Concio 13. In FESTO SANCTI STEPHANI
Deus iecit, sive ea animata, sive inanimata, sive sensu praedita, sive sensus expertia, sive mentis capacia, sive non capacia sint, Deum tamquam finem ultimum habent, et ad eum tendere, atque in eo conquiescere debent: quia vero ea, quae rationis, atque intelligentiae expertia sunt, per se Deum attingere non valent, idcirco eorum opifex et conditorDeus sapienter instituit, ut omnia homini famularentur, et per ipsum eo modo, quo possent tamquam per gradum quemdam in ipsum Deum ferrentur. Quemadmodum igitur, cum homo recta ad Deum tendit, res omnes creatae, quae homini famulantur, ad eumdem Deum per hominem aliquo modo perveniunt: sic etiam, cum homo a Deo recedit, et diaboli ac peccati servus efficitur, simul res omnes non amplius in Deum referuntur, sed iniquitati ac diabolo deservire ab homine compelluntur. Atque hac ratione simul atque homo per peccatum in profundum miseriarum cecidit, res omnes, quae mundi nomine significantur, a suo summo et ultimo fine excidisse videntur. Id quod Apostolus Paulus ad Romanos scribens illis verbis expressit: Expectatio, inquit, creatu - rae revelationem filiorum Dei expectat. Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. Omnis, inquit, creatura, coelum, terra, sol, luna, stellae caeterae, elementa, animantia, plantae, magno quodam ac vehementi desiderio eum diem expectant, in quo omnes filii Dei in suis gloriosis corporibus apparebunt. Et cur obsecro ita vehementer eum diem adesse cupiunt? Propterea, inquit, quod Vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe. Cogitur enim haec omnis rerum creatarum universitas homini servire, qui propter peccatum magna quaedam vanitas factus est: Nam Universa vanitas omnis homo vivens. Sed nihilominus, inquit, Non volens, neque libens homini peccatori deservit; sed Propter eum dumtaxat, qui subjecit eam. Omnia, inquit David, subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas \ insuper et pecora campi. Illum igitur diem res omnes creatae expectant, in quo sublatis de medio peccatoribus, et in gehennae carcere detrusis, ipsae quoque de onere servitutis, sub quo nunc gemunt, liberabuntur, et in sta¬
tum meliorem ac beatiorem positae conquie* scent. Quia vero tantum munus, non nisi a communi omnium Liberatore et assertore Christo habebunt, idcirco sapientissime mater nostra Ecclesia Catholica non hominem solum sed cum eo mundum universum cecidisse, et per Christum erectum fuisse affirmat, cum ait: Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti, quod idem est ac si obscurius dixisset: Deus, qui lignum in fluvium dimisisti, et ferrum, quod jacebat, extraxisti.
Sed jam de ipsa humilitate ac descensu nostri Liberatoris tempus nos admonet, ut dicamus Dei Verbum ac Filium, auditores, in duplici natura subsistere, divina videlicet atque humana, ac proinde Deum simul et hominem esse, nemo sacris nostrae religionis initiatus ignorat. Ac si de priori natura sermo sit, Dei filius vere ac proprie capax esse humilitatis non potest. Humilitas enim virtus est, quae animum retinet, ne super seipsum ascendat, neve locum altiorem, quam sibi conveniat, petat: concideret enim et collideretur. Sicut ex adverso magnitudo animi eumdem animum retinet, ne in abyssum desperationis se praecipitet.
Quocirca humilitas non cum animi magnitudine, sed cum superbia pugnat. Ipsa vero animi magnitudo non cum humilitate, sed cum parvitate atque exilitate animi bellum gerit. Cum igitur natura humilitatis ea sit, ut animum intra suos fines ac terminos contineat, ne forte altius volet, quam par est: Deus autem cancellos ac fines, quibus coerceatur nullos habeat, neque locus esse altior ullus inveniatur, cum ipse unus altissimus vere nominetur, et sit, illud profecto efficitur, ut humilitis in Deo, si proprie loqui velimus, neque fingi, neque cogitari ulla ratione possit. Quid igitur Ecclesia sibi vult, cum ait, Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti? Cujus tandem haec humilitas est? Negare non possumus. Auditores, vere Dei Filii humilitas est.
Verum non ei tribuitur secundum eam naturam, quam accepit a Patre, nisi fortasse metaphorice, et per quamdam similitudinem, ut doctores Theologi dicunt; sed dumtaxat secundum eam, quam assumpsit ex virgine. Si modo rex aliquis agricolae alicujus vestes indueret, ut fieri solet, videlicet ne passim ab omnibus cognosceretur, ei profecto rustici nomen si non ratione status ac dignitatis; certe ratione vestium optime convehiret. Neque dubium est, quin a multis agricola putaretur, despiceretur, contemneretur, fortasse etiam, si se praeberet occasio, levi de causa vapularet. Pari ratione rex noster ac Dominus, Cum \n forma Dei esset, et Non rapinam arbitraretur Esse se aequalem Deo; tamen semetipsum, ut ait Apostolus, exinanivit. Ad quem modum, Apostole beatissime? Dei formam et majestatem amittendo? Ipsum audiamus. Fo?'matn, inquit, servi accipiens, et in similitudinem hominum factus, et habitu inventus, ut homo.
