum et legum excesserit, ita ut Pilatus existimaverit eam abunde ad omnem rabiem et furorem Judaeorum compescendum sufficere potuisse: et certe sufficisset, nisi corda prorsus lapidea et malo daemone plena habuissent. Est hoounumauditores, ex magnis mirabilibus et novis spectaculis, quae unquam orbis terrarum viderit vel audierit. Quisunquamsuspicari potuisset, Dei humeros verberibus afficiendos? Sanctus David, Altissimum, inquit, posuisti refugium tuum. Non accedat ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quid enim magis indignum sublimitati et majestati Dei, quam humilitas et ignominia flagellationis? Non est hoc genus supplici honestorum hominum; sed scurrarum, sed furum, sed vilissimorum mancipiorum, et illorum, qui nullius nominis et existimationis sunt. Adeo vile fuit temporibus Romanorum virgis caedi, ut nullum Romanum etiam obscurrissimum et pauperrimum hoc supplici genere affici paterentur. Nunc vero Dominus coeli, opifex mundi, decus hominum, gloria angelorum, sapientia et virtus Dei Patris, verberibus subjicietur? Equidem ego arbitror omnes choros angelorum ad hoc spectaculum concurrisse, et attonitos ac stupefactos, eum intuebantur abyssum bonitatis et humilitatis Filii Dei, aerem vocibus et laudibus replevisse. Nam si id fecerunt in die natali, quando nihil nisi pannos et prsesepe viderant, quid nunc facturi erant, quando etiam verbera et columnam videbant? Neque tempus neque vires meae patiuntur, ut pro dignitate mysterium istud exponam. Sed quaeso vos, auditores omnes, ut nullus sit, quin domi suse cum alia omnia, tum potissimum hoc mysterium diligent ercogitet. Quid enim minus facere possumus pro Domino, quam ejus dolores et cruciatus cogitare? Itaque ingredere animo et cogitatione in praetorium Pilati, et affer tecum multas lacrymas: nam certe necessaria sunt ad ea deploranda, quae ibi fieri videbis. Ac primum aspice, quo modo Pilatus, ut populo furenti satisfaceret, Dominum undique proripi et nudari, ac religari et virgis caedi jubet. Aspice quomodo truculenti illi et crudeles carnifices sine ullo signo humanitatis imperata facere aggrediantur. Aspice, quam solus et quam nudus non solum vestibus, sed etiam auxilio, Dominus tuus ibi existebat inter tot scelestissimos et daemone plenos satellites: ubi nullus patronus, nullus advocatus, nullus erat, qui unum verbum pro Domino dicere posset. Imo necullus oculus, qui clementer atque humane eum aspiceret. Aspice postremo, quomodo incipiunt milites illi, et omnis humanitatis expertes, carnes illas virgineas ac tenerrimas jam nudatas, atque ad columnam arctissime ligatas vehementissime verberare et omnia livoribus, plagis, vulneribus, a planta pedis usque ad verticem capitis replere. Cum tamen Dominus inter tot dolores crepitusque plagarum, nec verbis nec signis minaretur; sed ea omnia quasi optime meritus summa humilitate et patientia toleraret. 0 patientiam incredibilem. 0 facinus inauditum! 0 corda plusquam adamantina, si ad hoc spectaculum non permoveamini.

Quid si huc accedat quintum supplicii ac tormenti genus, quod non minus ignominiae ac dedecoris, quam doloris et cruciatus habet? Egredere igitur anima Christiana post illa severissima flagella, aspice Regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua: aspice, quomodo crudelissimi carnifices, et vere non hominum, sed daemonum ministri quasi verbera praeterita, et mors confestim sequutura, et tanta copia sanguinis effusa non sufficeret, coronam de spinis texuerunt et illi adorando capiti imposuerunt, ut eum sanguinem spinarum vulnera exprimerent, cui virgae ac verbera pepercerant. Quis unquam vidit, vel audivit vel legit, tale genus diadematis? Quis istud tam crudele artificium excogitavit, quo homines et torquerentur et illuderentur? Hoc certe Pilatus non jusserat, hoc consuetudines et leges Romanorum non habebant, hoc apud Judaeos in more positum non erat. Huccine pervenit humana crudelitas, ut ad Liberatorem mundi poenis indebitis afficiendum vetera tormenta non sufficerent, sed nova excogitata sint? Tuum, o Diabole, hoc artificium est. Tu qui es rex super un versos filos superb ae, tu regem, gloriae, regem ridiculum videri voluisti; tu ei spineam co¬

ronam in officina gehennae fabricasti. Sed nihil obtines, nihil proficis, saeva crudelitas. Nam istae ipsae spinae oculos tuos excaecabunt, et nobis medicamentum salutis conficient, et Christo post tres dies in radios fulgoris ac luminis convertentur.

Jam vero sextum crudelissimumque supplicium fuit, ipsa crucis gestatio. Solent iis, qui capite plectendi sunt, oculi antea velamine aliquo operiri, ne forte instrumentum illud videant, quod eis vitam auferre debet. Hic vero omne genus humanitatis excluditur; et non solum Domino oculos non cooperiunt, ne crucem videat, sed etiam ipsam crucem super humeros ejus imponunt, ut cor et oculi prius in cruce figantur et torquerentur, quam corpus. Non recusavit benignissimus Dominus sarcinam illam, quam peccata nostra omni ferro et plumbo graviorem efficubant: imo vero summa alacritate, quasi rem diu quaesitam et concupitam, amplexus est: tametsi enim gravissima esset, tamen levissimaei ex amoris magnitudine videbatur. Itaque licet fessus, debilis, licet plagis et vulneribus confectus, tamen prompto ac devoto animo collum subjecit gravissimo jugo, quod ei amor nostrae salutis imponebat: crucem suscepit, ac sic ibat iter suum gemens, et poenitentiam agens scelerum nostrorum, et viam sanguine ubique signabat, ut si qui essent, qui sua in humeros cruce sublata ejus vestigia sequi vellent, a recta via non aberrarent. Porro Pater et Filius sibi onus quodam modo diviserant: Filius quasi alter Isaac ligna et victimam; Pater quasi alter Abraham ignem et gladium adferebat. Hajc enim duo, ignis et gladius; ignis amoris nostrse salutis et gladius divinse justitiae, Dei Filium in holocaustum obtulerunt. 0 nos felices, si crucem nostram, et Christum in hoc itinere sequi sciremus! Consolamini, consolamini, quicumque crucem tribulationum et aerumnarum in hoc mundo toleratis. Omne gaudium • existimate, fratres, cum in var>as tentationes incidentis. Tollite jugum Domini super vos, invenietis requem animabus vestris. Dominus Christus cum maxima consolatione ac refrigerio indigebat, tunc impositam sibi crucem tota alacritate expensis brachiis charitatis amplexus est. 0 si hoc exemplum imitari sciremus, et in iis calamitatibus quas a mundo pafimur, non peteremus a mundo consolationem; si crucem Domini patienter ac libenter amplecteremur! Quantam ibi requiem, quantam pacem, quantam suavitatem inveniremus! Quid aliud nobis omnes calamitates facere possunt, quam ut Christum imitemur? Erat olim crux horrori et formidini, sed modo, cum Deus eam tanti fecerit, ut humeris suis eam portare voluerit, certe non nisi honori ac splendori esse potest. Homines duo, quos Deus vehementius ceeteris amavit, et rebus omnibus praetulit, ii fuerunt Christus et Maria. Sed in quo, quaeso, signa ista singularis amoris ostenduntur? nonne in eo, quod istis duobus omnium gravissimas cruces imposuit? Sicut non fuit unquam, nec erit inter homines mebor Christo, nec inter feeminas Maria; ita non fuit, nec erit aliquis magis hic in terris afflictus et vexatus, quam Christus et Maria. Neque vero te moveat, et a cruce ferenda absterreat, quod propter culpas tuas fortasse affligeris. Nam undecumque veniat tribulatio, modo patienter feratur, et propter Deum, salutaris crux est. Et si quidem pateris propter peccata, crucem portas boni latronis; vero innocens, magis gaude. Nam melius perfectiusque Christum et Mariam imitaris. Sed vae illis, vae illis, qui adorant crucem mortuam, et blasphemant crucem vivam et similes Judaeorum sunt, qui prophetas vivos persequebantur, et mortuis sumptuosos tumulos erigebant. Quid enim est aliud adorare et laudare crucem, interim paupertatem et ignominiam et tribulationem fugere atque eas exeerari, quam mortuam crucem venerari et vivam blasphemare? Non habebunt partem cum Christo, qui crucem non portaverunt cum Christo: nec poterunt esse Soci> consolationis et contemplationum, qui non fuerunt etiam tribulationum et Passionum: et qui crucem Christi erubuerint in terris, erubescet illos Christus in coelis coram Angelis.