Itaque sicut rex ille rusticus dici poterat, quia rusticas vestes induerat: sic etiam rex noster, ut magnus Athanasius in libro de salutari adventu Christi docet, ideo humilis et pauper factus est, quia humilem et pauperem naturam accepit. Induit enim carnem nostram, vestemplane rusticanam, et cum ea In terris visus est, et cum hominibus conversatus est, et tamquam unus de plebe imo ultimus in plebe, et Novissimus virorum nihili factus est, irrisus est, consputus est, humilis denique, et humilis valde habitus est, quem tamen Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Ut autem vestis hujus, qua Dominus noster vestiri dignatus est, vilitatem intelligamus, illud cogitare debemus, res omnes creatas duobus generibus omnino contineri. Alia enim incorporea, alia corporea sunt. Ac in incorporeis quidem ordines seu gradus decem inveniuntur, nimirum ordines Angelorum novem, et unus mentium humanarum, qui sine controversia infimus ac postremus est. Quod quidem, vel ex eo intelligi potest, quod animus humanus quasi quidam horizon in finibus intelligentium ac sentientium formarum positus est: et ab intelligentibus differt, quod ipse sentiens, seu potius sentiendi principium, et corporis perfectio est. Et rursum a sentientibus differt, quod mente atque intelligentia praeditus est: neque vero in rebus corporalibus sui gradus et ordines desunt. Nam primum et maxime sublimem locum coelum, tamquam corpus purissimum et nobilissimum obtinet: subter coelum est ignis, subter ignem aer, subter aerem aqua, subter aquam terra tamquam faex mundi, et clementem gravissimum, obscurissimum, et rudissimum posita est. Jam igitur ex tot rerum generibus, quae obsecro ad hominem componendum convenisse existimatis? Sane res admirabilis est hominis constitutio. Volebat
Deus hominem duplici parte constare, et partim corporeum, partim incorporeum esse, et tamen ut omnis superbiae occasio tolleretur, non valde nobilem aut sublimem illum existere; jam enim arrogantiam Deus hujus lascivientis vermiculi praevidebat. Quid igitur fecit? Ex utroque genere rerum id, quod infimum atque abjectissimum erat accepit: nempe mentem humanam ex incorporeis, et terrae limum ex corporalis, atque ex his naturam unam effecit, quam nunc humanam appellamus. Itaque si animum tuum inspicias, nullum alium animum viliorem, et minus intelligentem: si materiam corporis tui, nullam ea sordidiorem, atque humiliorem reperiri videbis. Num igitur non rustica, et pannosa vestis haec nostra natura existimanda est, praesertim si cum excellentia et nobilitate tanti regis comparetur? Vere, auditores, vere Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens et habitu inventus ut homo. Nam etiamsi Angeli omnium preestantissimi naturam Dei Filius asmere voluisset, adhuc vestimentum valde rusticanum induisset: tanta est Filii Dei sublimitas atque majestas. Quanto igitur magis nunc pannosam et vilem tunicam induisse dicendus est, cum non coelestem ac prope divinam Angelorum: sed terrestrem ac mortalem hominum naturam induerit? Conjunctio sane duarum naturarum tam discrepantium, tam dissimilium, tam disparium, tam extremarum, quales sunt divina atque humana, ejusmodi est, ut si facta jam non esset, numquam in hominum animos cadere potuisset esse faciendam. Multo siquidem minus esset hominem effici pulicem vel formicam, quam verbum Dei cum carne humana conjungi. Nonne abjectio maxima et humilitas incredibilis videretur, si horna posset et vellet ita formicae naturam assumere, ut vere formica diceretur, et esset? Et tamen quid interesse putatis inter hominem et formicam? Homo corpus habet, habet et formica: sensu praeditus est, et formica: homo ratione et consilio gubernatur, et formica: tametsi enim rationis est expers, ita tamen prudenter et sapienter operatur,, ut Salomon homines ipsos ad scholam formicae mittere non dubitaverit: Vade, inquit,. piger ad formicam. At quae lingua tam erudita, sapiens, tam diserta vel mediocriter explicare posset, inter Deum et hominem, quantum discriminis sit? Deus creator, homo creatus: Deus aeternus, homo caducus;
Deus summum et infinitum bonum, homo pulvis et cinis: et tamen hodie vere canere nobis licet: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quis loquetur potentias Domini et auditas faciet omnes laudes ejus? Si Deus hominis aliquando recordari, et ab eo cognosci voluisse tantum est beneficium, ut David stupefactus clamet, Quid est homo, quia innotuisti ei? Et rursum, Quid est homo, quod memores ejus? Quid nos facere, quo gaudio exultare, qua laetitia gestire, quibus vocibus Dominum laudare par esset? qui (ut ante dicebamus) sine mendacio canimus, Verbum caro factum est et habitavit in nobis? Haec eo spectant, auditores, ut intelligamus quam eximium, quam excellens, quam- singulare sit illud donum, quod his diebus accepimus: et quanta amoris dulcedo in corde sempiterni Patris recondita: ac demum, quam non immerito Ecclesia dicat, Deus, qui in Filii tui humilitate j acentem mundum erexisti.