Pervenimus tandem, auditores, ad sacrum verticem montis Calvariae, atque adeo ad supremum culmen mysteriorum humanae liberationis. 0 quam admirabilis est locus iste. Vere non est hic aliud, quam domus Dei et porta coeli. Hic mihi scalam illam sublimem videor, quam vidit olim patriarcha Jacob, quae coelum cum terra conjungit. Vel potius hic est paradisus et locus deliciarum. Quid enim sibi vult pulcherrima illa arbor in medio hujus horti collocata, in qua pendet

fructus vitae? Quicquid sit, hic est domus orationis, et templum, atque ara, ad quam accedentibus indulgentiae amplissimae conferuntur. Itaque Sitientes venite ad aquas. Hic enim est mystica illa petra, ex qua aquae largissime profluxerunt. Si pacem atque amicitiam cum Christo desideratis, hic est lapis quem Erexit Jacob in titulum fundens oleum desuper. Si vino ad vestras plagas curandas indigetis, hic est botrus de terra promissionis adductus, in crucis torculari diligenter expressus: denique hic est vasculum olei, ex quo vidua Elisaei, Christi videlicet Ecclesia, omnia sua debita facillime dissolvet: tametsi enim vasculum exiguum esse videatur, tamen quamdiu vasa, quae impleantur, non deerunt, pretiosus liquor fluere numquam cessabit. Ascendamus igitur ad montem Domini pinguem, montem coagulatum, montem In quo beneplacitum est Domino, non solum habitare, sed etiam pati et mori in eo.

Septimum igitur supplicium fuit ipsa crucifixio, quae est genus mortis non minus turpe atque infame, quam acerbum atque diuturnum. Ac primum mentis oculis intuere, quomodo durissimi carnifices Dominum iterum omnibus suis vestimentis spoliare aggrediuntur, et quanta patientia et mansuetudine Dominus non contra nititur, non resistit, et nec uno verbo injuriam istam a se deprecatur: nec aliam ob causam, quam ut nos, qui vestem justitiae atque innocentiae perdideramus, sua nuditate vestiret. 0 quanta lux charitatis et bonitatis Dei mentis tuae oculis oborietur, si cogitare incipias, eum, qui vestit coelum nubibus et terram floribus, jam esse non solum vestibus, sed etiam propria pelle quodammodo spoliatum? Tuto quidem vitae suae tempore se Dominus paupertatis ac nuditatis amatorem professus est, verum numquam magis, quam in morte. Tunc enim tam pauper fuit, ut non haberet ubi caput unum super se haberet, et sicut nudus in hunc mundum intravit, ita nudus egredi voluit, ut aperte nobis declararet, sibi mundum hunc minime placuisse, nec sibi de mundi rebus quicquam adhaesisse, ac omnes desipere, ac fallere semetipsos, qui Dominum se sequi putant, et interim terrenas opes contemnere et conculcare non sciunt.

Perge deinde, ac intuere quemadmodum immites illi Dominum arripiunt et in cruce extendunt. Dum arripiunt sanctas illas ac divinas manus et illos speciosos pedes, dignos qui perpetuo devotis osculis premerentur, et eos durissimis clavis vi malleorum transfodiunt, atque ad crucem affigunt. 0 quam immensum cruciatum illa hora Dominus pertulit, cum clavi illi manus illas tenerrimas et pedes speciosissimos, in quibus maxime doloris sensus viget, penetraverunt, et carnem, ossa, nervos, et quicquid in illis corporis partibus continetur, malleorum confregerunt! Postremo erigunt formidabile istud vexillum, quod antea humi fecerant, non palatium dimittunt, sed magna vi atque impetu cadere sinunt. Contremuit illo casu sanctum corpus in aere, et vulnera manuum ac pedum dilatata copiosissimum imbrem sanguinis profuderunt. Hoc vero genus mortis ejusmodi est, auditores, ut qui eo moriuntur, non celeriter extinguantur; sed sola vehementia ac diuturnitate doloris vitam cum morte commutare debeant.