Verum quando jam ostendimus Dei Eilium non secundum naturam divinam sed dumtaxat secundum humanam humilem dici posse, quanta fuerit secundum hanc ipsam naturam ejus humilitas, breviter, si placet aperiamus: tres sunt gradus humilitatis. Unus eorum, qui superioribus se subjiciunt: alter eorum, qui etiam pares tamquam superiores colunt: tertius eorum, qui non modo cum paribus, sed etiam cum inferioribus tamquam inferiores se gerunt. Ac primus quidem incipientium, secundus proficientium, tertius perfectorum est. Nam superioribus subjici humilitas quaedam est: paribus subjici magna quaedam humilitas est; inferioribus subjici maxima, perfectissima atque absolutissima humilitas est. Majorem enim hac humilitatem nemo habet, quam ut se quis inferioribus subjiciat. In primo gradu Dominus noster plane enituit. Nam cum Deum superiorem haberet, ita se ei subjecit, atque ejus imperio ita obtemperavit, ut cum ab eo ad labores, ad jejunia, ad ignominiam, ad verbera, ad crucem, denique ad mortem mitteretur, non modo imperium non recusaret, sed etiam incredibili cupiditate illud perficiendi flagraret, humiliavit semetipsum, inquit Paulus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quin etiam semper Patrem Deum se homine majorem praedicabat, et omnia opera sua in eum tamquam in primum auctorem referebat. Vado ad Patrem, inquit, quia Pater
major me est, et rursum: A me ipso facio nih.d: sed Pater in me manens facit ipse opera. In secundo gradu propterea Dominus versari non potuit, quod parem nullum, cui se subjicere posset, haberet. Est enim ipse omnino medius inter creatorem et res creatas. Deum habet superiorem, sed caetera omnia inferiora. Ipse enim, ut ait Apostolus Petrus, Profectus est in ccelum subjectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus. Et Est caput, ut beatus Paulus ait, Omnis principatus et potestatis. Omnia enim, ut testatur idem Apostolus, Subjecit Deus sub pedibus ejus, sine dubio praeter eum, qui subjecit ei omnia. Porro in tertio, atque adeo perfectissimo humilitatis gradu nemo unquam, ut noster Liberator, excelluit. Quibus enim se Dominus non subjecit? Terreno imperatori imperator ipse coelestis se subjecit, cum nondum natus in Bethleem perrexit, ut ejus edicto pareret. Parenti Virgini et Josepho nutritori se subjecit, de quo legimus, Et erat subditus ilis. Legis praecepto ipse legis et Prophetarum auctor se subjecjt, cum offerri in templo, circumcidi et redimi voluit. Baptistae Joanni ipse verus Baptista se subjecit, cum ab eo in aquis Jordanis baptizatus est. Discipulis suis ac servis ipse verus Dominus ac magister se subjecit, cum eorum pedes lavit. Hominum judicio ac tribunalibus ipse Judex vivorum et mortuorum se subjecit, cum ad crucem condemnatus est. Denique morti ac doloribus ipse vitae et salutis auctor se subjecit, cum virgis caesus, et in crucem raptus, atque sublatus est. Haec est igitur humilitas filii Dei, haec dexterae manus porrectio, hic ligni descensus in aquas, ut securis, quae ceciderat, enataret: et homo atque orbis totus, qui jacebat, erigeretur. Deus, inquit Ecclesia, qui in Filii tui humili at e jacentem mundum erexisti.
De camelo ferunt, eum, cum onerandus est, sponte sua procumbere: deinde ubi onus super eum impositum est, surgere et onus simul attollere. Sic, auditores, Liberator noster fecit. Nam cum instar cameli magnus ac sublimis esset, ita ut sedem haberet in coelo et scabellum pedum suorum in terra, quisnam super humeros ejus mundum, qui ceciderat, imponere, aut eum in terra deprimere potuisset? Non dicat Romanus. Ego Deum ad terram prostravi: non glorietur Judaeus, se manus impias in regem gloriae injecisse. Nam nisi ipse sponte sua genua flectere et humi procumbere voluisset, nemo ipsum non modo laedere, sed ne attingere quidem potuisset. Ego, inquit, pono animam meam: nemo tollet eam a me: sed ego pono eam. Ipse igitur instar camgli semetipsum exinanivit, genua flexit, humi procubuit: deinde post paululum exurrexit, et nos simul in humeros suos sublatos, de imo fluvio ad summum evexit. Nec enim surgere Dominus poterat, quin natura nostra, quam ille susceperat, simul exurgeret. Non enim corpus sethereum, ut Valentinus putabat; neque phantasma, ut Manichaeus somniabat, neque corpus sine anima, ut Apollinaris delirans asserebat, sed vere corpus humanum et vere animum humanum Dei Verbum suscepit. Neque solum corpus illud et animum illum Dominus in regnum coelorum invexit; sed nos omnes, si non re, certo spe salvos atque beatos effecit. Cum essemus mortui peccatis, inquit Apostolus Paulus, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvari et conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus.
Verum enim vero, auditores, illud oblivisci nullo modo debemus, nondum re ipsa, sed spe tantum salvos esse: et adventum Domini nos de lacu miseriae et de luto faecis extraxisse quidem; sed nondum a flumine penitus eduxisse, jacebamus in profundo, nunc in summis aquis natamus: haerebamus in luto, nunc extra aquas caput extulimus; sed nondum tamen ad ripam pervenimus: magna pars fluvii trajicienda est, adhuc impetum fluminis, adhuc flatum ventorum, adhuc casum istum formidare debemus. Quid igitur nobis faciendum est, ut sine periculo fluvium istum trajiciamus, et securi ac laeti ad ripam perveniamus? Accipite consilium meum utilissimum ac saluberrimum et animis vestris mentibusque diligentissime commendate, et finis sit orationis.
Experientia ipsa testatur, auditores, eos qui periculosa flumina, ac praesertim equis transmittunt, si in aquas currentes intuentur, continuo perturbari, et ex equis ruere • si vero non in cursu aquarum, sed in eam ripam, ad quam tendunt oculos conjectos habeant, feliciter pene semper evadere. 0 consilium singulare? Beati, plane beati, qui illud capere et sequi diligenter voluerint. Fluvius, quem transmittimus, res creatae, labentes et periturae sunt: ripa florida, pulcherrima, immobilis, ad quam pergimus, regnum coelorum est. Qui igitur cursum istum aquarum, honorum, voluptatum, divi¬
harum, delitiarum, et commodorum praesentium ac fragilium aspiciunt, ipsi seipsos decipiunt, et. sibi ipsis ruinae et interitus causa sunt. Res enim istae, si aspiciantur, perturbant, excaecant, circumagunt, delirare atque insanire etiam homines prudentissimos faciunt. At ii, qui serio statuerunt, sibi oculos a Dei regno removendos non esse, et res adversas fortiter propter illud praemium patiuntur, et res secundas non minus fortiter propter idem praemium contemnunt, o quam, secure, quam jucunde, quam alacriter flumen transmittunt.
Aspicite, auditores, atque intuemini, quae nobis exempla Dominus Christus, et ejus protomartyr, alter nascendo, alter moriendo reliquerunt. Stephanus beatissimus juvenis erat, sicut magna pars nostrum hodie est: carnis infirmitate circumdatus erat: fluvium, quem nos trajicimus trajiciebat: et cum die quadam fluvius intumesceret, el rapidissimo cursu ferretur, nec solum aquae, sed magni etiam et crebri lapides cum aqua descenderent, et ipse in medio fluvio constitutus esset, quid illum fecisse putatis? num animum abjecisse? num lapidum impetum extimuisse? Nihil horum fecit. Nam in solam ripam oculos conjectos habebat. Ecce, inquit, video coelos apertos, et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Ecce quid ille aspiceret, quid intueretur, quid animo cogitaret, cum fluvium istum pertransiret. Atque hac ratione brevi feliciter obdormivit in Domino, hoc est, ad ripam, ad portum tranquillissimum pervenit. O verum somnium! O quietem placidissimam? Obdormivit B. Stephanus, ut in die novissimo gloriosus resurgeret. Obdormivit, ut jam a laboribus penitus requiesceret. Obdormivit in terris, ut perpetuo vigilaret in cielo, et corona gloriae juxta nomen suum coronatus, et martyrii palma illustris perpetuo triumpharet.
Sed quid ipse Dominus, princeps et caput martyrum fecit? Non timebat, auditores, quidem iste cursum aquarum, tuto in aquas respicere poterat: atque ut apertius loquar sine periculo inter opes amplissimas, et in maximis honoribus versari potuisset, nihilominus tamen, quia dux noster esse, et exemplo nos docere volebat, in aquas, lahenles num quam oculos suos defixit, et nihil plane rerum praesentium habere voluit. Respicite ortum, respicite cursum vitae, respicite obitum, et semper eum aut nudum aut seminudum videbitis.
Erubescat igitur Christianus, qui nisi in deliciis vivere non potest. Erubescat Christianus, qui dies festos agere nisi in comessationibus et ebrietatibus non novit. Ego quidem, auditores, vehementissime timeo, ne sicut virgo beata in die festo filium amisit, sic in istis festis diebus plerique Christianorum Domini gratiam et Dominum ipsum amittant, et dum adhuc de ortu Domini gaudent, in ipsis Dominus moriatur. Nam sicut per jejunia praecedentia Dominum introduxerunt, quis dubitat quin etiam per crapulam et ebrietatem illum expellant? Respicite, queeso, respicite ad quem modum nasci voluit. Nascitur Dominus orbis, et palatium ejus vile tugurium est: aula ejus, stabulum pecudum est: tapetia ejus, telae aranearum sunt: lectulus praesepe, et famuli bos et asinus. Regina mater sedet in fceno, rex filius jacet in preesepio. 0 quam cito, dulcissime puer, rationem transmittendi fluminis demonstrare aggrederis! Nondum loqueris ut tibi ipsi prospicias; et satis loqueris, ut nos admoneas atque instituas. Vix natus es, et bellum contra voluptates ac ciasdeli geris: et famem ac sitim, frigus, ac nuditatem et elia vitee hujus incommoda incipis sustinere. Et haec quidem initia sunt, majora te manent pro nostra salute ferenda supplicia. Cresce, puer dulcissime, cresce. Jam enim exacuitur culter, ut circumcidaris. Jam tibi fuga in iEgyptum, squalidae solitudines, jejunia intolerabilia, tentationes gravissimae, itinera frequentissima, persecutiones atro-
cissimae, labores infiniti, dolores incredibi les, verbera sine numero, vulnera sine mensura, jam spinae et clavi, jam crux et lancea tibi parantur. Nunc amarum calicem passionis primoribus tantum labellis degustas; post paululum autem totum usque ad faeces exhauries. Nunc jaces inter animalia mansueta, quae te fovent, venerantur, adorant: tunc tauri multi, et canes multi circumdabunt te. Nunc te simplices pastores muneribus rusticanis honorant; tunc execrabiles scribae et Pharisaei in te maledicta, convitia, falsa testimonia et blasphemias evoment.
Nunc Angeli cum laetitia canunt, Gloria in ditissimis Beo, et in terra pax hominibus bonse voluntatis: tunc turbae insanae clamabunt: Tolle, tolle crucifige eum. Nunc Maria et Joseph te medium habent: tunc in medio latronum, tamquam princeps sceleratorum, pendebis. Nunc hiemis asperrimae frigus et horror lacrymas ex oculis tuis eliciunt: tunc plagae ac vulnera sanguinem ex omnibus tui corporis membris elicient. Et haec omnia, et alia multa non propter te, sed propter nos, et pateris et patieris: nos aegri sumus, tu pharmacum bibis: nos fures sumus, tu furtum exsolvis: nos culpas admisimus, tu tuis poenas: neque id solum, sed etiam lacrymis tuis risum perpetuum nobis acquiris: et nuditate vestem gloriae, et stabulo paradisum, et laboribus quietem, et morte vitam beatam et sempiternam, quam nobis concedat Deus, qui est benedictus in saecula..
Amen.
Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium; sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Gal. iv, v. i.