Huc accedebat octavum supplicium, quod ex praesentia pientissimae Matris non tam corpus, quam cor Domini cruciabat. Quis enim explicabit, quam crucem corda illa Matris et Filii paterentur, quando duo illa coelestia lumina se invicem aspiciebant? Quando intuebatur Filius vultum illum amantissimae Matris amaritudine passionis coopertum, cor vero gladio doloris transfixum, et illas angustias animi, quas patiebatur, et illos rivos lacrymarum, qui ex oculis ejus ubertim defluebant, et illos gemitus, quos ex intimo corde pondus illud tam gravis doloris exprimebat? fei enim, qui Christum vere et ex corde diligunt, cum istam ejus passionem contemplantur, continere non possunt flumina lacrymarum, quid fecisse credibile est Mariam, quae mater erat, et non oculis mentis praeteritam passionem contemplabatur, sed oculis corporis praesentem Filium in tali passione constitutum cernebat? 0 quoties attollebat mcestos oculos, ut divinam illam faciem intueretur, et in medio cursu eos revocabat, quod aspectum illum cordis teneritudo sustinere non posset. Ego quidem arbitror, linguas amborum prae nimio dolore quasi mutas effectas, vel nihil vel omnino parum dicere potuisse: sed tamen ad cor Virginis affectum naturalem Filii multa locutum esse, eique dixisse: Cur huc venisti, columba mea, unica mea, amata mea, dolor tuus auget dolorem meum, et magis tormenta tua quam supplicia mea me torquent. Revertere, columba mea, revertere ad arcam, do¬

nec aquae diluvii cessare incipiant; nec enim hoc loco invenies, ubi requiescat pes tuus; ubi enim orationi et contemplationi vacabis, et levabis te super te, ac facilius multo vim hujus procella? ac tempestatis feres? Verum ad cor Filii non pauciora cor Matris respondisse, eique dixisse existimandum est: Cur id praecipis mihi, delecte uberum meorum? et quomodo possum recedere a te, nisi recedam a me? cum tu sis vita vitee meee et anima animee meee? Ita vero dolor tuus cor meum oecupavit, ut nihil omnino praeter illum cogitare possim sinete.Tecum igitur animus meus crucifixus est, ac tecum moriatur ac sepeliatur oportet.Ita, auditores, beatissima illa Virgo, tametsi apud crucem intolerabilem crucem patiebatur, tamen non propterea fugit, nec terga vertit cruci, ut nos doceret, crucem poenitentiae et tribulationum non deserere. Itaque non fugiebat, sed perseverabat; et non sedebat nec jacebat, sed stabat tamquam columna fortissima atque robustissima, et vera columna Ecclesiae, et magistra apostolorum et martyrum paulo post futura: ut sicut Eva aspiciens cum voluptate arborem mortis nostrae ruinae interfuit, ita ipsa aspiciens cum dolore arborem vitae nostrae liberationi interesset.

Venio nunc ac postremum, gravissimum, inauditum, incredibileque supplicium. Nam cum jam Dei filius pendens in cruce extremos, immensos et innumerabiles dolores et cruciatus pateretur, et quasi pelagus quoddam amaritudinis factus esset, ac denique eam figuram et speciem prae se ferret, ut canis sic affectus corda hominum permovere posset: tamen hostes ipsius feris crudeliores et lapidibus duriores, non solum non movebantur, sed eum irridebant, eique insultabant, et sales et facetias in eum jaciebant. Neque id solum, sed cum sanctissimum illud corpus prae nimia sanguinis effusione debilitatum, et lingua, et palatum et partes interiores exsiccatae essent, atque idcirco Dominus modicum aquae peteret ad eam sitim atque ardorem temperandum, homines illi exuti omnem humanitatem, non modo aquam ei denegaverunt; sed etiam pro aqua fel et acetum obtulerunt. 0 acerbissimam crudelitatem! 0 homines feris truculentiores! Et quid, quaeso, crudelius, quid inhumanius, quid atrocius audiri vel cogitari potest? Certe diviti illi avaro, qui in gehenna cruciabatur, etsi aqua negata fuit, at non fel amarissimum propinatum; Dei autem Filio,