Triplici sensu praesens thema explicatur, secundum sensum Ecclesiae, Apostoli, et auctoris. Christus nos suaNativitate humilitatem docere voluit, unde illum Deus Pater in specie servi et parvuli, cum esset absolutus haeres, sub tutoribus Joseph et Maria ad nos misit, ne ullam eum non recipiendi excusationem haberemus. Atque hic est Ecclesice sensus. Paulus aitf.em reprehendere volens Galatas, quod ita ad legem veterem inclinati essent, statum legis veteris puerities comparat, Evangelii vero maturae aetati: ubi puerorum conditiones convenientissime Judaeis adaptantur, ut sunt, non differre a servis, non uti pleno rationis judicio, non provocari ad bonum spe magnorum praemiorum, nec metu gravium suppliciorum a flagitiis absterreri. Modernus festa celebrandi ritus improbatur. Tertio exponitur de nobis, qui etsi respectu Judaeorum viri quidem sumus, tamen respectu sanctorum adhuc pueri sumus et haeredes Christi. Quanto utilius sit homini subesse quam preeesse exemplo puerorum docetur, et quanto studio sancti veteres subesse affectarim. Ubi obedientice et vitae monasticae laus encomio egregio celebratur: et quorumdam frivola sollicitudo objecta retunditur. Denique ad obedienticun et humilitatem superioribus exhibendam in omni statu, exhortatio epilogum agit.
Tribus modis Apostolicam sententiam, quam hodierna die nobis Ecclesia considerandam proponit, exponi posse video. Uno modo juxta sensum Ecclesiae, altero modo juxta sensum alium ad nostrum propositum accommodatum. Quis estigitur sensus Ecclesiae? Cur hodie infra octavam Natalis Domini sententiam istam Ecclesia legi voluit? Non alia de causa, auditores, quam ut nobis incredibilem Dei nostri caritatem, obedientiam et humilitatem, commendaret, qua his diebus formam servi pro nobis accipere dignatus est.
Videbat Deus genus humanum morbo superbiae potissimum laborare, neque esse aliquid, quod omnes homines in suam perniciem magis appetunt, quam regere, praeesse, dominari. Videbat praetereamedicamenta verborum, et cohortationum, quae per prophetas suos adhibuerat, parum aut nihil profuisse. Quid igitur fecit? Cogitavit de adhibendo medicamento efficaciori, videlicet de Christo. Magis enim movent exempla, quam verba, ut omnes noverunt. Ait igitur intra se: Mittam ad, eos doctorem aliquem sapientissimum,- cui non credere stultitia sit; et jubebo, ut servi habitum assumat, ut reipsa et factis doceat humilitatem. Sed quem mittam? Hominem aliquem? At fortasse dicent cum ideo servire, quod non potuerit regnare. Angelum aliquem? At existimabunt eum divino imperio compulsum, non libenter et ex animo in humilitate vivere? Scio quid faciam, Verebuntur fortasse filium meum: illum igitur mittam, ut cum viderint homines filium meum sapientissimum, et naturaliter Dominum atque haeredem bonorum meorum, et quem nemo cogere, cui nemo imperare potest; tam sponte sua, et libera voluntate servi formam accipere, et humilitatem verbis et factis praedicare, excusationem nullam habeant, et Convertam ur et sanem eos.
Sed quomodo fiet istud? Si Filius Dei naturaliter Dominus atque haeres est omnium divitiarum Dei Patris, quo pacto servus esse poterit? Numquid haereditati paternae renunciabit? At id, neque potest, neque decet fieri. Qua ratione igitur fiet, ut idem sit haeres et Dominus; et tamen ut servus aliorum potestati subjiciatur? Audite quale consilium salutis nostrae amator ardentissimus Deus invenerit: consideravit haeredem quanto tempore parvulus est nihil a servo differre, cum sit Dominus omnium, nec enim parvuli regere aut gubernare, vel seipsos aut alios possunt, quod proprium dominorum est; sed contra potius reguntur, gubernantur, tractantur, moventur ad arbitrium aliorum, quod est maxime proprium eorum, qui serviunt. Faciam igitur, inquit Deus, ut filius meus, qui secundum formam Dei servire non potest, naturam humanam assumat, et non repente existat vir naturae atque perfectae aetatis, sed primum sit infans, deinde puer, tum adolescens, postremo vir; atque hoc pacto quanto tempore parvulus erit more caeterorum infantium aut puerorum, nihil differet a servo. Hic est igitur sensus Ecclesiae: Fratres, inquit, quanto tempore haeres Dominus noster ac liberator Christus, parvulus est, infans est, parvulus est, sicut istis diebus est, nihil differt a servo, non loquitur, non imperat, non ambulat quo vult; sed sub tutoribus et actoribus Josepho et Maria est, qui eum nutriunt, custodiunt, tractant et movent ut volunt; idque usque ad praefinitum tempus a Patre, hoc est, usque ad annum trigesimum, usque ad istud tempus erit subditus illis: et tum demum a Patre constituetur Rex super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus: tunc primum incipiet praedicatione Evangelii colla vel corda potius hominum sibi subjicere, et omnem terram ad imperium suum adjungere. Istud igitur fuit Domini nostri plenum sapientia, plenum pietate, plenum -charitate consilium. Ista fuit illa admirabilis, et obstupescenda adinventio, de qua loquitur Isaias, cum in
illo suo pulcherrimo cantico ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et dicetis in. illa die, confitemini Domino et invocate nomen ejus, notas facite in populis adinventiones ejus. 0 qualem inventionem, auditores! 0 quam dignam omni acceptione, et quam dulciter complectendam, et animo altissime infigendam! Confitemini Domino, et invocante nomen ejus. Dicite superbis atque ambitiosis: vide miser quid excogitaverit Deus tuus, ut te a morbo isto liberaret, Filium suum sapientissimum potentissimum, regem angelorum, Dominum universitatis servum esse voluit, hominibus pauperibus subesse voluit, preesepi, et lacte, et fasciis et bajulo indigere voluit: istas fossas altissimas et profundissimas fieri, voluit ut arcem tuse superbiae debellaret: et tu adhuc non intelligis miser, quo te ista sua superbia ducat? Depone fastum, comprime tumorem, agnosce pulverem tuum; noli velle videri major Domino tuo, et sapientior magistro tuo. Hic est igitur sensus Ecclesiae. Nunc sensum Apostoli videamus.
Castigare volebat beatus apostolus Paulus filios suos Galatas, quod a perversis quibusdam hominibus seducti, putarent esse necessarium caeremonias veteris legis simul cum Evangelio observare, circumcidere masculos, colere sabbatum, agere neomenias, et alia, quae Judaico populo praescripta erant. Itaque comparat statum veteris legis pueritiae, statum Evangelii aetati maturae, ut inde Galatis et nobis omnibus ostendat, tam turpe esse Christiano caeremonias legis observare, quam turpe esset viro gravi cum pueris ludere. Quis non rideret, si virum aliquem quadraginta vel quinquaginta annorum videret currere, et clamare cumqmeris per plateas, flagello verberare trochum /
Jldificare casas plostello ad jungere mures.
Ludere par impar; equitare in arundine longa?
Ita prorsus ridiculi et ridendi tsunt, qui Judaicis fabulis intendunt.
Atque ut hoc paulo diligentius et accuratius explicemus, quse sunt conditiones puerorum? Primum a famulis non differunt. Nam ut scitis et experientia didicistis, in domibus bene institutis, sicut servi, ita etiam pueri, non quod volunt agunt, sed ad arbitrium aliorum vivunt, quin etiam minorem libertatem pueri habent, quam servi, et minus tractant pecunias et res cceteras, quam servi: imo seepe ipsis- servis pro uno nummo aereo supplicabunt. Deinde judicium rationis nondum plenum et maturum habent, et magis sensibus more brutorum, quam ratione ducuntur: ex quo fit, ut pueris paedagogus attribuatur, qui eos elementa doceat. At ideo perverso modo instituuntur ii, qui nondum pueritiam excesserunt, et tamen gymnasia philosophorum aut jureconsultorum frequentare jubentur: Nam nec in eo studio propter judicii immaturtatem proficere possunt, et interim tempus illud amittunt, quo levioribus disciplinis humanitatem informari debuerant. Postremo nec spe magnorum praemiorum ad bonum provocantur, nec metu gravium suppliciorum a flagitiis deterrentur. Pueri siquidem multo facilius ducuntur pomis et placentis, quam promissione civitatum et regnorum. Et contra non usque adeo terrentur metu magnorum suppliciorum, carceris, exilii, crucis, sed id quod maxime timent, nihil est aliud quam virga.
Istae sunt igitur conditiones parvulorum, quae optime atque aptissime in Judaeos conveniunt. Prima est a famulis non differre: et lex vetus in servitutem homines condemnabat, ut Apostolus ait: in servitutem vero, non solum quod eos de diaboli et peccati potestate non liberabat; sed etiam, quod jugo multiplicium et obscurissimarum caeremoniarum subjiciebat, et quod minis et terroribus ad legem observandam compellebat: quod eosdem magis peccatores, atque adeo magis servos ex occasione faciebat. Littera enim occidit, spiritus vivificat: ex lege non deletio, sed cognitio peccati et qui cognoscit voluntatem Domini sui et non facit, vapulabit multis: Deinde lex per litteram jubendo etper spiritum non adjuvando, magis concupiscentiam hominum peccatorum excitabat, et eos irae ac vindictae magis obnoxios reddebat. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum\ sed peccatum occasione accepta per mandatum, majores vires accipiens, miserum hominem in servitutem adhuc duriorem et graviorem redegit. Hoc est quod apostolus ad Romanos scribens; Lex, inquit, iram operatur. Nam per legem cognitio peccati, per cognitionem concupiscentia (siquidem ferimur in vetitum), per concupiscentiam legis transgressio, per transgressionem reatus atque obligatio ad poenam. Servi igitur erant Judaei, nos vero liberi sumus, ea libertate, qua nos Christus liberavit: Nam et jugum illud grave tam
multiplicium caeremoniarum de cervicibus nostris Christus amovit, et vinculum peccati, quo crudeliter astricti tenebamur a diabolo ipse confregit. Et Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, quae vere ac proprie lex nova et Evangelium dici debet, nos tales effecit ut jam Deo non tamquam vindici et exactori, timore quodam servili; sed ut amantissimo et dulcissimo patri, ljberali et spontanea voluntate serviamus. Deinde Judaei nondum plenum et maturum judicium rationis habebant, quae est altera conditio puerorum. Hinc videlicet legem tamquam paedagogum habuerunt, et in scripturis suis non sublimes et theologicos sensus; sed litteram dumtaxat et grammaticam intelligentiam assequebantur. Nec parum inter eos profecisse videbatur, qui Deum unum esse cognoscebat, et vitulos aureos et argenteos pro Deo non adorabat: denique ita crassam adhuc, et plus quam bovinam et asininam intelligentiam habebant, ut Deus per Isaiam diceret: Cognovit hos possessorem suum et asinus prxsepe Domini: Israel autem me non cognovit. Christiani vero, quorum status non puerorum, sed virorum gravium 6t perfectorum est, non amplius paedagogo subjecti in elementis primis versantur; sed ipsum Christum, docto rem, theologum maximum et sapientissimum, de reconditis ac arcanis mysteriis disserentem audiunt. Postremo pueri nec spe magnorum praemiorum ad bonum provocantur, nec metu magnorum suppliciorum a flagitiis absterrentur; sed pomis et placentis, et metu virgae facillime ducuntur: ita quoque Judaei tamquam vere et proprie pueri, parvis rebus movebantur, promissione unius anguli augustissimi orbis terrarum victoria de inimicis, pace temporali. Denique nihil frequentius Dominus eis pollicebatur, quam terram fluentem lacte et meile. Et quid, quaeso, avidius expetunt pueri quam lac e$ mei? At vero Christianis hominibus jam viris effectis, non lac et mei; sed regna atque imperia Deus promittit, nempe coeli possessionem consortium Angelorum, conspectum et colloquium Dei, gloriam, beatitudinem, immortalitatem. Pari ratione Judaei virgam metuebant, damna et supplicia temporalia: Christiani autem non virgam, sed patibulum; non jacturam temporalium bonorum, sed gehennam et ignem sempiternum metuunt. Nolite timere eos (ait Dominus), qui occidunt corpus, nolite metuere virgam; sed timete eum, qui postquam occiderit corpus, potest etiam animam perdere in gehennam. Hinc igitur Apostolus Paulus argumentum sumit ad suos Galatas stultitiae apertissime convincendum, tamquam si diceret: 0 insensati Galatae, quis vos docuit repuerascere? Si tempus legis pueritia atque infantia queedam erat; si tempus Evangelii eetas gravis et matura est, unde vobis desiderium ex Evangeli o ad legem redeundi? Quando visum est, ut aliqui ex senibus fierent pueri? Videmus quidam quotidie ex pueris fieri senes, sed pueros ex senibus fieri numquam vidimus.