non modo non datur quod petit, sed etiam tormentum ac supplicium augetur. 0 dulcis liberator generis humani, quis referet nobis, quse in ista cruce pateris? Dura certe peccata mea fuerunt, et poenitentia tua id manifeste docet. Video te regem meum in patibulo isto suspensum, ubi nihil habes, quo corpus tuum sustineas, nisi ferreos clavos. Video pondus corporis tui deorsum trahi, et vulnera manuum ac pedum semper magis ac magis dilatari ac dilacerari, et incredibilem tibi cruciatum afferre. Video te in his augustiis propter me constitutum, ut singula tua membra, singulae partes, singuli sensus suas cruces et suos carnifices habeant. Oculi cruciantur, non solum quod propria vulnera, propriumque sanguinem cernebant; sed etiam, quod Matrem illam pientissiraam et innocentissimam ubertim flentem, et corde transfixo infinito quodam dolore astantem videbant. Aures cruciabantur, quod horrendas illas tlasphemias, quae coelum penetrabant, quae solem obscurabant, quae Angelos exterrebant, quae iram ac furorem Domini Sabaoth vehementer accendebant, exaudiebant. Nares cruciabantur, quod in loco graviter olente et odorem teterrimum spirante propter cadavera hominum mortuorum supplicium collocatum sit. Lingua et palatum cruciabantur, quod in ardentissima fame et siti nil praeter fel et acetum obtinere possent. Tangendi quoque sensus, qui in toto corpore diffusus est, toto etiam corpore cruciabatur. Cerno caput illud splendidissimum et angelis et hominibus venerandum spinis acutissimis penetrari; manus illas potentissimas, et benignissimas quae coelum fabricaverant, quae tot aegros curaverant, quae panes multiplicaverant; et illos speciosos pedes, qui tantum in itineribus laboraverant, dum pacem et salutem hominibus nunciarent, illas, inquam, illustres manus et illos speciosos pedes clavis transverberari; reliquum corpus a contusionibus et percussionibus dehonestatum, ac sordibus, livoribus, plagis, vulneribus repletum aeque conspicio, ut vere nunc non sit tibi species, neque decor; sed sis vir dolorum sciens infirmitatem et opprobriis ac doloribus, quod concupierant, saturatus.

Refert Scriptura divina, auditores quondam filios Jacob fratrem suum Joseph propriis vestibus spoliasse, et cum triginta argenteis, Juda potissimum suadente, Madianitis mercatoribus vendidisse; deinde vestem

ejus sanguinem respersam, ad Jacob patrem suum transmisisse, ac dixisset: Vide utrum tunica f illi tui sit, an non? Eum vero veste probe cognita respondisse: Tunica filii mei est l fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Quid aliud vestis castissimi et innocentissimi Joseph, quam corpus Domini Servatoris significat? Hsec est illa vestis talaris, vestis polymita, quam Spiritus sanctus ex aureis filis atque argenteis contexuerat. Hanc vestem impia synagoga, fratres Domini secundum carnem, semen Abrahse et Jacob, Juda principe atque auctore, Domino trigenta argenteis vendito totam laceraverunt ac sanguine resperserunt: quam si quis Deo Patri ira laceratam, ac foedatam ostendat, ut videat, ac tunica filii sui sit an non, certe respondebit: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devorarit Joseph. Verum est, Domine pater, verum est, fera pessima devoravit *eum, iniquitas mea, superbia mea, inobedentia mea devoravit filium tuum Joseph. 0 funestum partum! 0 venenatam prolem! Ecce, auditores, ecce, quid parturimus, cum superbia inflammamur, cum Deo et Ecclesiae non obtemperamus, cum peccamus, cum fornicamur, cum inebriamur, feram pessimam parturimus, quae suo veneno vitam ipsam extinguit. 0 si intelligeres, quam hoc sit verum! 0 si profunde semel cogitares, non tam arma Romanorum et clamores Judaeorum, quam tua peccata, tuas fornicationes, tuas usuras, tua perjuria, tua mendacia, tua flagitia Dei Filium occidisse, et tamquam feram pessimam eum devorasse! 0 quid non faceres, quid non patereris potius, quam ut peccatum, feram tam venenatam et tam immitem, parturires?

Verum, bone Jesu, si nos sumus, qui te in crucem egimus, et tamen propter nos vitam cum sanguine tam liberaliter profudisti, quid retribuemus tibi pro omnibus, quse tribuisti nobis? Pete, Domine, et libere pete, nihil tibi negare poterimus: vulnerasti cor nostrum charitate tua. Quid igitur, Domine faciemus? Quse est merces tua?