Atque ista quidem Apostolus ad Galatas: sed quae multo majori ratione in homines Christianos hujus temporis conveniunt.Nam, ut praetermittam caetera,quid, quaeso, crastina die, pridie videlicet circumcisionis, et rursum paulo post pridie Epiphaniae plurimi ex Christianis facient? Quales ineptiae videbuntur, quales nugae plus quam pueriles exercebuntur? Et quid est hoc aliud quam judaizare, quam repuerascere, quam ignorare Christianismum? Quid enim interest inter Judaeos et Christianos, quantum ad festorum dierum celebrationem attinet? Nonne quod illi tamquam pueri epulabantur coram Domino, bibebant vinum, comedebant pinguia, mactabant boves et oves, et carnali atque externa quadam laetitia exultabant: isti vero, Christiani videlicet, et spiritales solemnitates spiritali laetitia, spiritualibus epulis, cantentes et psallentes in cordibus suis celebrare debent? 0 quantum absumus a religione et perfectione patrum majorum nostrorum. 0 quid illi istis diebus sentiebant. 0 quanto silentio, et quam aliis contemplationibus suspendebantur. 0 quomodo spiritus eorum istis diebus pinguescebat, cor liquefiebat, oculi pluebant dulces lacrymas, omnia ossa et omnes medulae exultabant! Non supererat illis tempus, quod in nugis et vanitatibus consumerent: totos dies, et magnam partem noctium stupor ille ingens, atque admiratio tot Sacramentorum, quae his diebus Deus peregit, illa abyssus charitatis et humilitatis Dei nostri sibi vendi cabat. Sed jam ad tertium et postremum sensum hujus loci veniamus.
Quanto tempore hseres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Videtur mihi hoc loco Apostolus virtutem obedientise et humilitatis tamquam imprimis necessariam homini Chri¬
stiano, commendare. Quemadmodum enim tempus legis cum tempore gratiae, comparatum pueritia quaedam est: ita quoque tempus gratiae, si cum tempore gloriae conferatur pueritia est. Et nos licet cum Judaeis collati viri simus: tamen cum beatis hominibus, et coelum jam obtinentibus comparati, nihil aliud quam pueri sumus: et rectissime dicitur de nobis, ut B. Hieronymus exponit, Quanto tempore haeres, hoc est, homo Christianus, qui vere est haeres Dei, cohaeres autem Christi. Parvulus est, per fidem videlicet ambulat et non per speciem (nam fides est parva, et imperfecta cognitio, et propria puerorum). Nihil differt a servo, hoc est, pro suo arbitratu non vivit; Sed sub tutoribus et actoribus est, sub obedientia praepositorum, et patrum spiritualium degit, Usque ad praefinitum tempus a patre, usque ad finem hujus, et principium alterius melioris et felicioris vitae. Itaque omnes nos pueri sumus, et si salvi esse velimus, more puerorum vivere debemus; Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.
Sicut igitur parvulis nihil pejus etgravius accidere potest, quam relinqui sibi: si enim parvulus aliquis tutoribus et actoribus destituatur, et rem suam familiarem per se administrare incipiat, an non paucissimis diebus omnia bona sua dissipabit et pauper ac mendicus fiet? Ita quoque nihil nobis omnibus periculosius, quam praeesse, nihil utilius, quam subesse: nam pueri sumus. Omnes quidem homines incredibili cupiditate flagrant libertatis, neque mala est ista cupiditas, sed bona et naturalis et implebit eam Deus tempore suo: sed error noster in eo versatur, quod nimis properamus, et dum adhuc pueri sumus dominari et regere voluwa&fQui crediderit, inquit Isaias, non festinet, veniet aliquando tempus, quando tutoribus et actoribus non indigebimus, et magis liberi et domini et reges erimus, quam unquam optare potuimus. Sed Qui crediderit non festinet: Vanum est vobis ante lucem su?'- gere ■: expecta modicum, et dum parvulus es, tutores et actores non aspernare, bonum est tibi ad tempus subesse magis quam praeesse. Non vidisti aviculas adhuc implumes volare volentes sine alis, et miserabili casu ad terram corruentes? Non vidisti frumentum, quod nimis mature exortum est, statim exsiccari? Hinc videlicet beatus Franciscus vir sapientissimus dicere solebat: « In praefatione periculum, in obedientia lucrum, in humilitate meritum: et stultos esse illos, qui eo tempore, quod nobis ad meritum concessum est, non meritum, sed periculum magis amant: » hinc ipse idem non solum munere generalis magistri vel ministri, ut ipsi loquuntur, se abdicavit, nec solum generali et provinciali ministro, sed etiam privato custodi obedire voluit. Hinc etiam magnus ille Joannes, ut collatione 19. auctor Cassianus, cum annos triginta in eremo sanctissimam et sublimissimam vitam duxisset, tandem ad monasterium abbatis Pauli se contulit, et Deo gratius, ac sibi utilius, fructuosius, securius existimavit sub obedientia praelati alicujus, quam proprio judicio vivere. Hinc B. Hieronymus ad Rusticum scribens, et Bernardus in sermone tertia de circumcisione, et ante eos magnus Basilius in quaestionibus diffuse explicatis, vitam communem sub obedientia praelati utilitate et securitate vitae solitariae anteponunt. Ridebunt fortasse, nonnulli, sed rideant quantum velint: ista est prudentia et sapientia vera sanctorum, quod pueri sumus, et mare magnum undosum et periculosum turbatissimum transeamus, et qui proprio sensu ducitur, propriis viribus et brachiis natat, qui vero Deo in homine obedit, et non facit quod vult, sed quod jubetur; ille a Deo quodammodo fertur, et in Dei humeris quasi quiescens, non suis, sed Dei viribus, et brachiis natat. Hinc orta sunt monasteria, hinc religiones, hinc homines Deo suadente didicerunt prorsus vivere, ut pueri, non administrare rem familiarem, non uxores ducere, sed ad arbitrium aliorum vitam et mores suos componere. Id primum Apostoli fecerunt, deinde sancti pene omnes hoc genus vitee adamaverant: Nam praeter Antonios, Paulos, Macarios, Hilariones, etiam Basilius, Nazianzenus, Hieronymus et Augustinus, Martinus, Benedictus, Gregorius et Beda, Anselmus et Bernardus, Dominicus et Franciscus monachi, et monachorum patres et pastores fuerunt. Imo vero post martyres fere omnes sancti homines, et miraculis et vitae excellentia clari ex monasteriis et religionibus prodierunt.
Dicet aliquis, in modico suades nobis, ut omnes vitam istam amplectamur: « Opto apud Deum in modico et in magno. » Quid enim eam vitam laudem, quam Dominus consuluit, quam Apostoli tenuerunt, quam Basilius, Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus, Bernardus summis laudibus praedicarunt, quam sancti pene omnes adamaverunt,
in qua ut Bernardus ait: « Homo vivit purius, cadit rarius, surgit velocius, incedit cautius, irroratur frequentius, moritur securius, praemiatur copiosius? » quae non audit querelas uxoris, nec gemitus liberorum, nec tumultum servorum: quae hominem liberat sollicitudine opum acquirendarum, metu conservandarum, dolore amittendarum: quae illum transfert de ordine hominum ad ordinem angelorum: quae laetum in vita, securum in morte, beatum post mortem facit? Istam ego non laudem vitarp? illos ego non praedicem, qui quanto tempore parvuli sunt sub tutoribus et auctoribus vivere decreverunt? Audi quid beatus Augustinus in epistola ad Hilarium scribens dicat: « Ergo ipse, inquit, qui haec scribo, perfectionem, de qua Dominus locutus est, vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adjuvante sic feci; neque enim quod dives non fui ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit, qui et illud, quod habet, et quod optat habere, dimittit. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor. » Audiant haec, quia servitio Dei homines deterrent: «Quantis, inquit, possum viribus ad hoc propositum alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est. » Et libro tertio contra litteras Petiliani: « Perrexit, inquit, deinceps Petilianus ore maledico in vituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum. »
At, inquis, si omnes religiosi fiant, mundus perigit: quis enim genus humanum propagabit? Quis urbes et regna gubernabit? Quis judicia et bella administrabit? Antiqua querimonia est, et ei saepius Chrysostomus et alii Patres responderunt. Sed accipe breviter responsionem meam: eas tu et probatam ac sanctam religionem ingredere, ibique maneas, et poenitentiam agas, donec omnes homines monachi fiant, et tum demum impendente periculo ne mundus pereat: habeto licentiam egrediendi. Stultae et pueriles sunt istae querelae, neque tibi aut mihi cura incumbit providendi, ne mundus pereat: neque periculum est. Semper enim fuerunt, et erunt plures, qui viam latam quam qui augustam ingredientur.
Sed his omissis, quia non omnium est religiosos fieri, sed eorum dumtaxat, quod
Deus singulari beneficio ad obsequium suum vocat, et quibus inspirat spiritum perfectionis, contemptum rerum praesentium, desiderium futurarum (nec enim homines sunt, qui ista tam alia et tam sublimia persuadent, sed Deus ipse est), idcirco omnes exhortor, ut singuli in suo gradu et statu, quem elegerunt, obedientiam et humilitatem discant, ut
suis episcopis, suis pastoribus, suis praeceptoribus, suis patribus tamquam tutoribus et actoribus, ut vere parvuli et haeredes regni coelestis, penitus obtemperent, eisque subjaceant, ut hac ratione tandem ad veram libertatem et haereditatem aliquando perveniant, quam nobis concedat, qui est benedictus in saecula. Amen.
Chapter 14 of 40