Audire cupitis, fratres mei, quid Dominus petat? Ego dicam vobis, et vere ita est, nemo non fidem adhibeat: nihil cupit, nihil optat, nihil sitit Dominus magis, quam salutem tuam: hoc ei omni felle amarius est, quod te cupiat ad coelum trahere, et tute preecipites in gehennam. Acerba crux, acerbi clavi, acerbse spinse, acerba vulnera et livo-

res fuerunt; sed nihil acerbius cordi ejus, quam perditio tua. Quis igitur nostrum ita ingratus, ita immitis, ita crudelis erit, ut Domino aquam salutis nostrse sitienti fel amarissimum peccatorum propinet? Per crucem Domini, et Dominum in ea pendentem vos oro atque obtestor, ingrediatur unusquisque in cor suum, et summa devotione et alacritate offerat Deo sacrificium suavissimum, cor contritum et humiliatum, dicatque apud se: Ecce ego toties Dominum meum offendi, et toties lapsus sum et relapsus sum, et numquam vere peccatum meum agnovi, numquam, ut par erat, deflevi, ex consuetudine et sola voce exteriore confessus sum; nunc ego cum intelligam peccati gravitatem ex magnitudine passionis, quam Dominus pertulit, cum videam negotium salutis meae negotium esse maxime serium (nec enim pro re parvi momenti Deus homo factus, et tanta et tam atrocia supplicia passus) nunc, inquam, cum haec videam et intelligam, statuo Deo propitio aliam viam incedere, ad veram et perfectam conversionem et confessionem me praeparare, ac deinceps peccatum magis quam ignem, aquam, serpentes, et quam ipsam pestem evitare. 0 deliberationem bonam! 0 te beatum, si ita feceris 1 Nam et tu hoc pacto reficies cor Domini crucifixi, et ego tibi nomine Christi polliceri audeo, hodie cum illo eris in paradiso: hodie, imo ac hora, hoc momento senties te erui de inferno, et respirare incipies in luce libertatis filiorum Dei, modo tibi incipiant hodie peccata vere displicere, et pristinae fornicationes et sordidae voluptates tum amplius non arriserint.

At si haec omnia te non moveant, si flamma amoris, si ignis charitatis, quam hodie in te perspicue Christus ostendit, et quae lapides rapit, cor tuum frangere et emollire non potest; saltem moveant te illa formidabilia verba, quae in ipsa sua passione Dominus locutus est, quaeque voluit altissime in cordibus nostris infigi, cum ait: Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete. Quia si in viruli ligno haec faciunt, in arido quid fiet? 0 sententia formidabilis et incredibilis, nisi ab ipsa Veritate pronuntiaretur! Si in viri¬

do ligno, inquit, haec faciunt, in arido quid fiet idest si in me, qui justus sum, qui sanctus, qui innocens sum, qui humore gratiae semper vireo, tamen propter aliena peccata ita ignis passionis exarsit, et Pater meus coelestis, ut odium suum implacabile contra peccatum ostenderet, me naturalem et unicum filium suum propter aliena peccata ita contrivit in mfirn, itate, ut virum dolorum et novissimum virorum efficeret, quis cogitare poterit, quid homines peccatores pro* pter sua, et propria scelera atque facinora patientur?

Audivimus Domini passionem, et exterriti sumus, neque majus aliquid inveniri posse credebamus. Qualis igitur erit poena gehennae, quam ipsa Veritas praedicat multo majorem atque atrocinrem esse futuram? et vere ita erit. Quando vero nihil adderetur, nisi 'aeternitas, nonne hoc sufficeret ad eam poenam in immensum augendam? Pependit Dominus tres horas in cruce, et omnes miramur, et jure miramur, et jure pavemus et exterremur; quid igitur facies tu in suppliciis multo majoribus, non tres honoras, non tres annos, non tria saecula, non tres myriades saeculorum; sed sine ullo fine, et tam diu, quam diu vivet, et regnabit Deus?Neque permittas tibi a diabolo persuaderi, Dominum esse mitem et clementem et multo modo te damnaturum: Quid? Ita stupidus eris, ut hoc tibi persuaderi sinas, te etiam innumeris peccatis obrutum non damnandum? Veni, accede, palpa manibus veritatem: numquid filio suo pepercit cum in eo non sua, sed nostra peccata invenit? Audistis, hodie, quam severe illum exceperit. Si igitur proprio filio suo non pepercit, et si in viridi ligno haec fecit quomodo tibi ligno arido ad ignem praeparato, nisi cito ad poenitentiam redeas, et fontibus lacrymarum irrigatus virere ac florere incipias, quomodo, inquam, tibi parcet? Hic igitur sit finis concionis nostrae hodiernae, ut vera ac seria poenitentia et firmissimo proposito vitae melioris reficiamus cor Domini crucifixi, qui est benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 26 of 40